Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant.
Jesum Christum Regem regum * Venite adoremus
Ant.
Jesum Christum Regem regum * Venite adoremus
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Jesum Christum Regem regum * Venite adoremus
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Venite adoremus
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Jesum Christum Regem regum * Venite adoremus
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Venite adoremus
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant
corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Jesum Christum Regem regum * Venite adoremus
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Venite adoremus
Ant.
Jesum Christum Regem regum * Venite adoremus
Hymnus
{ex Proprio Sanctorum}
Aeterna
imago Altissimi
Lumen Deus, de Lumine,
Tibi Redemptor, gloria,
Honor, pietas, regia.
Tu solus ante saecula
Spes atque centrum temporum
Cui jure sceptrum Gentium
Pater supremum credidit
Tu flos pudicae Virginis
Nostrae caput propaginis
Lapis caducus vertice
Ac mole terrans occupans
Diro tyranno subdita,
Damnata stirps mortalium,
Per te refregit vincula
Sibique coelum vindicat.
Doctor, Sacerdos, Legifer
Paefers notatum sanguine
In veste: Princeps Principum,
Regumque Rex Altissimus.
Tibi volentes subdimur,
Qui jure cunctis imperas:
Haec civium beatitas
Tuis subesse legibus.
Jusu tibi sit gloria,
Qui sceptra mundi temperas,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus
{Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant.
Ego autem * constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum
eius, praedicans praeceptum eius
Psalmus 2
[1]
2:1
Quare fremuérunt Gentes: * pópuli meditáti sunt inánia?
2:2
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3
Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum
ipsórum.
2:4
Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit
eos.
2:5
Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit
eos.
2:6
Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum
ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7
Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8
Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et
possessiónem tuam términos terræ.
2:9
Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges
eos.
2:10
Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11
Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12
Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et
pereátis de via justa.
2:13
Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in
eo.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Ego autem * constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum
eius, praedicans praeceptum eius
Ant. Gloria *
et honore coronasti eum Domine: omnia subjecisti sub pedibus
eius
Psalmus 8
[2]
8:1
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in
univérsa terra!
8:2
Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3
Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter
inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4
Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et
stellas, quæ tu fundásti.
8:5
Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam
vísitas eum?
8:6
Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti
eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7
Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas:
ínsuper et pécora campi.
8:8
Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in
univérsa terra!
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Gloria * et honore coronasti eum Domine: omnia subjecisti sub
pedibus eius
Ant.
Elevamini * portae aeternales, et introibit Rex gloriae
Psalmus 23
[3]
23:1
Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et
univérsi qui hábitant in eo.
23:2
Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina
præparávit eum.
23:3
Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto
ejus?
23:4
Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano
ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5
Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo,
salutári suo.
23:6
Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7
Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ
æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8
Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus
potens in prælio.
23:9
Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ
æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10
Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex
glóriæ.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Elevamini * portae aeternales, et introibit Rex gloriae
V.
Data est mihi omnis potestas
R.
In coelo et in terra
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis:
Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula
saeculorum. Amen.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Benedictione
perpetua benedicat nos Pater aeternus.
Amen.
Lectio 1
De Epistola beati Pauli Apostoli ad Colossenses
Col 1:3-8
3
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper
pro vobis orantes:
4
Audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam
habetis in sanctos omnes
5
Propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis
in verbo veritatis Evangelii:
6
Quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et
fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis,
et cognovistis gratiam Dei in veritate,
7
Sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est
fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
8
Qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Super solium David et super regnum eius sedebit in aeternum:
* Et vocabitur nomen eius Deus, Fortis, Princeps pacis
V.
Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis
R.
Et vocabitur nomen eius Deus, Fortis, Princeps pacis
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Unigenitus Dei Filius nos benedicere
et adjuvare dignetur. Amen
Lectio 2
Col 1:9-16
9
Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis
orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus,
in omni sapientia et intellectu spiritali:
10
Ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono
fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
11
In omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus,
in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
12
Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis
sanctorum in lumine:
13
Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum
filii dilectionis suae,
14
In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem
peccatorum:
15
Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae:
16
Quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra,
visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive
principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata
sunt:
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli Filius
hominis veniebat: et datum est ei regnum et honor:
* Et omnis populus tribus et linguae servient ei
V.
Potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum
eius quod non corrumpetur
R.
Et omnis populus tribus et linguae servient ei
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Spiritus
Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Col 1:17-23
17
Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18
Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium,
primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
19
Quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
20
Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem
crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.
21
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in
operibus malis:
22
Nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem,
exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram
ipso:
23
Si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a
spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa
creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus
minister.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Tu Bethlehem Ephrata, parvulus in millibus Juda: ex te mihi
egredietur qui sit dominator in Israel:
* Et erit iste Pax
V.
Egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis: stabit et pascit
in fortitudine
R.
Et erit iste Pax
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et erit iste Pax
Nocturn II.
Ant.
Sedebit * Dominus Rex in
aeternum: Dominus benedicet populo suo in pace
Psalmus 28
[4]
28:1
Afférte Dómino, fílii Dei: *afférte Dómino fílios aríetum.
28:2
Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini
ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
28:3
Vox Dómini super aquas, Deus majestátis intónuit: * Dóminus
super aquas multas.
28:4
Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5
Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros
Líbani:
28:6
Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus
quemádmodum fílius unicórnium.
28:7
Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini
concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:8
Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in
templo ejus omnes dicent glóriam.
28:9
Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in
ætérnum.
28:10
Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo
suo in pace.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Sedebit * Dominus Rex in aeternum: Dominus benedicet populo suo
in pace
Ant. Virga
directionis * virga regni tui: propterea populi confitebuntur
tibi in aeternum, et in saeculum saeculi
Psalmus 44
[5]
44:1
Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2
Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3
Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis
tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4
Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et
regna.
44:6
Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet
te mirabíliter déxtera tua.
44:7
Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum
Regis.
44:8
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga
regni tui.
44:9
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit
te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10
Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus
ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre
tuo.
44:10
Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata
varietáte.
44:11
Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere
populum tuum et domum patris tui.
44:12
Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus
tuus, et adorábunt eum.
44:13
Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes
dívites plebis.
44:14
Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis
circumamícta varietátibus.
44:15
Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur
tibi.
44:16
Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum
Regis.
44:17
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos
príncipes super omnem terram.
44:18
Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et
generatiónem.
44:18
Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum
sæculi.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Virga directionis * virga regni tui: propterea populi
confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi
Ant. Psallite
* Regi nostro, psallite: quoniam Rex magnus super omnes terram
Psalmus 46
[6]
46:1
Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce
exsultatiónis.
46:2
Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem
terram.
46:3
Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:4
Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
46:5
Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:6
Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:7
Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:8
Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam
suam.
46:9
Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam
dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Psallite * Regi nostro, psallite: quoniam Rex magnus super omnes
terram
V.
Afferte Domino familiae populorum
R.
Afferte Domino gloriam et imperium
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu
Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Deus Pater
omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 4
Ex Litteris Encyclicis Pii Papae undecimi
Litt. Encycl.
Quas primas diei 11 Decembris 1925
Cum Annus sacer non unam ad illustrandum Christi regnum habuerit
opportunitatem, videmur rem facturi Apostolico numeri in primis
consentaneam, si plurimorum Patrum Curdinalium, Episcoporum fide
liumque precibus, ad Nos aut singillatim aut communiter delatis,
concedentes hunc ipsum Annum peculiari festo Domini nostri Jesu
Christi Regis in ecclesiasticam liturgiam inducendo clauserimus.
