| 
               
				
				CONGREGATIO  
              
               
				  | 
          
| 
      
		
		
		
		
		 1. Dominus Iesus, antequam in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum contulit nuntiandi Evangelium cunctis hominibus omnesque populos baptizandi: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur” (Mc 16,15-16) ; “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt 28,18-20; cf. etiam Lc 24,46-48; Io 17,18; 20,21; Act 1,8). 
		Universalis Ecclesiae missio oritur 
		ex Iesu Christi mandato et per saeculorum decursum impletur in 
		proclamatione mysterii Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, atque 
		mysterii incarnationis Filii, quod universis hominibus salutis eventus 
		exstat. Haec sunt capita fundamentalia quae in professione fidei 
		christianae continentur: “Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, 
		factorem caeli et terrae, omnium visibilium et invisibilium. Et in unum 
		Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante 
		omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, 
		genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt; 
		qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis 
		et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus 
		est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus 
		est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in 
		caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, 
		iudicare vivos et mortuos : cuius regni non erit finis. Et in Spiritum 
		Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre 
		et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per 
		prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. 
		Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto 
		resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi”[1].  
		2. Per saeculorum decursum Ecclesia 
		fideliter proclamavit Iesu Christi Evangelium de eoque testimonium 
		reddidit. Altero vero exeunte millennio, huius missionis exsecutio ab 
		adimpletione procul adhuc abest 
		[2], qua de causa hodie vim suam quam maxime servat Pauli apostoli 
		exclamatio de uniuscuiusque fidelis baptizati officio missionario: “Nam 
		si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. 
		Vae enim mihi est, si non evangelizavero!” (1 Cor 9,16). Haec est 
		profecto ratio ob quam Magisterium peculiari cura incubuit missioni 
		evangelizatrici Ecclesiae declarandae ac promovendae, in iis praesertim 
		quae attinent ad religiosas traditiones hominum totius orbis[3]. 
		Attentis valoribus quos testantur et 
		hominum consortioni conferre possunt, traditiones huiusmodi modo aperto 
		ac positivo respiciuntur in Declaratione conciliari de Ecclesiae 
		habitudine ad religiones non christianas, in qua legitur: “Ecclesia 
		catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta sunt, 
		reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et 
		vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa 
		tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium 
		illius Veritatis, quae illuminat omnes homines”[4]. 
		Haec premens vestigia, Ecclesia, ut munus suum adimpleat nuntiandi Iesum 
		Christum, qui est “via et veritas et vita” (Io 14,6), utitur 
		quoque dialogo interreligioso, qui quidem, nedum in locum missionis ad 
		gentes substituatur, eam potius comitatur, propter illud “unitatis 
		mysterium” ex quo “consequitur ut omnes viri ac mulieres, qui salvi 
		effecti sunt, participes reddantur, modo licet differenti, eiusdem 
		mysterii salutis in Christo Iesu per Spiritum eius”[5]. 
		Hic dialogus, ad missionis Ecclesiae evangelizatricis partes pertinens[6], 
		secum fert dispositionem ad mente complectendum id quod alii tenent 
		necnon impulsionem versus mutuam communicationem, ita ut alter ab altero 
		locupletetur, in oboedientia erga verum et in observantia erga 
		libertatem[7]. 
		3. Peculiares autem exsurgunt 
		quaestiones cum inter fidem christianam et alias traditiones religiosas 
		dialogus ad effectum deducitur ipsiusve natura altius perscrutatur, 
		quibus quaestionibus responsio quaeritur novas percurrendo vias, 
		propositiones afferendo et modos agendi proponendo, quae quidem omnia 
		accurato egent discrimine. Hac in expositione praesens Declaratio eo 
		respicit, ut Episcopis, theologis universisque catholicis fidelibus 
		quaedam doctrinae capita in memoriam reducantur, quae necessaria sunt 
		omnino quaeque theologicam ratiocinationem iuvare possunt ad solutiones 
		inveniendas quae et veritatibus fidei sint conformes et culturalibus 
		exigentiis nostri temporis apte accommodentur. 
		Stylus expositivus fini respondet propter quem 
		praesens Declaratio lata est. Hoc enim documentum non ea de causa foras 
		datur, ut organica tractatio tradatur quaestionum de mysterii Iesu 
		Christi atque Ecclesiae unicitate et universalitate salvifica, utve 
		solutiones proponantur theologicis controversiis liberae disputationi 
		relictis, sed eo contra respicit, ut, patefactis nonnullis 
		fundamentalibus problematibus altiori indagationi adhuc subiciendis 
		atque confutatis quibusdam erroneis vel ambiguis sententiis, doctrina 
		catholicae fidei hac de re iterum proponatur. Quamobrem Declaratio 
		vestigia premit doctrinae traditae in praecedentibus Magisterii 
		documentis, eum in finem ut veritates repetantur quae ad Ecclesiae fidei 
		patrimonium pertinent.  
		4. Perenne nuntium missionarium 
		Ecclesiae in discrimine hodie ponitur a theoriis indolis relativisticae, 
		quae comprobare conantur pluralismum religiosum, non solum de facto 
		sed etiam de iure (vel de principio). Ideo superatae a 
		quibusdam censentur veritates cuiusmodi sunt indoles definitiva et 
		completa revelationis Iesu Christi, natura fidei christianae per 
		respectum ad adhaesionem aliis religionibus, inspiratio librorum Sacrae 
		Scripturae, unitas personalis inter Verbum aeternum et Iesum Nazarenum, 
		unitas oeconomiae Verbi incarnati et Spiritus Sancti, unicitas et 
		universalitas salvifica mysterii Iesu Christi, mediatio salvifica 
		universalis Ecclesiae, inscindibilitas, quamvis in distinctione, inter 
		Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam, subsistentia unicae Christi 
		Ecclesiae in catholica Ecclesia. 
		Harum asseverationum veluti radices 
		quaedam praesupposita exstant, indolis cum philosophicae tum 
		theologicae, quae intellectui ac receptioni veritatum revelatarum 
		obstant. Ex iis praesuppositis haec, inter alia, recenseri queunt: 
		persuasio de incomprehensibilitate et inexprimibilitate veritatis 
		divinae etiam ex parte revelationis christianae; mentis habitus 
		relativisticus relate ad veritatem, ita ut id quod verum est iuxta 
		aliquos tale non sit iuxta alios; radicalis oppositio quae fingitur 
		inter formam mentis logicam occidentalem et formam mentis symbolicam 
		orientalem; subiectivismus eius qui, tenens rationem unicum esse 
		cognitionis fontem, “minus intuitum suum attollere in altiora posset ut 
		veritatem exsistentiae consequi auderet”[8]; 
		difficultas intellegendi et accipiendi praesentiam in historia eventuum 
		indolis definitivae atque eschatologicae; metaphysica exinanitio eventus 
		historicae incarnationis Verbi aeterni, qui eventus reducitur ad meram 
		apparitionem Dei in historia; eclectismus eorum qui, in theologica 
		pervestigatione, ideas assumunt e diversis contextibus philosophicis et 
		religiosis provenientibus, nulla facta quaestione de earum cohaerentia 
		et conexione systematica deque earum congruentia cum christiana 
		veritate; propensio, demum, ad sacram Scripturam legendam et 
		intellegendam extra Ecclesiae Traditionem et Magisterium. 
		Haec praesupposita, aspectus inter se differentes 
		interdum induentia, quae quandoque ut assertiones quandoque vero ut 
		hypotheses proponuntur, fundamentum constituunt quarundam theologicarum 
		propositionum, iuxta quas christiana revelatio et mysterium Iesu Christi 
		ac Ecclesiae suam amittunt indolem veritatis absolutae et 
		universalitatis salvificae, vel saltem sub umbra dubii et diffidentiae 
		collocantur.  
		I. De plenitudine et indole definitiva 
		revelationis Iesu Christi
		5. 
		Ut remedium afferatur huic formae mentis relativisticae, quae magis 
		magisque grassatur, opus est imprimis ut affirmetur indoles definitiva 
		ac completa revelationis Iesu Christi. Firmiter enim credendum 
		est in mysterio Iesu Christi, Filii Dei incarnati, qui est “via et 
		veritas et vita” (Io 14,6), haberi revelationem plenitudinis 
		veritatis divinae: “nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis 
		novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare” (Mt 11,27); 
		“Deum nemo vidit umquam; Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse 
		enarravit” (Io 1,18); “in ipso inhabitat omnis plenitudo 
		divinitatis corporaliter et estis in illo repleti” (Col 2,9-10). 
		In fidelitate erga Dei verbum, 
		Concilium Vaticanum II hoc docet: “Intima autem per hanc revelationem 
		tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, 
		qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit”[9]. 
		Et idem Concilium asserit: “Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, 
		“homo ad homines” missus “verba Dei loquitur” (Io 3,34), et opus 
		salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5,36; 
		17,4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io 
		14,9), tota Suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, 
		signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis 
		resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo 
		perficit ac testimonio divino confirmat. [...] Oeconomia ergo 
		christiana, utpote foedus novum et definitivum, numquam praeteribit, et 
		nulla iam nova revelatio publica expectanda est ante gloriosam 
		manifestationem Domini nostri Iesu Christi (cf. I Tim 6,14 et 
		Tit 2,13)”[10]. 
		Hac de causa in Litteris Encyclicis
		Redemptoris missio iterum Ecclesiae proponitur munus nuntiandi 
		Evangelium ut veritatis plenitudinem: “Per hoc definitivum suae 
		revelationis Verbum, Deus plenissimo modo se ostendit; hominum generi 
		dixit quis Ipse sit. Et haec revelatio, qua Deus certe et definitive se 
		patefecit, causa est praecipua cur Ecclesia “sit, sua natura, 
		missionaria”; unde non potest non proclamare Evangelium, id est 
		plenitudinem veritatis, quam Deus nobis de se significavit”[11]. 
		Una ergo Iesu Christi revelatio “infert aliquam veritatem, universalem 
		atque ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam consistat”[12].  
		6. Ecclesiae igitur fidei opponitur 
		thesis de indole limitata, incompleta et imperfecta revelationis Iesu 
		Christi, perinde ac si haec sit complementum revelationis aliis in 
		religionibus exstantis. Ratio ultima huiusmodi asseverationis in eo 
		inniteretur, quod a nulla historica religione Dei veritas percipi et 
		manifestari posset in sua universalitate et plenitudine, nec ideo a 
		christianismo, immo sed neque a Iesu Christo. 
		Haec cogitandi ratio penitus 
		contradicit praecedentibus affirmationibus fidei, iuxta quas in Iesu 
		Christo salvifici Dei mysterii plena et completa exstat revelatio. 
		Proinde verba, opera et integer eventus historicus Iesu Christi, quamvis 
		limitibus subiciantur prout sunt humanae realitates, tamquam subiectum 
		tamen habent Personam divinam Verbi incarnati, “veri Dei et veri 
		hominis”[13], quapropter 
		notam induunt definitivae ac plenae revelationis viarum Dei ad hominum 
		salutem, etiamsi altitudo ipsius divini mysterii maneat transcendens et 
		inexhauribilis. Veritas circa Deum nequaquam aboletur vel extenuatur eo 
		quod lingua humana exprimitur; remanet contra unica, plena et completa, 
		quia qui loquitur et agit Filius est Dei incarnatus. Propterea fides 
		postulat ut profiteamur Verbum carnem factum, in universo suo mysterio, 
		ab incarnatione ad glorificationem, fontem esse, participatum sed 
		realem, necnon consummationem omnis revelationis salvificae Dei ad 
		homines[14]; profiteamur 
		quoque necesse est Spiritum Sanctum, qui est Spiritus Christi, “in omnem 
		veritatem” (Io 16,13) docturum esse Apostolos et, per ipsos, 
		Ecclesiam universam in temporis decursu.  
		7. Adaequata ergo responsio ad Dei 
		revelationem est “ oboeditio fidei (Cf. Rom 1,5; Rom 
		16,26; 2Cor 10,5-6) qua homo se totum libere Deo committit 
		“plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium” praestando et 
		voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo”[15]. 
		Fides est gratiae donum: “Quae fides ut praebeatur, opus est 
		praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti 
		auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et 
		det “omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati””[16]. 
		Oboeditio fidei secum fert ut tamquam 
		vera accipiatur Christi revelatio, de qua Deus spondet, qui est ipsa 
		Veritas[17]: “Fides est 
		imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et 
		inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus”[18]. 
		Fides igitur, quae est “donum Dei” et “virtus supernaturalis ab Illo 
		infusa”[19], duplicem secum 
		fert adhaesionem: et Deo, qui revelat, et veritati ab eo revelatae, 
		propter fidem quae praebetur Ei qui loquitur. Propterea “in nullum alium 
		credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum”[20]. 
		Firmiter 
		ergo tenenda est distinctio inter fidem 
		theologalem et credulitatem quae invenitur in aliis 
		religionibus. Dum enim fides acceptio est, vi gratiae, veritatis 
		revelatae, quae una sinit “nos in mysterium ingredi intimum, cuius 
		congruentem fovet intellectum”[21], 
		credulitas aliarum religionum tributa in complexu illo innititur 
		experientiae et cogitationis, qui divitiarum acervum sapientiae ac 
		sensus religiosi efformat, mente conceptum ab hominibus veritatem 
		quaerentibus ab eisque ad effectum deductum cum sese ad Divinum et 
		Absolutum referunt[22]. 
		Huiusmodi autem distinctio non semper 
		prae oculis habetur in hodierno cogitandi habitu, qua de causa fides 
		theologalis, quae est acceptio veritatis revelatae a Deo Uno et Trino, 
		frequenter identificatur cum credulitate in aliis religionibus, quae est 
		contra experientia religiosa veritatem absolutam adhuc quaerens, ad 
		assensum tamen erga Deum sese revelantem nondum perveniens. Haec est una 
		ex causis propter quas propensio apud quosdam viget ad minuendas 
		differentias, quandoque ad extinctionem usque, christianismum inter et 
		alias religiones.  
		8. Proponitur quoque hypothesis circa 
		vim inspiratam textuum sacrorum aliarum religionum. Agnoscendum est 
		quidem aliqua elementa horum textuum esse de facto instrumenta, per quae 
		homines sane multi, saeculorum decursu, et potuerunt et hodie possunt 
		nutrire ac conservare suam cum Deo religionis relationem. Hac de causa, 
		attentis modis agendi, praeceptis atque doctrinis aliarum religionum, 
		Concilium Vaticanum II —uti supra recoluimus— de iisdem religionibus 
		asseverat: “quamvis ab iis quae ipsa [Ecclesia] tenet et proponit in 
		multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, 
		quae illuminat omnes homines”[23]. 
		Ecclesiae autem traditio tamquam 
		textus inspiratos unice habet canonicos libros Veteris et 
		Novi Testamenti, quatenus ipsi a Spiritu Sancto sunt inspirati[24]. 
		Huiusmodi traditionis vestigia premens, Concilium Vaticanum II, in 
		Constitutione dogmatica de divina Revelatione, hoc docet: “Libros enim 
		integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, 
		sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet, 
		propterea quod, Spiritu Sancto inspirante conscripti (cf. Io 20, 
		31; 2 Tim 3, 16; 2 Pt 1,19-21; 3, 15-16), Deum habent 
		auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt”[25]. 
		Hi quidem libri “veritatem, quam Deus nostrae salutis causa, Litteris 
		Sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere 
		profitendi sunt”[26]. 
		Deus tamen, volens ad se omnes gentes 
		in Christo vocare eisque plenitudinem suae revelationis ac sui amoris 
		communicare, praesens quoque efficitur multis modis “non singulis solum 
		hominibus, verum populis etiam per spiritales eorum divitias, quas in 
		primis necessarioque religiones testantur, licet “lacunas, defectus et 
		errores” contineant”[27]. 
		Ideoque libri sacri aliarum religionum, qui de facto nutrimentum 
		praebent earum asseclis eorumque vitae rationem dirigunt, e Christi 
		mysterio accipiunt illa bonitatis et gratiae elementa, quae in ipsis 
		inveniuntur.  II. 
		Verbum incarnatum et Spiritus Sanctus in opere salutis
		9. In theologica nostri temporis perquisitione Iesus Nazarenus frequenter consideratur ut figura historica particularis, finita, revelatrix rei divinae modo non exclusivo, sed complementario cum aliis figuris quae pariter revelatrices et salvificae exsistimantur. Ideo Infinitum, Absolutum ultimumque Dei Mysterium sese hominum generi manifestaret multis modis multisque historicis figuris, quarum una esset Iesus Nazarenus. Magis definite, Ipse esset unus ex pluribus vultibus per temporum decursum a Verbo assumptis, ut salvifice cum hominibus communicaret. 
