Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Populus Domini et
oves pascue eius * Venite adoremus
Ant.
Populus Domini et oves pascue eius * Venite adoremus
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Populus Domini et oves pascue eius * Venite adoremus
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Venite adoremus
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Populus Domini et oves pascue eius * Venite adoremus
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Venite adoremus
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant
corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Populus Domini et oves pascue eius * Venite adoremus
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Venite adoremus
Ant.
Populus Domini et oves pascue eius * Venite adoremus
Hymnus
{ex Psalterio secundum temporum}
Summae
Deus clementiae,
Mundique factor machinae,
Unus potentialiter,
Trinusque personaliter:
Nostro pius cum canticis
Fletus benigne suscipe,
Quo corde puro sordibus
Te perfruamur largius.
Lumbos jecurque morbidum
Adure igni congruo,
Accineti ut sint perpetim,
Luxu remoto pessimo.
Ut quique horas
noctium
Nunc concinendo rumpimus,
Donis beatae patriae
Ditemur omnes affatim.
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi cum
lectionibus
{Antiphonas ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant.
Memor fuit in saeculum * testamenti sui Dominus Deus noster
Psalmus
104(1-15) [1]
104:1
Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter
Gentes ópera ejus.
104:2
Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília ejus.
104:3
Laudámini in nómine sancto ejus: * lætétur cor quæréntium
Dóminum.
104:4
Quærite Dóminum, et confirmámini: * quærite fáciem ejus semper.
104:5
Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: * prodígia ejus, et
judícia oris ejus.
104:6
Semen Ábraham, servi ejus: * fílii Jacob, elécti ejus.
104:7
Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra judícia ejus.
104:8
Memor fuit in sæculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in
mille generatiónes:
104:9
Quod dispósuit ad Ábraham: * et juraménti sui ad Isaac:
104:10
Et státuit illud Jacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum
ætérnum:
104:11
Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis
vestræ.
104:12
Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus:
104:13
Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum
álterum.
104:14
Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
104:15
Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte
malignári.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Memor fuit in saeculum * testamenti sui Dominus Deus noster
Ant.
Auxit Dominus * populum suum: et firmavit eum super inimicos
eius
Psalmus
104(16-27)
[2]
104:16
Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis
contrívit.
104:17
Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Joseph.
104:18
Humiliavérunt in compédibus pedes ejus, ferrum pertránsiit
ánimam ejus * donec veníret verbum ejus.
104:19
Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum;
princeps populórum, et dimísit eum.
104:20
Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis
possessiónis suæ:
104:21
Ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum: * et senes ejus
prudéntiam docéret.
104:22
Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Jacob áccola fuit in terra
Cham.
104:23
Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super
inimícos ejus.
104:24
Convértit cor eórum ut odírent pópulum ejus: * et dolum fácerent
in servos ejus.
104:25
Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
104:26
Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra
Cham.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Auxit Dominus * populum suum: et firmavit eum super inimicos
eius
Ant.
Eduxit Deus * populum suum in exsultatione, et electos suos in
laetitia
Psalmus
104(28-45)
[3]
104:28
Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes
suos.
104:29
Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
104:30
Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
104:31
Dixit, et venit coenomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus
eórum.
104:32
Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra
ipsórum.
104:33
Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit
lignum fínium eórum.
104:34
Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cujus non erat númerus:
104:35
Et comédit omne foenum in terra eórum: * et comédit omnem
fructum terræ eórum.
104:36
Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis
labóris eórum.
104:37
Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus
eórum infírmus.
104:38
Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor
eórum super eos.
104:39
Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis
per noctem.
104:40
Petiérunt, et venit cotúrnix: * et panem cæli saturávit eos.
104:41
Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
104:42
Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham,
púerum suum.
104:43
Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in
lætítia.
104:44
Et dedit illis regiónes Géntium: * et labóres populórum
possedérunt:
104:45
Ut custódiant justificatiónes ejus, * et legem ejus requírant.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Eduxit Deus * populum suum in exsultatione, et electos suos in
laetitia
Ant.