Ut translata verbi significatione Rex apellaretur Christus ob
summum excellentiae gradum, quo inter omnes res creates praestat
atque eminet, jam diu communiterque usu venit. Ita enim fit, ut
regnare is "in mentibus hominum" dicatur non tam ob mentis aciem
scientiaeque suae amplitudinem, quam quod ipse est Veritas, et
veritatem ab eo mortales haurire atque obedienter accipere
necesse est; "in voluntatibus" item "hominum", quia non modo
sanctitati in eo voluntatis divinae perfecta prorsus respondet
humanae integritas atque obtemperatio, sed etiam liberae
voluntati nostrae id permotione instinctuque suo subjicit, unde
ad nobilissima quaeque exardescamus. "Cordium" denique "Rex"
Christus agnoscitur ob ejus "supereminentem scientiae caritatem"
et mansuetudinem benignitatemque animos allicientem: nec enim
quemquam usque adeo ab universitate gentium, ut Christum Jesum,
ut amari aliquando contigit, aut amatum iri in posteum
continget. Verum ut rem pressius ingrediamur, nem non videt
nomen potestatemqu regis, propria quidem verbi significatione,
Christo homini vindicari oportere: nam, nisi quatenus homo est,
a Patre "potestatem et honorem et regnum" accepisse dici nequit,
quandoquidem Dei Verbum, cui eadem est cum Patre substantia, non
potest omnia cum Patre non habere communia, proptereaque ipsum
in res creatas universas summum atque absolutissimum imperium.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Exsulta satis filia Sion: jubila filia Jerusalem: ecce Rex tuus
veniet, tibi iustus et Salvator:
* Et loquetur pacem Gentibus
V.
Potestas eius a mari usque ad mare: et a fluminibus usque ad
fines terrae.
R.
Et loquetur pacem Gentibus
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Christus
perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
Quo autem haec Domini nostri dignitas et potestas fundamento
consistat, apte Cyrillus alexandrinus animadvertit: 'Omnium, ut
verbo dicam, creaturarum dominatum obtinet, non per vim exortum,
nec aliunde inventum, sed essentia sua natura".
Scilicet eius principatus illa nititur
unionae mirabili, quam hypostaticam appellant.
Unde consequitur, non
modo ut Christus ab Angelis et hominibus Deus sit adorandus, sed
etiam ut ejus imperio Hominis, Angeli et homines pareant et
subjecti sint: nempe ut vel solo hypostaticae unionis nomine
Christus potestatem in universas creaturas obtineat. Jamvero, ut
injus vim et naturam principatus paucis declaremus, dicere vix
attinet triplici cum potestate contineri, qua si caruerit,
principatus vix intelligitur. Id ipsum deprompta atque allata ex
sacris Litteris de universali Redemptoris nostri imperio
testimonia plus quam satis significant, atque est catholica fide
credendum, Christum Jesum hominibus datum esse utique
Redemptorem cui fidant, at una simul legislatorem cui obediant.
Ipsum autem evangelica non tam leges condidisse narrant, quam
leges condentem inducunt: quae quidem praecepta quicumque
servarint, iidem a divino Magistro, alias aliis verbis, et suam
in eum caritatem probaturi et in dilectione ejus mansuri
dicuntur. Judiciariam vero potestatem sibi a Patre attributam
ipse Jesus Judaeis, de Sabbati require per mirabilem debilis
hominis sanationem violata criminantibus, denuntiat: "Neque enim
Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio." In quo
id etiam comprehenditur (quoniam res a judicio disjungi nequit)
ut praemia et poenas hominibus adhuc viventibus jure suo
deferat. At praeterea potestas
illa, quam exsecutionis vocant, Christo adjudicanda est, utpote
cujus imperio parere omnes necesse sit, et ea quidem denuntiata
contumacibus irrogatione suppliciorum, quae nemo possit
effugere.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Oportet illum regnare, quoniam omnia subjecit Deus sub pedibus
ejus:
* Ut sit Deus omnia in omnibus.
V.
Cum subjecta fuerint illi omnia, tune et ipse Filius subjectus
erit Patri.
R.