		Praeterea, ut salva maneant, ex altera parte, 
		universalitas salutis christianae, ex altera vero factum pluralismi 
		religiosi, duplex proponitur oeconomia, nempe Verbi aeterni oeconomia, 
		quae valeat quoque extra Ecclesiam neque ullam cum ipsa relationem 
		habeat, atque oeconomia Verbi incarnati. Prior vim haberet 
		universalitatis potiorem quam altera, quae ad solos christianos 
		restringeretur, quamvis in ipsa Dei praesentia plenior esset.  
		10. Hae theses aperte discrepant a 
		fide christiana. Firmiter enim credenda est fidei doctrina 
		quae profitetur Iesum Nazarenum, Mariae filium, ipsumque solum, esse 
		Patris Filium ac Verbum. Verbum, quod “erat in principio apud Deum” (Io 
		1,2), ipsum est quod “caro factum est” (Io 1,14). In “Iesu 
		Christo, Filio Dei vivi” (Mt 16,16), “inhabitat omnis plenitudo 
		divinitatis corporaliter” (Col 2,9). Ipse est “Unigenitus Deus, 
		qui est in sinu Patris” (Io 1,18), Filius “dilectionis suæ, in 
		quo habemus redemptionem [...] quia in ipso complacuit omnem 
		plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans 
		per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt” (
		Col 1,13-14.19-20). 
		Fidelitate servata erga Sacram 
		Scripturam reiectisque interpretationibus erroneis vel reductivis, 
		Concilium Nicaenum I sollemniter proclamavit suam fidem in “Iesum 
		Christum, Filium Dei natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia 
		Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non 
		factum, unius substantiae cum Patre : per quem omnia facta sunt, quae in 
		caelo et in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem 
		descendit, incarnatus est et homo factus est, et passus est, et 
		resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et 
		mortuos”[28]. Secundum id 
		quod Patres docuerant, etiam Concilium Chalcedonense professum est se 
		“unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum [...] 
		eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere 
		et hominem vere [...] consubstantialem Patri secundum deitatem et 
		consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem [...] ante saecula 
		quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus 
		eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei 
		genetrice secundum humanitatem”[29]. 
		Quocirca Concilium Vaticanum II 
		asserit de Iesu Christo —qui est “novissimus Adam” et “imago Dei 
		invisibilis” (Col 1, 15)—: “Ipse est homo perfectus, qui Adae 
		filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam, 
		restituit. [...] Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis 
		meruit, in Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit et a 
		servitute diaboli ac peccati eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum 
		Apostolo dicere possit: Filius Dei “dilexit me et tradidit semetipsum 
		pro me” (Gal 2,20)”[30]. 
		Hac eadem de re Ioannes Paulus II his 
		verbis sese exprimit: “Fidei christianae contrarium est quamquam 
		inducere Verbi et Iesu Christi separationem [...]: Iesus est Verbum caro 
		factum, persona una et indivisibilis [...]. Non alius est Christus, quam 
		Iesus Nazarethanus, hicque Verbum Dei est homo factum pro salute omnium. 
		[...] Dum tendimus ad invenienda et aestimanda dona omne genus, 
		praesertim divitias spiritales, quae Deus omni populo dedit, non 
		possumus ea a Iesu Christo seiungere, qui in medio stat divini salutis 
		consilii”[31]. 
		Fidei quoque catholicae contradicit 
		disiunctio inter actionem salvificam Verbi qua talis et actionem 
		salvificam Verbi quod caro factum est.  Per incarnationem enim opera 
		salvifica omnia, quae Verbum Dei perficit,  efficiuntur semper in 
		unitate cum humana natura, quam ad universorum hominum salutem 
		assumpsit. Subiectum unicum operans in duabus naturis, humana et divina, 
		persona est unica Verbi[32]. 
		Componi ergo nequit cum Ecclesiae 
		doctrina theoria illa quae Verbo qua tali actuositatem salvificam 
		tribuit, quae exerceatur “praeter” et “ultra” Iesu Christi humanitatem, 
		etiam post incarnationem[33].  
		11. Eadem ratione firmiter 
		credenda est fidei doctrina circa unicitatem oeconomiae salvificae, 
		quam Deus Unus et Trinus voluit, cuius fons atque centrum exstat 
		mysterium incarnationis Verbi, mediatoris divinae gratiae in ordine 
		creationis ac redemptionis (cf. Col 1,15-20), in quo omnia 
		recapitulantur (cf. Eph 1,10), “qui factus est sapientia nobis a 
		Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio” (1 Cor 1,30). 
		Christi enim mysterium intrinseca praeditur unitate, quae ab electione 
		aeterna in Deo ad parusiam usque pertingit: “elegit nos in ipso [Pater] 
		ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu 
		eius in caritate” (Eph 1,4); “in quo etiam sorte vocati sumus, 
		prædestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum 
		consilium voluntatis suæ” (Eph 1,11); “Nam, quos praescivit 
		[Pater], et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit 
		ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinavit, hos et 
		vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, 
		illos et glorificavit” (Rom 8,29-30). 
		In fidelitate erga divinam 
		revelationem, Ecclesiae Magisterium firmiter asseverat Iesum Christum 
		esse universalem mediatorem ac redemptorem: “Verbum enim Dei, per quod 
		omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes 
		salvaret et universa recapitularet. Dominus [...] est quem Pater a 
		mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum 
		atque mortuorum iudicem constituens”[34]. 
		Salvifica haec mediatio fert quoque secum unicitatem sacrificii 
		redemptoris Iesu Christi, summi ac aeterni sacerdotis (cfr. Hebr 
		6,20; 9,11; 10,12-14).  
		12. Est etiam qui proponat hypothesim 
		de oeconomia quadam Spiritus Sancti, indole praedita universaliore quam 
		oeconomia Verbi incarnati, crucifixi et resuscitati, quae asseveratio 
		contradicit pariter catholicae fidei, utpote quae teneat salvificam 
		Verbi incarnationem eventum esse trinitarium. In Novo Testamento 
		mysterium Iesu Christi, Verbi incarnati, locus est praesentiae Spiritus 
		Sancti atque principium effusionis eius in hominum genus non solum in 
		temporibus messianicis (cf. Act 2,32-36; Io 7,39; 20,22;  
		1Cor 15,45), sed etiam in temporibus, quae eius adventum in 
		historiam praecesserunt (1 Cor 10,4; 1Petr 1,10-12). 
		Veritatem hanc fundamentalem 
		Concilium Vaticanum II in conscientiam fidei Ecclesiae revocavit. Cum 
		enim salvificum Patris consilium erga universum hominum genus exponit, 
		Concilium intime et ab initio conectit Christi mysterium cum mysterio 
		Spiritus[35]. Opus totum 
		aedificationis Ecclesiae ex parte Iesu Christi Capitis, per saeculorum 
		decursu, consideratur tamquam effectio ab ipso in communione cum Spiritu 
		eius peracta [36]. 
		Praeterea, ultra Ecclesiae fines 
		visibiles, actio salvifica Iesu Christi, cum Spiritu Eius et per 
		Spiritum Eius, hominum genus universum pertingit. De mysterio paschali 
		agens, in quo Christus iam nunc credentes sibi vitaliter sociat in 
		Spiritu eisque spem confert resurrectionis, Concilium Vaticanum II 
		asserit: “Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus 
		hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo 
		operatur. Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio 
		hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum 
		Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic 
		paschali mysterio consocientur”[37]. 
		Patet igitur coniunctio inter 
		mysterium salvificum Verbi incarnati et mysterium Spiritus Sancti, 
		quippe quod nonnisi in id respiciat, ut nempe influxus salvificus Filii, 
		hominis facti, ad effectum adducatur in vita cunctorum hominum, qui ad 
		unam eandemque metam a Deo vocantur, sive tempore ipsi praecesserint 
		adventum Verbi hominis facti sive post Eius incarnationem vitam in 
		historiae cursu agant: iis omnibus animator exstat Spiritus Patris, quem 
		Filius hominis sine mensura donat (cf. Io 3,34). 
		Hac de causa Ecclesiae Magisterium 
		temporis recentioris firmiter ac dilucide veritatem proclamat unius 
		atque unicae divinae oeconomiae: “Praesentia et actio Spiritus non 
		tantum singulos homines contingunt, sed et societatem et historiam, 
		populos, culturas, religiones [...]. Christus a mortuis suscitatus per 
		virtutem Spiritus sui in cordibus hominum operatur [...]. Idem Spiritus 
		Sanctus spargit “semina Verbi”, quae sunt in ritibus et in culturis, 
		eaque recludit ad maturitatem in Christo”[38]. 
