Incipit
V.
Deus +
in adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Hymnus
Nunc
Sancte nobis Spiritus,
Unum Patri cum Filio,
Dignare promptus ingeri
Nostro refusus pectori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessionem personent,
Flammescat igne caritas,
Accendat ardor proximos.
* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi
{ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Quam bonus * Israel Deus, his, qui recto sunt corde
Psalmus 72(1-9)
[1]
72:1
Quam bonus Israël Deus, * his, qui recto sunt corde!
72:2
Mei autem pæne moti sunt pedes: * pene effúsi sunt gressus mei.
72:3
Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.
72:4
Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga
eórum.
72:5
In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non
flagellabúntur:
72:6
Ideo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte
sua.
72:7
Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in
afféctum cordis.
72:8
Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso
locúti sunt.
72:9
Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in
terra.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 72(10-17)
[2]
72:10
Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur
in eis.
72:11
Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso?
72:12
Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sæculo, * obtinuérunt
divítias.
72:13
Et dixi: Ergo sine causa justificávi cor meum, * et lavi inter
innocéntes manus meas:
72:14
Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.
72:15
Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum
reprobávi.
72:16
Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me:
72:17
Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intélligam in novíssimis
eórum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 72(18-28)
[3]
72:18
Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * dejecísti eos dum
allevaréntur.
72:19
Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: *
periérunt propter iniquitátem suam.
72:20
Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem
ipsórum ad níhilum rédiges.
72:21
Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et
ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.
72:22
Ut juméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum.
72:23
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me,
* et cum glória suscepísti me.
72:24
Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram?
72:25
Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea
Deus in ætérnum.
72:26
Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes,
qui fornicántur abs te.
72:27
Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem
meam:
72:28
Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Quam bonus * Israel Deus, his, qui recto sunt corde
Capitulum
Responsorium Versum
{Per Annum}
Jer 17:14
Sana
me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam
laus mea tu es.
R.
Deo gratias
R.br.
Sana animam meam, * Quia peccavi tibi.
R.
Sana animam meam, quia peccavi tibi.
V.
Ego dixi: Domine, miserere mei
R.
Quia peccavi tibi.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sana animam meam, quia peccavi tibi.
V.
Adjutor meus esto, ne derelinquas me.
R.
Neque despicias me, Deus, salutaris meus.
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum
Sylvester Summum Pontíficem perpétua protectióne custódi; quem
totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusio
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen.
|