Incipit
V.
Deus +
in adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Hymnus
Nunc
Sancte nobis Spiritus,
Unum Patri cum Filio,
Dignare promptus ingeri
Nostro refusus pectori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessionem personent,
Flammescat igne caritas,
Accendat ardor proximos.
* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi
{ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Alleluia * deduc me, Domine, in semitam mandatorum tuorum,
alleluia, alleluia
Psalmus 118(33-48)
[1]
118:33
(He)
Legem pone mihi, Dómine, viam justificatiónum tuárum: * et
exquíram eam semper.
118:34
Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam: * et custódiam
illam in toto corde meo.
118:35
Deduc me in sémitam mandatórum tuórum: * quia ipsam vólui.
118:36
Inclína cor meum in testimónia tua: * et non in avarítiam.
118:37
Avérte óculos meos ne vídeant vanitátem: * in via tua vivífica
me.
118:38
Státue servo tuo elóquium tuum, * in timóre tuo.
118:39
Ámputa oppróbrium meum quod suspicátus sum: * quia judícia tua
jucúnda.
118:40
Ecce, concupívi mandáta tua: * in æquitáte tua vivífica me.
118:41
(Vav)
Et véniat super me misericórdia tua, Dómine: * salutáre tuum
secúndum elóquium tuum.
118:42
Et respondébo exprobrántibus mihi verbum: * quia sperávi in
sermónibus tuis.
118:43
Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque: * quia in
judíciis tuis supersperávi.
118:44
Et custódiam legem tuam semper: * in sæculum et in sæculum
sæculi.
118:45
Et ambulábam in latitúdine: * quia mandáta tua exquisívi.
118:46
Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum: * et non
confundébar.
118:47
Et meditábar in mandátis tuis, * quæ diléxi.
118:48
Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi: * et exercébar
in justificatiónibus tuis.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 118(49-64)
[2]
118:49
(Zai)
Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedísti.
118:50
Hæc me consoláta est in humilitáte mea: * quia elóquium tuum
vivificávit me.
118:51
Supérbi iníque agébant usquequáque: * a lege autem tua non
declinávi.
118:52
Memor fui judiciórum tuórum a sæculo, Dómine: * et consolátus
sum.
118:53
Deféctio ténuit me, * pro peccatóribus derelinquéntibus legem
tuam.
118:54
Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ, * in loco
peregrinatiónis meæ.
118:55
Memor fui nocte nóminis tui, Dómine: * et custodívi legem tuam.
118:56
Hæc facta est mihi: * quia justificatiónes tuas exquisívi.
118:57
(Heth)
Pórtio mea, Dómine, * dixi custodíre legem tuam.
118:58
Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo: * miserére mei
secúndum elóquium tuum.
118:59
Cogitávi vias meas: * et convérti pedes meos in testimónia tua.
118:60
Parátus sum, et non sum turbátus: * ut custódiam mandáta tua.
118:61
Funes peccatórum circumpléxi sunt me: * et legem tuam non sum
oblítus.
118:62
Média nocte surgébam ad confiténdum tibi, * super judícia
justificatiónis tuæ.
118:63
Párticeps ego sum ómnium timéntium te: * et custodiéntium
mandáta tua.
118:64
Misericórdia tua, Dómine, plena est terra: * justificatiónes
tuas doce me.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 118(65-80)
[3]
118:65
(Teth)
Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, * secúndum verbum tuum.
118:66
Bonitátem, et disciplínam, et sciéntiam doce me: * quia mandátis
tuis crédidi.
118:67
Priúsquam humiliárer ego delíqui: * proptérea elóquium tuum
custodívi.
118:68
Bonus es tu: * et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas.
118:69
Multiplicáta est super me iníquitas superbórum: * ego autem in
toto corde meo scrutábor mandáta tua.
118:70
Coagulátum est sicut lac cor eórum: * ego vero legem tuam
meditátus sum.
118:71
Bonum mihi quia humiliásti me: * ut discam justificatiónes tuas.
118:72
Bonum mihi lex oris tui, * super míllia auri et argénti.
118:73
(Ioth)
Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me: * da mihi
intelléctum, et discam mandáta tua.
118:74
Qui timent te vidébunt me, et lætabúntur: * quia in verba tua
supersperávi.
118:75
Cognóvi, Dómine, quia æquitas judícia tua: * et in veritáte tua
humiliásti me.
118:76
Fiat misericórdia tua ut consolétur me, * secúndum elóquium tuum
servo tuo.
118:77
Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam: * quia lex tua
meditátio mea est.
118:78
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: *
ego autem exercébor in mandátis tuis.
118:79
Convertántur mihi timéntes te: * et qui novérunt testimónia tua.
118:80
Fiat cor meum immaculátum in justificatiónibus tuis, * ut non
confúndar.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Alleluia * deduc me, Domine, in semitam mandatorum tuorum,
alleluia, alleluia
Capitulum
Responsorium Versum
{ex Proprio de Tempore}
Phil 2:8-10
Fratres:
Christus humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et
donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu
omne genu flectatur.
R.
Deo gratias
R.br.
Sit nomen Domini benedictum, * Alleluja, alleluia.
R.
Sit nomen Domini benedictum, * Alleluia, alleluia.
V.
Ex hoc nunc et usque in saeculum.
R.
Alleluia, alleluia.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sit nomen Domini benedictum, * Alleluia, alleluia.
V.
Afierte Domino gloriam et honorem, alleluia.
R.
Afferte Domino gloriam nomini ejus, alleluia.
Oratio
{ex Proprio de Tempore}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui unigenitum Filium tuum constituisti humani generis
Salvatorem, et Jesum vocari jussisti: concede propitius; ut
cujus sanctum nomen veneramur in terris, ejus quoque aspectu
perfruamur in coelis.
Per
eumdem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum
vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia
saecula saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusio
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen.
|