		Quamquam functionem agnoscit historico-salvificam Spiritus in mundo 
		universo et in cuncta hominum generis historia[39], 
		Magisterium tamen asseverat: “Spiritus hic idem est qui in incarnatione, 
		in vita, in morte et resurrectione Iesu est operatus quique in Ecclesia 
		operatur. Non alternat igitur cum Christo, nec explet inane quiddam quod 
		interdum esse putatur inter Christum et Logon. Quod Spiritus in cordibus 
		hominum operatur, in culturis et in religionibus, ad evangelium 
		praeparat, nec potest necessitudinem non habere cum Christo, Verbo carne 
		facto Spiritus actione, “ut, perfectus homo, omnes salvaret et universa 
		recapitularet””[40]. 
		Ut omnia ergo breviter colligantur, 
		dicendum est actionem Spiritus non collocari ultra vel prope Christi 
		actionem. De unica enim agitur Dei Unius et Trini salvifica oeconomia, 
		quae ad rem deducitur in mysterio incarnationis, mortis et 
		resurrectionis Filii Dei et Spiritu Sancto cooperante efficitur, quaeque 
		in suo effectu salvifico ad homines cunctos et ad universum mundum 
		pertingit: “Homines ergo cum Deo communicare non possunt nisi per 
		Christum, Spiritu Sancto movente”[41].  
		III. De unicitate et universalitate 
		mysterii salvifici Iesu Christi
		13. 
		Semel atque iterum thesis sustinetur negans unicitatem et  
		universalitatem salvificam mysterii Iesu Christi. Haec autem sententia 
		biblico fundamento prorsus est destituta. Re enim vera, ut elementum 
		perenne fidei Ecclesiae, firmiter credenda est veritas Iesu 
		Christi, Filii Dei, Domini et unici Salvatoris, qui, in suo eventu 
		incarnationis, mortis ac resurrectionis ad apicem adduxit salutis 
		historiam, quae suam plenitudinem suumque centrum in ipso habet. 
		Novi Testamenti verba id clare 
		testantur: “Pater misit Filium salvatorem mundi” (1Io 4,14); 
		“Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi” (Io 1,29). Synedrium 
		alloquens ad explanandam sanationem hominis claudi a nativitate, in 
		nomine Iesu effectam (cf. Act 3, 1-8), Petrus dicit: “Et non est 
		in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in 
		hominibus, in quo oportet nos salvos fieri” (Act 4,12). Idem 
		apostolus de Iesu Christo addit: “hic est omnium Dominus”; “constitutus 
		est a Deo iudex vivorum et mortuorum”, quapropter possunt “remissionem 
		peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum” (cf. 
		Act 10,36. 42.43). 
		Paulus haec ad Corinthios scribit: 
		“Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, siquidem 
		sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo 
		omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et 
		nos per ipsum” (1Cor 8,5-6). Etiam Ioannes apostolus asseverat: 
		“Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut 
		omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non 
		enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur 
		mundus per ipsum” (Io 3,16-17). In Novo Testamento universalis 
		Dei voluntas salvifica arte conectitur cum unica Christi mediatione: 
		“[Deus] omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis 
		venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus 
		Iesus,  qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus” (1Tim 
		2,4-6). 
		Hac conscientia innixi de dono 
		salutis unico et universali a Patre dato per Iesum Christum in Spiritu 
		(cf. Eph 1,3-14), priores christiani Israeli ostenderunt 
		adimpletionem salutis, quae ultra Legem pertingebat, et occurrerunt 
		quoque mundo pagano temporis sui, qui per plures deos salvatores salutem 
		appetebat. Hoc fidei patrimonium a recentiore Ecclesiae Magisterio 
		iterum propositum est: “Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus 
		mortuum et resuscitatum (cf. 2Cor 5,15), homini lucem et vires 
		per Spiritum suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere 
		possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus, in quo oporteat 
		eos salvos fieri (cf. Act 4,12). Similiter credit clavem, centrum 
		et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri”[42].  
		14. Veritas est fidei catholicae, 
		ideoque firmiter credenda, universalem voluntatem salvificam Dei 
		Unius et Trini offerri et compleri semel pro semper in mysterio 
		incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei. 
		Attento hoc fidei elemento, theologia 
		nostri temporis, dum meditatur circa praesentiam aliarum de re religiosa 
		experientiarum necnon circa earum significationem in consilio Dei 
		salvifico, ad explorandum impellitur an et quo modo figurae atque 
		elementa positiva aliarum religionum ad divinum salutis propositum 
		pertineant. Hoc in studio atque hac in meditatione theologicae 
		pervestigationi amplissimus patet campus sub Ecclesiae Magisterii ductu. 
		Etenim Concilium Vaticanum II his verbis nos docet: “unica mediatio 
		Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas 
		participatam ex unico fonte cooperationem”[43]. 
		Altius quidem perscrutandum est quid significet haec mediatio 
		participata, cuius supremum principium unica Christi mediatio exstet 
		semper necesse est: “Si non exclusae sunt mediationes participatae 
		diversi generis et ordinis, hae attamen significationem trahunt et vim a 
		mediatione Christi, nec pares haberi possunt nec perfectivae”[44]. 
		Fidei autem christianae et catholicae solutiones illae contradicunt, 
		quae actionem quandam salvificam Dei extra unicam Christi mediationem 
		proponant.  
		15. Haud infrequenter suggeritur ut 
		in re theologica verba vitentur qualia sunt “unicitas”, “universalitas” 
		vel “indoles absoluta”, quorum usus insinuare videtur nimium accentum 
		circa significationem et vim eventus salvifici Iesu Christi per 
		comparationem cum aliis religionibus. Re autem vera hic dicendi modus 
		simpliciter exprimit fidelitatem erga revelationem, quia aliud non est 
		nisi explicatio ipsorum fidei fontium. Ab initio enim communitas 
		credentium Iesu Christo agnovit vim salvificam talem, ut ipse solus, qua 
		Filius Dei homo factus, crucifixus ac resuscitatus —propter missionem a 
		Patre receptam atque in potentia Spiritus Sancti—, munus habeat dono 
		dandi revelationem (cf. Mt 11,27) et vitam divinam (cf. Io 
		1,12; 5,25-26; 17,2) universo hominum generi hominibusque singulis. 
		Hac de re dici potest ac debet Iesum 
		Christum, quoad humanum genus eiusque historiam, praeditum esse 
		significatione ac vi quae prorsus sunt singulares et unicae, ad ipsum 
		solum pertinentes, exclusivae, universales atque absolutae. Iesus enim 
		est Verbum Dei homo factum propter omnium hominum salutem. Hanc fidei 
		conscientiam exprimens, Concilium Vaticanum II docet: “Verbum enim Dei, 
		per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus 
		Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus finis est 
		humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria 
		vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium eorumque 
		appetitionum plenitudo. Ille est quem Pater a mortuis suscitavit, 
		exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum 
		iudicem constituens”[45]. 
		“Ipsa haec unica Christi singularitas ei significationem confert 
		absolutam et universalem, unde, dum in historia est, centrum est et 
		finis eiusdem historiae: “Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, 
		principium et finis” (Ap 22,13)”[46].  
		IV. De Ecclesiae unicitate et unitate
		16. 
		Dominus Iesus, unicus Salvator, non quandam discipulorum communitatem 
		adunavit, sed Ecclesiam instituit ut mysterium salvificum: Ipse 
		est in Ecclesia et Ecclesia in Ipso est (cf. Io 15,1 ss.; Gal 
		3,28; Eph 4,15-16;Act 9,5); quapropter plenitudo mysterii 
		salvifici Christi ad Ecclesiam quoque pertinet, quae modo inseparabili 
		Domino suo coniungitur. Iesus Christus enim suam praesentiam suumque 
		salutis opus in Ecclesia et per Ecclesiam persequitur (cf. Col 
		1,24-27)[47], quae est 
		Corpus eius (cf. 1Cor 12,12-13.27; Col 1,18)[48]. 
		Sicut vero caput et membra corporis vivi haud quidem identificantur sed 
		neque separari possunt, Christus et Ecclesia confundi sane nequeunt, sed 
		invicem disiungi non possunt, ita ut unicum “Christum totalem” 
		constituant[49]. Eadem haec 
		inseparabilitas in Novo Testamento exprimitur quoque mediante analogia 
		qua Ecclesia Sponsa dicitur Christi (cf. 2 Cor 11,2; 
		Eph 5,25-29; Ap 21,2.9)[50]. 
		Quocirca, in conexione cum unicitate 
		et universalitate mediationis salvificae Iesu Christi, tamquam veritas 
		fidei catholicae firmiter credenda est unicitas Ecclesiae ab ipso 
		conditae. Sicut unus est Christus, unum solummodo Corpus eius exstat, 
		unaque eius Sponsa: “una Ecclesia catholica et apostolica”[51]. 
		Praeterea, promissiones Domini se Ecclesiam suam nunquam derelicturum 
		(cf. Mt 16,18; 28,20) seque eam cum Spiritu suo esse semper 
		ducturum (cf. Io 16,13), id secum ferunt ut, secundum catholicam 
		fidem, unicitas et unitas, non secus atque ea omnia quae ad Ecclesiae 
		integritatem pertinent, nunquam sint defuturae[52]. 
		Fideles profiteri tenentur 
		historicam vigere continuitatem —in successione apostolica radicatam[53]— 
		inter Ecclesiam a Christo conditam et Ecclesiam catholicam: “Haec est 
		unica Christi Ecclesia [...] quam Salvator noster, post resurrectionem 
		suam Petro pascendam tradidit (cf. Io 21,17), eique ac ceteris 
		Apostolis diffundendam et regendam commisit (cf. Mt 28,18 ss.), 
		et in perpetuum ut columnam et firmamentum veritatis erexit (cf. 1Tim 
		3,15). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, 
		subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius 
		communione gubernata”[54]. 
		Verbis “subsistit in” Concilium Vaticanum II duas voluit doctrinales 
		affirmationes invicem componere: altera ex parte, Christi Ecclesiam, non 
		obstantibus christianorum divisionibus, solummodo in Ecclesia Catholica 
		plene exsistere pergere; ex altera vero inveniri “extra eius compaginem 
		elementa plura sanctificationis et veritatis”[55], 
		videlicet in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus nondum in plena 
		communione cum Ecclesia Catholica[56]. 
		Sed, ad postremas quod attinet, affirmandum est earum virtutem derivari 
		“ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae 
		concredita est”[57].  
		17. Unica ergo est Christi Ecclesia, 
		subsistens in Ecclesia Catholica, cuius moderatio spectat ad Petri 
		Successorem et ad Episcopos in communione cum eo[58]. 
		Ecclesiae illae quae, licet in perfecta communione cum Ecclesia 
		Catholica non sint, eidem tamen iunguntur vinculis strictissimis, 
		cuiusmodi sunt successio apostolica et valida Eucharistiae celebratio, 
		verae sunt Ecclesiae particulares[59]. 
		Quapropter in his quoque Ecclesiis praesens est et operatur Christi 
		Ecclesia, quantumvis plena desit communio cum Ecclesia Catholica, eo 
		quod ipsae doctrinam catholicam non acceptant de Primatu, quem, ex Dei 
		consilio, Episcopus Romanus obiective possidet et in Ecclesiam universam 
		exercet[60]. 
		Illae vero Communitates ecclesiales, 
		quae validum Episcopatum et genuinam ac integram substantiam 
		eucharistici mysterii non servant,[61] 
		sensu proprio Ecclesiae non sunt; attamen qui baptizati sunt iis in 
		Communitatibus Baptismate Christo incorporantur, et ideo in quadam cum 
		Ecclesia communione, licet imperfecta, exstant[62]. 
		Per se enim Baptismus tendit ad perfectionem vitae in Christo per 
		integram fidei professionem, Eucharistiam et plenam communionem in 
		Ecclesia[63]. 
		“Quare christifidelibus sibi fingere 
		non licet Ecclesiam Christi nihil aliud esse quam summam quandam 
		–divisam quidem, sed adhuc aliqualiter unam– ecclesiarum et communitatum 
		ecclesialium; ac minime iis liberum est tenere Christi Ecclesiam hodie 
		iam nullibi vere subsistere, ita ut nonnisi finis existimanda sit, quem 
		omnes Ecclesiae et communitates quaerere debeant”[64]. 
		Re quidem vera “elementa huius Ecclesiae iam datae exsistunt, in sua 
		plenitudine coniuncta, in Ecclesia catholica et, sine hac plenitudine, 
		in ceteris Communitatibus”[65]. 
		Quocirca “Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati 
		credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae 
		sunt. Iis enim Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, 
		quorum virtus derivatur ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae 
		Ecclesiae catholicae concredita est”[66]. 
		Unitatis defectus inter christianos
		vulnus est quidem Ecclesiae illatum; haud sane quia ipsa amittit 
		suam unitatem, sed “quatenus illa impeditur ab universalitate sua plene 
		in historia consummanda”[67].  
		V. De Ecclesia ut Regno Dei et Christi 
		Regno
		18. 
		Ecclesia “missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in 
		omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium 
		constituit”[68]. Ex altera 
		parte, Ecclesia est “sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum 
		Deo unionis totiusque generis humani unitatis”[69]; 
		ipsa est igitur Regni signum ac instrumentum, in id vocata ut ipsum 
		nuntiet atque instauret. Ex altera autem parte, Ecclesia est “de unitate 
		Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata”[70]; 
		ipsa est proinde “Regnum Christi iam praesens in mysterio”[71], 
		cuius ideo germen et initium constituit. Regnum enim Dei 
		dimensionem habet eschatologicam: est quidem res in tempore praesens, 
		sed plena eius effectio eveniet tantummodo cum historia ad finem seu 
		completionem perveniat[72]. 
		Ex textibus biblicis atque ex Patrum 
		testimoniis, non secus atque ex Ecclesiae Magisterii documentis, sensus 
		univoci non eruuntur expressionum Regnum Coelorum, Regnum Dei et
		Regnum Christi neve de earum cum Ecclesia conexione, utpote quae 
		mysterium et ipsa sit quod plene in conceptu humano concludi non valet. 
		Variae ergo possunt his de rebus theologicae explanationes exstare. 
		Nulli autem ex iis explanationibus, quae possibiles sunt, eo pervenire 
		licet, ut intimam conexionem inter Christum, Regnum et Ecclesiam quodam 
		modo neget vel vacuefaciat. “Illud namque [Regnum] nec a Christo nec ab 
		Ecclesia seiungi potest [...]. Si Regnum a Iesu separatur, non iam 
		exsistit Regnum Dei ab eo revelatum et fit ut in malam partem tum Regni 
		significatio accipiatur, quod periculum est ne mutetur in institutum 
		modo humanum et ideologicum, tum Christi natura, qui non apparet cui 
		omnia subiecta esse debent (cf. 1Cor 15,27). Item non potest 
		Regnum ab Ecclesia separari. Certe, Ecclesia non est ipsa sibimet finis, 
		cum sit ad Regnum Dei ordinata, cuius est germen, signum et 
		instrumentum. Sed, etsi a Christo distinguitur et a Regno, Ecclesia est 
		indissolubili modo utrique coniuncta”[73].  
		19. Affirmatio autem conexionis 
		nunquam separabilis Ecclesiam inter et Regnum minime significat ut 
		praetereatur Regnum Dei —etsi in momento suo historico ipsum 
		consideretur— non identificari cum Ecclesia in eius realitate visibili 
		ac sociali. Excludendum enim non est “opus Christi et Spiritus extra 
		visibiles [...] fines [Ecclesiae]”[74]. 
		Huius quoque rei ratio habenda est, quod nempe “Regnum ad omnes 
		pertinet: personam humanam, societatem, mundum universum. Pro Regno 
		operari idem est ac divinum dynamismum agnoscere et fovere, qui in 
		historia humana est eamque immutat. Regnum aedificare idem est ac moliri 
		liberationem a malo, qualecumque hoc est. Breviter, Regnum Dei est plena 
		eius consilii manifestatio et effectio”[75]. 
		Cum rationes considerantur inter 
		Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam intercedentes, partiales ac 
		unilaterales exaltationes vitentur oportet, quales proponuntur ab iis 
		quorum “notiones consulto Regnum amplificant et se profitentur 
		“regnicentricas”, in lucem proferunt imaginem Ecclesiae non de se 
		sollicitae, sed ex toto deditae Regno testificando eique serviendo. 
		“Ecclesia haec est pro aliis”, dicitur, sicut Christus “homo est pro 
		aliis”. [...] Hae notiones simul partes utiles, simul partes nocivas 
		ostendunt. Imprimis, Christum silent: Regnum, de quo loquuntur, 
		“theocentrismo” nititur, quod, dicunt, Christus intellegi non possit 
		nisi ab iis, qui fidem sequantur christianam, cum populi, culturae et 
		religiones diversae possint sibi occurrere in unico ente divino, 
		qualecumque sit nomen eius. Eandem ob causam eae mysterium anteferunt 
		creationis, quae in varietatibus culturarum et religionum apparet, sed 
		mysterium silent redemptionis. Praeterea, Regnum, quale ipsi intellegunt 
		regnum, ad excludendam inducit aut ad minus existimandam Ecclesiam, ob 
		renisum contra quendam “ecclesiocentrismum” praeteriti temporis, et quia 
		Ecclesiam tantummodo signum putant, et quidem ambiguitatis non expers”[76]. 
		Hae theses fidei catholicae contradicunt, quia unicitatem negant 
		relationis quam Christus et Ecclesia cum Regno Dei habent.  
		VI. De Ecclesia deque religionibus ad 
		salutem quod attinet
		20. Ex iis quae supra memoravimus signa quaedam profluunt necessaria ad viam indicandam a theologica pervestigatione percurrendam quo altius ipsa perquirat rationes Ecclesiae atque religionum cum aeterna salute. 
