www.maranatha.it/mobile


"DOMINUS IESUS"


Dominus Iesus
, antequam in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum contulit nuntiandi Evangelium cunctis hominibus omnesque populos baptizandi:

“Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur”

(Mc 16,15-16) ;


“Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis.
Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”

(Mt 28,18-20; cf. etiam Lc 24,46-48; Io 17,18; 20,21; Act 1,8).
 

Testo Intero