Incipit
V.
Iube Domine benedicere.
Benedictio.
Noctem
quietam et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens.
Amen.
Lectio brevis
1 Pet 5:8-9
Fratres: Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester
diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui
resistite fortes in fide. Tu
autem Domine, miserere nobis.
R.
Deo gratias
V.
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R.
Qui fecit coelum et terram.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et
ne nos inducas in tentationem: Sed libera nos a malo. Amen.
Confiteor
Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli
Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et
Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo
et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam
Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum
Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes
Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Misereatur
nostri omnipotens Deus, et dimissis peccatis nostris, perducat
nos ad vitam aeternam. Amen.
Indulgentiam,
+
absolutionem et
remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et
misericors Dominus. Amen.
V.
Converte nos +
Deus,
salutaris noster.
R.
Et averte iram tuam a nobis.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Psalmi
{Psalmi et Antiphona de Dominica}
Ant.
Miserere * mihi Domine, et exaudi orationem meam
Psalmus 4
[1]
4:1
Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne
dilatásti mihi.
4:2
Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3
Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis
vanitátem, et quæritis mendácium?
4:4
Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus
exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5
Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris,
in cubílibus vestris compungímini.
4:6
Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi
dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7
Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti
lætítiam in corde meo.
4:8
A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9
In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10
Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 90
[2]
90:1
Qui hábitat in adjutório Altíssimi, * in protectióne Dei cæli
commorábitur.
90:2
Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: * Deus
meus sperábo in eum.
90:3
Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, * et a verbo
áspero.
90:4
Scápulis suis obumbrábit tibi: * et sub pennis ejus sperábis.
90:5
Scuto circúmdabit te véritas ejus: * non timébis a timóre
noctúrno,
90:6
A sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris: *
ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.
90:7
Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: * ad
te autem non appropinquábit.
90:8
Verúmtamen óculis tuis considerábis: * et retributiónem
peccatórum vidébis.
90:9
Quóniam tu es, Dómine, spes mea: * Altíssimum posuísti refúgium
tuum.
90:10
Non accédet ad te malum: * et flagéllum non appropinquábit
tabernáculo tuo.
90:11
Quóniam Ángelis suis mandávit de te: * ut custódiant te in
ómnibus viis tuis.
90:12
In mánibus portábunt te: * ne forte offéndas ad lápidem pedem
tuum.
90:13
Super áspidem, et basilíscum ambulábis: * et conculcábis leónem
et dracónem.
90:14
Quóniam in me sperávit, liberábo eum: * prótegam eum, quóniam
cognóvit nomen meum.
90:15
Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: * cum ipso sum in
tribulatióne: erípiam eum et glorificábo eum.
90:16
Longitúdine diérum replébo eum: * et osténdam illi salutáre meum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 133
[3]
133:1
Ecce nunc benedícite Dóminum, * omnes servi Dómini:
133:2
Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
133:3
In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, * et benedícite
Dóminum.
133:4
Benedícat te Dóminus ex Sion, * qui fecit cælum et terram.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Miserere * mihi Domine, et exaudi orationem meam
Hymnus
Te
lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus,
Ut pro tua clementia
Sis praesul et custodia.
Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata;
Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora.
* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Capitulum Responsorium Versum
Jer 14:9
Tu
autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est
super nos: ne derelinquas nos, Domine Deus noster.
R.
Deo gratias.
R.br.
In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
R.
In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V.
Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R.
Commendo spiritum meum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
V.
Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
R.
Sub umbra alarum tuarum protege nos.
Canticum Nunc dimittis
Ant.
Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut
vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
(Canticum Simeonis * Luc.
2:29-32)
2:29
Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in
pace:
2:30
Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31
Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32
Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut
vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
Oratio
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus.
Visita,
quaesumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici
ab ea longe repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos
in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusio
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
Benedictio.
Benedicat et
custodiat nos omnipotens et misericors Dominus,
+
Pater, et Filius, et
Spiritus Sanctus.
R.
Amen.
Salve,
Regina, mater misericordiae;
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus
exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis
Virgo Maria.
V.
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens
sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et
animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur,
Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut, cujus
commemoratione laetamur, eius pia intercessione, ab instantibus
malis et a morte perpetua liberemur.
Per eumdem Christum
Dominum nostrum. Amen.
V.
Divinum auxilium
+
maneat semper nobiscum.
R.
Amen. |