		Imprimis, firmiter credendum est
		“Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim 
		Christus est Mediator ac via salutis, qui in Corpore suo, quod est 
		Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et baptismi 
		expressis verbis inculcando (cf. Mc 16,16; Io 3,5), 
		necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam 
		intrant, simul confirmavit”[77]. 
		Haec doctrina universali voluntati Dei salvificae non opponitur (cfr. 1Tim 
		2,4), quapropter “necesse est duae hae veritates coniunctae teneantur, 
		videlicet vera possibilitas salutis in Christo pro omnibus hominibus et 
		Ecclesiae necessitas ad hanc salutem”[78]. 
		Exstat Ecclesia “universale salutis 
		sacramentum”[79], utpote 
		quae, arcano modo semper coniuncta cum Christo Salvatore Capite suo 
		eique subordinata, artam in Dei consilio servat relationem cum 
		uniuscuiusque hominis salute[80]. 
		Quoad eos qui formaliter et visibiliter membra Ecclesiae non sunt, 
		“Christi salus patens est per gratiam quae, quamquam arcanam habet 
		necessitudinem cum Ecclesia, in hanc tamen formali ratione eos non 
		introducit, sed modo illuminat congruenti eorum interiori condicioni 
		rerumque temporumque adiunctis. Gratia haec a Christo venit, fructus est 
		eius sacrificii et a Spiritu Sancto communicatur”[81]. 
		Arta relatione ipsa coniungitur cum Ecclesia, quippe quae “ex missione 
		Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum Propositum Dei 
		Patris”[82].  
		21. Circa modum vero quo 
		gratia Dei salvifica —quae donatur semper per Christum in Spiritu 
		habetque arcanam cum Ecclesia relationem— ad singulos non christianos 
		pervenit, Concilium Vaticanum II asseruit tantum Deum eam largiri “viis 
		sibi notis”[83]. Scientia 
		theologica in eo nunc versatur, ut rem hanc altius perquirat. 
		Theologicum huiusmodi studium fovendum est quidem, quia absdubio suam 
		habet utilitatem eum in finem ut melius intellegantur consilia Dei 
		salvifica necnon viae quibus ipsa ad effectum deducuntur. At vero, 
		attentis iis quae hactenus memorata sunt circa Christi mediationem 
		necnon circa “necessitudinem singularem et unicam”[84] 
		qua Ecclesia iungitur cum Regno Dei inter homines —quod ultimatim Regnum 
		est Christi universalis salvatoris—, liquet contrarium esse fidei 
		catholicae Ecclesiam effingere tamquam unam ex viis salutis, 
		simul cum iis quae efficiuntur ab aliis religionibus, quae prope 
		Ecclesiam, veluti eius complementum, collocarentur, immo vero veluti 
		eidem aequipollentes quoad substantiam, licet cum ipsa versus Dei Regnum 
		eschatologicum coeuntes. 
		Variae religiosae traditiones 
		continent profecto atque offerunt religiositatis elementa quae a Deo 
		procedunt[85] quaeque 
		partem efficiunt operis “quod Spiritus in cordibus hominum operatur, in 
		culturis et in religionibus”[86]. 
		Re quidem vera preces quaedam atque ritus nonnulli aliarum religionum 
		partes induere possunt evangelicae praeparationis, quatenus viae sunt 
		vel paedagogiae quibus hominum corda impelluntur ut actioni Dei sese 
		aperiant[87]. At vero 
		iisdem tribui nequit divina origo neve efficacia illa ex opere 
		operato, quae christianorum sacramentorum est propria[88]. 
		Nequit praeterea ignorari alios ritus, utpote qui superstitionibus 
		aliisve erroribus innitantur (cf. 1Cor 10, 20-21), aeternae 
		saluti potius obstare[89].  
		22. Iesu Christi salvatoris adventu, 
		voluit Deus ut Ecclesia ab eo condita instrumentum esset ad salutem 
		universi humani generis (cfr. Act 17,30-31)[90]. 
		Dum assertione huius veritatis ad fidem pertinentis nihil adimitur 
		sincerae aestimationi qua Ecclesia prosequitur religiones mundi huius 
		nostri, simul vero a radice excluditur mentis ille habitus “relativismi 
		religiosi vestigiis impressus, qui ad putandum inducit “aliam religionem 
		tantidem esse ac aliam””[91]. 
		Verum est quidem aliarum religionum asseclas gratiam divinam accipere 
		posse, at non minus verum est eos in statu gravis penuriae obiective
		versari per comparationem cum statu eorum qui, in Ecclesia, mediorum 
		salutis plenitudine fruuntur[92]. 
		Memores autem sint oportet omnes Ecclesiae filii “condicionem suam 
		eximiam non propriis meritis, sed peculiari gratiae Christi esse 
		adscribendam; cui si cogitatione, verbo et opere non respondent, nedum 
		salventur, severius iudicabuntur”[93]. 
		Bene ergo intellegitur qua de causa Ecclesia, iuxta Domini mandatum (cf.
		Mt 28, 19-20) et tamquam officium profluens ex amore erga 
		universos homines, “annuntiat et annuntiare tenetur indesinenter 
		Christum, qui est “via et veritas et vita” (Io 14,6), in quo 
		homines plenitudinem vitae religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi 
		reconciliavit”[94]. 
		Missio ad gentes, etiam per dialogum 
		interreligiosum ad effectum adducenda, “vim suam et necessitatem hodie 
		sicut et semper integram servat”[95]. 
		Re enim vera “Deus “omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem 
		veritatis venire” (1Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per 
		veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni 
		Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui 
		haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam 
		afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse 
		debet”[96]. Dialogus ergo, 
		quamvis missionis evangelizatricis elementum efficiat, pars est 
		solummodo officii ab Ecclesia adimplendi in missione eius ad gentes[97].
		Aequalitas, quae ad dialogum requiritur, non ad doctrinae 
		argumentum ac materiam attinet, eoque minus ad Iesum Christum —qui est 
		ipse Deus Homo factus— per comparationem cum aliarum religionum 
		conditoribus, sed solummodo ad parem partium dignitatem sese refert. 
		Caritate enim atque observantia erga libertatem ducta[98], 
		Ecclesia persentit primarias suas esse partes cunctis hominibus 
		veritatem nuntiare definitive a Domino revelatam necnon necessitatem 
		proclamare conversionis ad Iesum Christum et adhaesionis Ecclesiae per 
		Baptismum aliaque sacramenta, ut quis plene participet communionem cum 
		Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto. Praeterea, certitudo de voluntate 
		Dei salvifica universali, nedum officio obstet nuntiandi salutem et 
		conversionem ad Dominum Iesum Christum, ipsum potius auget. 
		 Conclusio 
		Declaratio haec, quae veritates quasdam fidei in memoriam revocat atque 
		explanat, vestigia premere conatur Pauli Apostoli, qui ad Corinthios 
		scribens asseruit: “Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, 
		quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas” 
		(1Cor 15,3). Attentis enim quibusdam propositionibus incertis vel 
		erroneis, theologica pervestigatio incitatur ad fidem Ecclesiae iterum 
		confirmandam atque ad rationem suae spei reddendam modo persuasivo atque 
		efficaci. 
		De vera religione agentes, Concilii 
		Vaticani II Patres asseruerunt: “Hanc unicam veram Religionem subsistere 
		credimus in catholica et apostolica Ecclesia, cui Dominus Iesus munus 
		concredidit eam ad universos homines diffundendi, dicens Apostolis: 
		“Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et 
		Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi 
		vobis” (Mt 28,19-20). Homines vero cuncti tenentur veritatem, 
		praesertim in iis quae Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt, quaerere 
		eamque cognitam amplecti ac servare”[99]. Iesu Christi revelatio pergit esse in historia “verum veluti astrum conductorium”[100] universi humani generis, quia “veritas, quae Christus est, ubique auctoritate universali se imponit”[101]. Christianum enim mysterium limites quoscumque temporis et spatii supergreditur atque humanae familiae unitatem efficit: “Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur [...]. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paulo effari possit Ecclesia: “Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei” (Eph 2,19)”[102]. Hanc Declarationem in Conventu Plenario huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus PP. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei concessa die 16 iunii anni 2000, certa scientia et auctoritate Sua apostolica ratam habuit, confirmavit et publici iuris fieri iussit. Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in Festo Transfigurationis Domini, anno 2000. 
  JOSEPH Card. RATZINGER 
 THARSICIUS BERTONE, S.D.B. [1] Conc. Constantinopolitanum I, Symbolum Constantinopolitanum: DS 150. 
				
