I fedeli, in piedi, attendono che il sacerdote si
allontani dal presbiterio, cantando in lode del Signore Gesù o di Maria
Santissima.
Il sacerdote, in sacrestia, depone i paramenti e compie l'azione di
grazie.
I fedeli si soffermano ancora in chiesa per ringraziare Iddio per tutte
le grazie che benignamente ci concede, e per pregare secondo le loro
intenzioni.
Il Sacerdote, ritornando in sacrestia, recita il Cantico di Daniele,
seguito da altre preghiere.
Antiphona
Trium
puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant Sancti in camíno ignis,
benedicéntes Dóminum. (T. P.: Allelúia).
Cánticum trium puerórum
(Dan. 3, 57-88 et 56)
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et
superexaltáte eum in saécula.
Benedícite, Angeli Dómini, Dómino: * benedícite, coeli, Dómino.
Benedícite, aquae omnes quae super coelos sunt, Dómino: * Benedícite,
omnes exércitus Dómini, Dómino.
Benedícite, sole et luna, Dómino: * benedícite, stellae coeli,
Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes
venti, Dómino.
Benedícite,
ignis et aestus, Dómino: * benedícite, frigus et algor, Dómino.
Benedícite, rores et plúviae, Dómino: * benedícite, glácies et
gelu, Dómino.
Benedícite,
pruínae et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebrae, Dómino: * benedícite, fúlgura et
nubes, Dómino.
Benedícat, terra, Dómino: * laudét et superexáltet eum in saécula.
Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa
germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina,
Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quae movéntur in aquis, Dómino: *
benedícite, omnes vólucres coeli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiae et pécora, Dómino: * laudáte et
superexaltáte eum in saécula.
Benedícite, fílii hóminum, Dómino: * benedícite, Israël, Dómino.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini,
Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimae iustórum, Dómino: * benedícite,
sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Misaël, Dómino: * laudáte et
superexaltáte eum in saécula.
Benedicámus Patrem, et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et
superexaltémus eum in saécula.
Benedíctus es, Dómine, in firmaménto coeli: * et laudábilis et
superexaltátus in saécula.
(non dícitur Glória Patri, neque Amen).
Psalmus 150
Laudáte Dóminum
in sanctuário eius: * laudáte eum in augústo firmaménto eius;
Laudáte eum propter grándia ópera eius: * laudáte eum propter
summam maiestátem eius.
Laudáte eum clangóre tubae: * laudáte eum psaltério et cíthara.
Laudáte eum tympano et choro: * laudáte eum cordis et órgano.
Laudáte eum cymbalis sonóris, laudáte eum cymbalis crepitántibus:
* omne quod spírat, láudet Dóminum.
Gloria Patri, et Filio, et Spirítui Sancto, sicut erat in
princípio et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
Antiphona
Trium
puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant Sancti in camíno ignis,
benedicéntes Dóminum. (T. P.: Allelúia).
Kyrie, eléison
Christe, eléison
Kyrie, eléison
Pater noster… (secrete)
S - et ne nos indúcas in tentatiónem
M - sed líbera nos a malo.
S - Confiteántur tibi, Dómine, omnia ópera tua
M - Et sancti tui benedícant tibi.
S - Exsultábunt Sancti in
glória
M - Laetabúntur in cubílibus suis.
S - Non nobis, Dómine, non nobis
M - Sed nómini tuo da glóriam.
S - Dómine, exáudi
oratiónem meam
M - Et clámor meus ad te véniat.
Orémus
Dues, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde
propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
Actiónes nostra, quæsumus, Dómine, aspirándo prævéni et adiuvándo
proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te sempre incípiat, et
per te cœpta finiátur.
Da nobis, quæsumus, Dómine, vitiórum nostrórum flammas
exstínguere: qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia
superáre.
Per
Christum Dóminum nostrum. Amen.
( Preghiere dopo la Messa
)
Oratio S. Thomae Aquinatis
Grátias
tibi ago, Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus, qui me
peccatórem, indígnum fámulum tuum, nullis meis méritis, sed sola
dignatióne misericórdiæ tuæ satiáre dignátus es pretióso Córpore et
Sánguine Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi.
Et precor, ut hæc sancta Commúnio non
sit mihi reátus ad pœnam, sed intercéssio salutáris ad véniam. Sit mihi
armatúra fídei, et scutum
bonæ voluntátis. Sit vitiórum meórum evacuátio, concupiscéntiæ et
libídinis exterminátio, caritátis et patiéntiæ, humilitátis et
obœdiéntiæ, omniúmque virtútum augmentátio: contra insídias inimicórum
ómnium, tam visibílium quam invisibílium, firma defénsio: mótuum meórum,
tam carnálium quam spirituálium, perfécta quietátio: in te uno ac vero
Deo firma adhæsio; atque finis mei félix consummátio.
Et precor te, ut ad illud ineffábile convívium me peccatórem perdúcere
dignéris, ubi tu, cum Fílio tuo et Spíritu Sancto, Sanctis tuis es lux
vera, satiétas plena, gáudium sempitérnum, iucúnditas consummáta et
felícitas perfécta. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Transfige S. Bonaventura
Transfige, dulcissime Domine Iesu,
medullas et viscera animæ meæ suavissimo ac saluberrimo amoris tui
vulnere,
vera serenaque et
apostolica sanctissima caritate, ut langueat et liquefiat anima mea solo
semper amore et desiderio tui;
te concupiscat et
deficiat in atria tua, cupiat dissolvi et esse tecum.
Da, ut anima mea te
esuriat, panem Angelorum, refectionem animarum sanctarum, panem nostrum
cotidianum, supersubstantialem, habentem omnem dulcedinem et saporem et
omne delectamentum suavitatis.
Te, in quem desiderant
Angeli prospicere, semper esuriat et comedat cor meum, et dulcedine
saporis tui repleantur viscera animæ meæ;
te semper siti at fontem
vitæ, fontem sapientiæ et scientiæ, fonema eterni luminis, torrentem
voluptatis, ubertatem domus Dei.
Te semper ambiat, te
quærat, te inveniat, ad te tendat, ad te perveniat, te meditetur, te
loquatur, et omnia operetur in laudem et gloriam nominis tui,
cum humilitate
et discretione, cum dilectione et delectatione, cum facilitate et
affectu, cum perseverantia usque in finem.
Ut tu sis solus semper spes mea, tota fiducia mea, divitiæ meæ,
delectatio mea, iucunditas mea, gaudium meum, quies et tranquillitas
mea, pax mea, suavitas mea, odor meus, dulcedo mea, cibus meus, refectio
mea, refugium meum, auxilium meum, sapientia mea, portio mea, possessio
mea, thesaurus meus, in quo fixa et firma et immobiliter semper sit
radicata mens mea et cor meum. Amen.
Rhythmus S. Tomae Aquinatis
Adóro te devóte,
látens Deítas,
Quae sub his figúris, vere látitas:
Tibi se cor meum totum súbicit,
Quia, te contémplans, totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur:
Credo quidquid díxit Dei Fílius,
Nil hoc verbo Véritatis vérius.
In Cruce latébat sola Déitas,
At hic látet simul et humánitas:
Ambo tamen crédens atque cónfitens,
Peto quod petívit latro poénitens.
Plagas,
sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor:
Fac me tibi semper magis crédere,
In te spem habére, te dilígere.
O
memoriále mortis Dómini,
Panis vivus, vitam praéstans hómini,
Praesta meae menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.
Pie pellicáne, Iesu Dómine,
Me immúndum munda tuo Sánguine:
Cuius una stilla salvum fácere,
Totum mundum quit ab omni scélere.
Iesu, quem velátum nunc aspício,
Oro, fiat illud quod tam sítio:
Ut, te reveláta cérnens fácie,
Visu sim beátus tuae glóriae. Amen.
Aspirationes ad SS. Redemptorem
Anima Christi,
sanctífica me.
Corpus Christi, salva me.
Sánguis Christi, inébria me.
Aqua láteris Christi, lava me.
Pássio Christi, confórta me.
O bone Iesu, exáudi me.
Intra tua vúlnera abscónde me.
Ne permíttas me separári a te.
Ab hoste malígno defénde me.
In
hora mortis meae voca me.
Et
iube me veníre ad te.
Ut cum Sanctis tuis láudem te.
In saécula sæculórum. Amen.
Alia oratio
Obsécro te,
dulcíssime Dómine Iesu Christe
ut Pássio tua sit mihi virtus qua múniar, prótegar atque deféndar.
Vúlnera tua sint mihi cibus potúsque, quibus pascar, inébrier
atque delécter.
Aspérsio Sánguinis tui sit mihi ablútio ómnium delictórum meórum.
Mors tua sit mihi vita indefíciens.
Crux tua sit mihi glória sempitérna.
In his sit mihi reféctio, exsultátio, sánitas et dulcédo cordis
mei.
Qui
vivis et regnas in saécula sæculórum. Amen
|