Ut sit Deus omnia in omnibus.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Ignem sui amoris accendat Deus in
cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Verumtamen ejusmodi regnum praecipuo quodam modo et spirituale
esse et ad spiritualia pertinere, cum ea, quae ex Bibliis supra
protulimus, verba planissime ostendant, tum Christus Dominus sua
agendi ratione confirmat. Siquidem, non una data occasione, cum
Judaei, immo vel ipsi Apostoli, per errorem censerent, fore ut
Messias populum in libertatem vindicaret regnumque Israel
restitueret, vanam ipse opinionem ac spem adimere et convellere
; rex a circumfusa admirantium multitudine renuntiandus, et
nomen et honorem fugiendo latendoque detrectare; coram praeside
romano edicere, regnum suum "de hoc mundo" non esse. Quod quidem
regnum tale in evangeliis proponitur, in quod honines
poenitentiam agendo ingredi parent, ingredi vero nequeant nisi
per fidem et baptismum, qui etsi est ritus externus, interiorem
tamen regenerationem significat atque efficit; opponitur unice
regno Satanae et potestati tenebrarum, et ab asseclis postulat,
non solum ut, abalienato a divitiis rebusque terrenis animo,
morum praeferant lenitatem el esuriant sitiantque justiam, sed
etiam ut semetipsos abnegent et crucem suam tollant. Cum autem
Christus et Ecclesiam Redemptor sanguine suo acquisiverit et
sacerdos se ipse pro peccatis hostiam obtulerit perpetuoque
offerat, cui non videatur regium ipsum munus utriusque illius
naturam muneris induere ac participare? Turpiter, ceteroquin,
erret, qui a Christo homine rerum civilium quarumlibet imperium
abjudicet, cum is a Patre jus in res creatas absolutissimum sic
obtineat, ut omnia in suo arbitrio sint posita. Itaque,
auctoritate nostra apostolica, festum Domini Nostri Jesu Chriti
Regis instituimus, quotannis, postremo mensis Octobris dominico
die, qui scilicet Omnium Sanctorum celebritatem proxime
antecedit, ubique terrarum agendum. Item praecipimus, ut eo ipso
die generis humani Sacratissimo Cordi Jesu dedicatio quotannis
renovetur
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Fecit nos regnum sacerdotes Deo et Patri suo
* Ipsi gloria et imperium, in saecula saeculorum.
V.
Ipse it primogenitus mortuorum, et Princeps regum terrae.
R.
Ipsi gloria et imperium, in saecula saeculorum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Ipsi gloria et imperium, in saecula saeculorum.
Nocturn III.
Ant.
Benedicetur in ipso * omnes tribus terrae: omnes gentes
magnificabunt eum
Psalmus 71
[7]
71:1
Deus, judícium tuum regi da: * det justítiam tuam fílio regis:
71:2
Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in
judício.
71:3
Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
71:4
Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: *
et humiliábit calumniatórem.
71:5
Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et
generatiónem.
71:6
Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia
stillántia super terram.
71:7
Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec
auferátur luna.
71:8
Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad
términos orbis terrárum.
71:9
Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
71:10
Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba
dona addúcent.
71:11
Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12
Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat
adjútor.
71:13
Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14
Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile
nomen eórum coram illo.
71:15
Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso
semper: * tota die benedícent ei.
71:16
Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur
super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut
foenum terræ.
71:17
Sit nomen ejus benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen
ejus.
71:18
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes
magnificábunt eum.
71:19
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:20
Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur
majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Benedicetur in ipso * omnes tribus terrae: omnes gentes
magnificabunt eum
Ant. Et ego
primogenitum * ponam illum: excelsum prae regibus terrae
Psalmus 88(1-30)
[8]
88:1
Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
88:2
In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in
ore meo.
88:3
Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis:
* præparábitur véritas tua in eis.
88:4
Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David, servo meo: *
Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
88:5
Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
88:6
Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem
tuam in ecclésia sanctórum.
88:7
Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in
fíliis Dei?
88:8
Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et
terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
88:9
Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine,
et véritas tua in circúitu tuo.
88:10
Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu
mítigas.
88:11
Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in bráchio virtútis
tuæ dispersísti inimícos tuos.
88:12
Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem
ejus tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
88:13
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum bráchium cum
poténtia.
88:14
Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et
judícium præparátio sedis tuæ.
88:15
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus,
qui scit jubilatiónem.
88:16
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo
exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur.
88:17
Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo
exaltábitur cornu nostrum.
88:18
Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis
nostri.
88:20
Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui
adjutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
88:21
Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
88:22
Manus enim mea auxiliábitur ei: * et bráchium meum confortábit
eum.
88:23
Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non
appónet nocére ei.
88:24
Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus: * et odiéntes eum in
fugam convértam.
88:25
Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo
exaltábitur cornu ejus.
88:26
Et ponam in mari manum ejus: * et in flumínibus déxteram ejus.
88:27
Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor
salútis meæ.