				[2] 
				Cf. Ioannes Paulus 
				II, Litt. Encycl. Redemptoris missio,  n. 1: AAS 83 
				(1991) 249-340. [3] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes et Decl. Nostra aetate; cf. etiam Paulus VI, Exhort. Ap. Evangelii nuntiandi: AAS 68 (1976) 5-76; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio. [4] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2. 
				
				[5]
				Pont. Cons. pro dialogo 
				inter religiones et
				Congr. pro gentium 
				evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 29: 
				AAS 84 (1992) 414-446; cf.
				Conc. Vat. II, 
				Const. past. Gaudium et spes, n. 22.  
				
				[6] 
				Cf. Ioannes Paulus 
				II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. [7] Cf. Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro gentium evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 9. 
				
				[8]
				Ioannes Paulus II, 
				Litt. Encycl. Fides et ratio, 
				n. 5: AAS 91 (1999) 5-88. [9] Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 2. [10] Ib., n. 4. 
				
				[11]
				Ioannes Paulus II, 
				Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 5. [12] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 14. [13] Symbolum Chalcedonense: DS 301. Cf. S. Athanasius Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC 199, 458. [14] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 4. [15] Ib., n. 5. [16] Ib. 
				
				[17] 
				Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 144. [18] Ib., n. 150. [19] Ib., n. 153. 
				
				[20]
				Ib., n. 178. [21] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 13. [22] Cf. ib., nn. 31-32. [23] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2. Cf. etiam Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 9, ubi agitur de bonis quae habentur “in propriis ritibus et culturis populorum”; Const. dogm. Lumen gentium, n. 16, quo in loco mentio fit de elementis boni atque veri inter non christianos exsistentibus, quae considerari queunt ut praeparatio ad Evangelium accipiendum. 
				
				[24] 
				Cf. Conc. Tridentinum, 
				Decr. De libris sacris et de traditionibus recipiendis: 
				DS 1501; Conc. Vat. I, 
				Const. dogm. Dei Filius, cap. 2: DS 3006.
				 [25] Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 11. [26] Ib. 
				
				[27]
				Ioannes Paulus II, 
				Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. Cf. etiam n. 56. 
				Cf. Paulus VI, 
				Evangelii nuntiandi, n. 53. [28] Conc. Nicaenum I: DS 125. [29] Conc. Chalcedonense: DS 301. [30] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22. [31] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 6. 
				
