Incipit
V.
Iube Domine benedicere.
Benedictio.
Noctem
quietam et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens.
Amen.
Lectio brevis
1 Pet 5:8-9
Fratres: Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester
diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui
resistite fortes in fide. Tu autem Domine, miserere nobis.
R.
Deo gratias
V. Adjutorium nostrum in
nomine Domini.
R.
Qui fecit coelum et terram.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et
ne nos inducas in tentationem: Sed libera nos a malo. Amen.
Confiteor
Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli
Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et
Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo
et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam
Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum
Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes
Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Misereatur
nostri omnipotens Deus, et dimissis peccatis nostris, perducat
nos ad vitam aeternam. Amen.
Indulgentiam,
+ absolutionem
et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et
misericors Dominus. Amen.
V. Converte nos
+ Deus,
salutaris noster.
R.
Et averte iram tuam a nobis.
V.
Deus
+
in
adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Psalmi {ex Psalterio
secundum diem}
Ant.
Intret oratio mea * in conspectu tuo, Domine
Psalmus 87
[1]
87:1
Dómine, Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te.
87:2
Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad
precem meam:
87:3
Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno
appropinquávit.
87:4
Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut
homo sine adjutório, inter mórtuos liber.
87:5
Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor
ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
87:6
Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra
mortis.
87:7
Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos
induxísti super me.
87:8
Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi.
87:9
Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ
inópia.
87:10
Clamávi ad te, Dómine, tota die: * expándi ad te manus meas.
87:11
Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et
confitebúntur tibi?
87:12
Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et
veritátem tuam in perditióne?
87:13
Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et justítia
tua in terra obliviónis?
87:14
Et ego ad te, Dómine, clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te.
87:15
Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam
a me?
87:16
Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea: * exaltátus
autem, humiliátus sum et conturbátus.
87:17
In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me.
87:18
Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul.
87:19
Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 102(1-12)
[2]
102:1
Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt,
nómini sancto ejus.
102:2
Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes
retributiónes ejus.
102:3
Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes
infirmitátes tuas.
102:4
Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in
misericórdia et miseratiónibus.
102:5
Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ
juvéntus tua:
102:6
Fáciens misericórdias Dóminus: * et judícium ómnibus injúriam
patiéntibus.
102:7
Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
102:8
Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum
miséricors.
102:9
Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
102:10
Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum
iniquitátes nostras retríbuit nobis.
102:11
Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit
misericórdiam suam super timéntes se.
102:12
Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis
iniquitátes nostras.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 102(13-22) [3]
102:13
Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus
timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
102:14
Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut foenum dies
ejus, tamquam flos agri sic efflorébit.
102:15
Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et
non cognóscet ámplius locum suum.
102:16
Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super
timéntes eum.
102:17
Et justítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant
testaméntum ejus:
102:18
Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
102:19
Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus
dominábitur.
102:20
Benedícite Dómino, omnes Ángeli ejus: * poténtes virtúte,
faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
102:21
Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: * minístri ejus, qui
fácitis voluntátem ejus.
102:22
Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: * in omni loco dominatiónis
ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Intret oratio mea * in conspectu tuo, Domine
Hymnus
Te
lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus,
Ut pro tua clementia
Sis praesul et custodia.
Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata;
Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora.
* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Capitulum Responsorium Versum
Jer 14:9
Tu
autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est
super nos: ne derelinquas nos, Domine Deus noster.
R.
Deo gratias.
R.br.
In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
R.
In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V.
Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R.
Commendo spiritum meum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
V.
Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
R.
Sub umbra alarum tuarum protege nos.
Canticum Nunc
dimittis
Ant.
Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut
vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
(Canticum
Simeonis * Luc. 2:29-32)
2:29
Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in
pace:
2:30
Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31
Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32
Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut
vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
Oratio
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus.
Visita,
quaesumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici
ab ea longe repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos
in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusio
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
Benedictio.
Benedicat et
custodiat nos omnipotens et misericors Dominus,
+ Pater,
et Filius, et Spiritus Sanctus.
R.
Amen.
Salve, Regina, mater
misericordiae;
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis
Virgo Maria.
V.
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens
sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et
animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur,
Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut, cujus
commemoratione laetamur, eius pia intercessione, ab instantibus
malis et a morte perpetua liberemur.
Per eumdem Christum
Dominum nostrum. Amen.
V.
Divinum auxilium
+ maneat
semper nobiscum.
R.
Amen. |