88:28
Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
88:29
In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum
meum fidéle ipsi.
88:30
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus: * et thronum ejus sicut
dies cæli.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Et ego primogenitum * ponam illum: excelsum prae regibus terrae
Ant. Thronus
eius * sicut sol in conspectu meo: et sicut luna perfercta in
aeternum
Psalmus
88(30-36) [9]
88:30
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus: * et thronum ejus sicut
dies cæli.
88:31
Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam: * et in judíciis
meis non ambuláverint:
88:32
Si justítias meas profanáverint: * et mandáta mea non
custodíerint:
88:33
Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta
eórum.
88:34
Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in
veritáte mea:
88:35
Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis
meis, non fáciam írrita.
88:36
Semel jurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen ejus in
ætérnum manébit.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Thronus eius * sicut sol in conspectu meo: et sicut luna
perfercta in aeternum
V.
Adorabunt eum omnes terrae
R.
Omnes gentes serviunt ei
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors
Dominus. Amen.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Evangelica
lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio Sancti Evangelii secundum Johannem
John 18:33-37
In illo tempore: Dixit Pilatus ad Jesum: Tu es Rex Judaorum ?
Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis an alii dixerunt tibi de
me? Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi
Tract. 51 in
Joann. 12-13; Tract 117 in Joann. 19-21
Quid magnum fuit Regi i saeculorum Regem fieri hominum? Non enim
Rex Israel Christus ad exigendum tributum vel exercitum ferro
armandum hostesque visibiliter debellandos: sed Rex Israel, quod
entes regat, quod in aeternum consulat, quod in rerum caelorum
credentes, sperantes amantesque perducat.
Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum
per quod facta sunt omnia quod Rex esse voluit Israel, dignatio
est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis
augmentum. Qui
enim apellatus est in terra Rex Judeorum, in caelis est Dominus
Angelorum. Sed Judeorum tantum Rex est Christus, an et Gentium?
Immo et gentium. Cum enim dixisset in prophetia: Ego antem sum
constitutus Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans
praeceptum Domini : ne propter montem Sion solis Judaeis eum
regem quisquam diceret constitutum, continuo subjecit: Dominus
dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me
et dabo tibi Gentes hereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus:
* Et regnabit in saecula saeculorum.
V.
Adorabunt in conspectu ejus universae families Gentium; quoniam
Domini est regnum.
R.
Et regnabit in saecula saeculorum.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Divinum
auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 8
Tract. 115 in
Johannem 18-36.
Respondit Jesus: Regnum meum non est dc hoc mundo.
Si ex hoc mundo essct regnum mcum,
ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis; nunc
autem regnum meum non est hinc. Hoc est quod bonus Magister
scire nos voluit ; sed prius nobis demonstranda fuerat vana
hominum de regno ejus opinio, sive Gentium, sive Judaeorum a
quibus id Pilatus audierat: quasi propterea morte fuisset
plectendus, quod illicitum affectaverit regnum, vel quoniam
solent regnaturis invidere regnantes, et videlicet cavendum erat
ne ejus regnum sive Romanis, sive Judaeis esset adversum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt: Hi cum Agno
pugnabunt, et Agnus vincet illos,
* Quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum.
V.
Regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus et
exsultemus, et demus gloriam ei.
R.
Quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Ad societatem
civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Poterat autem Dominus quod ait, Regnum meum non est de hoc
mundo, ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei
dixit, Tu es rex Judaeorum ? sed eum vicissim interrogans, utrum
hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente
ostendere voluit hoc sibi apud ilium fuisse a Judaeis velut
crimen objectum: patefaciens nobis cogitationes horminum, quas
ipse noverat, quoniam vanae sunt; eisque post responsionem
Pilati, jam Judaeis et Gentibus opportunius aptiusque
respondens, Regnum meum non est de hoc mundo.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
Te Deum
Te
Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Sequens versus dicitur flexis
genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine
redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac
populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine
peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus
in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.
Omit sequentibus nisi Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Omnipotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo,
universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius;
ut cunctæ famíliæ Géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, ejus
suavíssimo subdántur império:
Qui
tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia
saecula saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |