| 
               
				
				
				 
				Dominus Iesus, 
				antequam in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum contulit 
				nuntiandi Evangelium cunctis hominibus omnesque populos 
				baptizandi:  
				 
				“Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. 
				Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non 
				crediderit, condemnabitur”  
				
				
				 
				(Mc 16,15-16) ;
				 
				 
				“Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo 
				docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii 
				et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque 
				mandavi vobis. 
				
				Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem 
				saeculi”  
				
				
				 
				(Mt 28,18-20; cf. etiam Lc 24,46-48; Io 
				17,18; 20,21; Act 1,8). 
   |