				[32] 
				Cf. S. Leo Magnus,
				Tomus ad Flavianum: DS 294. 
				
				[33] 
				Cf. S. Leo Magnus, 
				Litterae “Promisisse me memini” ad Leonem I imp.: DS 318: 
				“In tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis deitate et 
				humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo 
				agerentur humana”. Cf. etiam ib.: DS 317.  
				
				[34]
				Conc. Vat. II, 
				Const. past. Gaudium et spes, n. 45. Cf. etiam
				Conc. Tridentinum, 
				Decr. De peccato originali, n. 3: DS 1513. 
				
				[35] 
				Cf. Conc. Vat. II, 
				Const. dogm. Lumen gentium, nn. 3-4.  
				
				[36] 
				Cf. ib, n. 7. Cf. 
				S. Irenaeus, qui affirmabat: “[in Ecclesia] deposita est 
				communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus” (Adversus 
				haereses III, 24, 1: SC 211, 472).  
				
				[37]
				Conc. Vat. II, 
				Const. past. Gaudium et spes, n. 22.  
				
				[38]
				Ioannes Paulus II, 
				Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 28. Ad verba “semina 
				Verbi”, cf. etiam S. 
				Iustinus, 2 Apologia 8, 1-2; 10, 1-3; 13, 3-6: ed. 
				Goodspeed, pp. 84; 85; 88-89. [39] Cf. IOANNES PAULUS II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, nn. 28-29. [40] Ib., n. 29. [41] Ib., n. 5. [42] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 10. Cf. S. Augustinus qui affirmabat extra Christum, viam universalis salutis, qui “numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur”: De Civitate Dei, 10, 32, 2: CCL 47, 312. [43] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 62. [44] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 5. 
				
				[45]
				Conc. Vat. II, 
				Const. past. Gaudium et spes, n. 45. Necessaria atque 
				absoluta singularitas ac universalitas Christi in humana 
				historia bene a S. Irenaeo exprimuntur cum praeeminentiam 
				contemplatur Iesu quatenus Ipse est Primogenitus: “in coelis, 
				quoniam primogenitus-primitivus consilii Patris, Verbum 
				perfectum omnia gubernans et lege statuens; super terram, 
				quoniam primogenitus erat Virginis, iustus homo, sanctus, colens 
				Deum, bonus, placens Deo, perfectus omnimodo; salvans omnes qui 
				sequuntur eum ab inferno quoniam primogenitus mortuorum ipse et 
				dux-princeps vitae Dei” (Demonstratio, 39: SC 406, 138).  
				
				[46]
				Ioannes
				Paulus II, Litt. 
				Encycl. Redemptoris missio, n. 6. [47] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14. [48] Cf. Ib., n.7. [49] Cf. S. Augustinus, Enarrat. in Psalmos, Ps. 90, Sermo 2, 1: CCL 39, 1266; S. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: PL 75, 525; S. Thomas Aq., Summa Theologiae, III, q. 48, a. 2 ad 1. [50] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 6. [51] Symbolum fidei: DS 48. Cf. Bonifatius VIII, Bulla Unam Sanctam: DS 870-872; Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8. [52] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 11: AAS 87 (1995) 921-982. [53] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 20; cf. etiam S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 3, 1-3: SC 211, 20-44; S. Cyprianus, Epist. 33, 1: CCL 3B, 164-165; S. Augustinus, Contra advers. legis et prophet., 1, 20, 39: CCL 49, 70. [54] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8. [55] Ib. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 13. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 15 et Decr. Unitatis redintegratio, n. 3. [56] Sensui igitur authentico textus conciliaris eorum interpretatio contradicit qui ex verbis subsistit in thesim effingunt iuxta quam unica Christi Ecclesia possit quoque subsistere in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus non catholicis. “Idcirco ergo Concilium elegit verbum “subsistit”, ut patefaceret unam exsistere verae Ecclesiae “subsistentiam”, dum extra eius visibilem compaginem exsistunt tantumodo “elementa Ecclesiae”, quae —cum sint elementa ipsius Ecclesiae— versus Ecclesiam catholicam tendunt ad eandemque ducunt” (Congr. pro Doctrina Fidei, Notificazione sul volume “Chiesa: carisma e potere” del P. Leonardo Boff: AAS 77 [1985] 756-762). [57] Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 3. [58] Cf. Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1: AAS 65 (1973) 396-408. [59] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, nn. 14 et 15; Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, n. 17: AAS 85 (1993) 838-850. 
				
				[60] 
				Cf. Conc. Vat. I, 
				Const. dogm. Pastor aeternus: DS 3053-3064;
				Conc. Vat. II, 
				Const. dogm. Lumen gentium, n. 22. [61] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 22. 
				
				[62] 
				Cf. ib., n. 3.  [63] Cf. ib., n. 22. [64] Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1. 
				
				[65]
				Ioannes
				Paulus II, Litt. 
				Encycl. Ut unum sint, n. 14. [66] Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 3. [67] Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, n. 17. Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4. [68] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 5. [69] Ib., n. 1. [70] Ib., n. 4. Cf. S. Cyprianus, De Dominica oratione, 23: CCL 3/A, 105. [71] CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 3. [72] Cf. Ib., n. 9. Cf. etiam precem Deo factam quae habetur in Didaché 9, 4: Funk 1, 20: “colligatur ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum”, et ib., 10, 5: Funk 1, 22: “Recordare, Domine, ecclesiae tuae… et collige eam a quattuor ventis sanctificatam in regnum tuum quod ei parasti”. 
				
				[73]
				Ioannes Paulus II, 
				Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18. Cf. Exhort. Ap.
				Ecclesia in Asia, n. 17: in “L’Osservatore Romano”, 
				7/11/1999. Regnum ita est a Christo inseparabile, ut, quodam 
				sensu, cum Ipso  identificetur (cf.
				Origenes, 
				Comment. in Mt., 14, 7: PG 13, 1197;
				Tertullianus, 
				 Adversus Marcionem, IV, 33,8: CCL 1, 634). [74] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18. [75] Ib., n. 15: AAS 83 (1991) 263. [76] Ib., n. 17. [77] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14. Cf. Decr. Ad gentes, n. 7; Decr. Unitatis redintegratio, n. 3. 
				
				[78]
				Ioannes Paulus II, 
				Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 9. Cf. 
				Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 846-847. 
				
				[79]
				Conc. Vat. II, 
				Const. dogm. Lumen gentium, n. 48. [80] Cf. S. Cyprianus, De Catholicae Ecclesiae unitate, 6: CCL 3, 253-254; S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 24, 1: SC 211, 472-474. [81] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 10. [82] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 2. In sensu hic explanato intellegi debet nota formula extra Ecclesiam nullus omnino salvatur (cf. Conc. Lateranense IV, Cap. 1. De fide catholica: DS 802). Cf. etiam Epistula Sancti Officii ad Arhiepiscopum Bostoniensem: DS 3866-3872. [83] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 7. [84] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18. [85] Sunt etenim semina Verbi divini, quae Ecclesia cum gaudio et observantia accipit (cf. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 11; Decl. Nostra aetate, n. 2). [86] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 29. [87] Cf. ib.; Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 843. [88] Cf. Conc. Tridentinum, Decr. De Sacramentis, can. 8 de sacramentis in genere: DS 1608. [89] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. [90] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 17; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 11. [91] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 36. [92] Cf. Pius XII, Litt. Encycl. Mystici corporis: DS 3821. [93] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14. [94] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2. [95] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 7. [96] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 851; cf. etiam nn. 849-856. [97] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. Exhort. Ap. Ecclesia in Asia, n. 31. [98] Cf. Conc. Vat. II, Decl. Dignitatis humanae, n. 1. [99] Ib. [100] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 15. [101] Ib., n. 92. [102] Ib., n. 70. 
		   |