Salvavit eos Dominus * propter nomen suum
Psalmus
105(1-15) [4]
105:1
Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sæculum
misericórdia ejus.
105:2
Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes
ejus?
105:3
Beáti, qui custódiunt judícium, * et fáciunt justítiam in omni
témpore.
105:4
Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos
in salutári tuo:
105:5
Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia
gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
105:6
Peccávimus cum pátribus nostris: * injúste égimus, iniquitátem
fécimus.
105:7
Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non
fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
105:8
Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
105:9
Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam
suam.
105:10
Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in
abýssis sicut in desérto.
105:11
Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu
inimíci.
105:12
Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
105:13
Et credidérunt verbis ejus: * et laudavérunt laudem ejus.
105:14
Cito fecérunt, oblíti sunt óperum ejus: * et non sustinuérunt
consílium ejus.
105:15
Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt
Deum in inaquóso.
105:15
Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in
ánimas eórum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Salvavit eos Dominus * propter nomen suum
Ant.
Obliti sunt Deum * qui salvabit eos
Psalmus
105(16-28)
[5]
105:16
Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
105:17
Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super
congregatiónem Abíron.
105:18
Et exársit ignis in synagóga eorum * flamma combússit
peccatóres.
105:19
Et fecerunt vitulum in Choreb * et adoraverunt sculptile
105:20
Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdine vítuli comedéntis
foenum.
105:21
Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in
Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
105:22
Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus ejus,
stetísset in confractióne in conspéctu ejus:
105:23
Ut avérteret iram ejus ne dispérderet eos: * et pro níhilo
habuérunt terram desiderábilem:
105:24
Non credidérunt verbo ejus, et murmuravérunt in tabernáculis
suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
105:25
Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in
desérto:
105:26
Et ut dejíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos
in regiónibus.
105:27
Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia
mortuórum.
105:28
Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta
est in eis ruína.
105:28
Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
105:28
Et reputátum est ei in justítiam: * in generatiónem et
generatiónem usque in sempitérnum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Obliti sunt Deum * qui salvabit eos
Ant.
Cum tribularentur * vidit Dominus: et audivit orationem eum
Psalmus
105(29-48)
[6]
105:29
Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est
Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum ejus.
105:30
Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt Gentes, quas
dixit Dóminus illis.
105:31
Et commísti sunt inter Gentes, et didicérunt ópera eórum: et
serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in
scándalum.
105:32
Et immolavérunt fílios suos, * et filias suas dæmóniis.
105:33
Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum
et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
105:34
Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in
opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
105:35
Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus
est hereditátem suam.
105:36
Et trádidit eos in manus Géntium: * et domináti sunt eórum qui
odérunt eos.
105:37
Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub
mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
105:38
Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti
sunt in iniquitátibus suis.
105:39
Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
105:40
Et memor fuit testaménti sui: * et poenítuit eum secúndum
multitúdinem misericórdiæ suæ.
105:41
Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant
eos.
105:42
Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de
natiónibus:
105:43
Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
105:44
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum: *
et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Cum tribularentur * vidit Dominus: et audivit orationem eum
Ant.
Clamaverunt ad Dominum * et de necessitatibus eorum liberavit
eos
Psalmus
106(1-14) [7]
106:1
Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sæculum
misericórdia ejus.
106:2
Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci:
* et de regiónibus congregávit eos:
106:3
A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
106:4
Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis
habitáculi non invenérunt.
106:5
Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
106:6
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum erípuit eos.
106:7
Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem
habitatiónis.
106:8
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:9
Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit
bonis.
106:10
Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte
et ferro.
106:11
Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi
irritavérunt.
106:12
Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec
fuit qui adjuváret.
106:13
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum liberávit eos.
106:14
Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum
disrúpit.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Clamaverunt ad Dominum * et de necessitatibus eorum liberavit
eos
Ant.
Ipsi viderunt * opera Dei et mirabilia eius
Psalmus
106(15-30)
[8]
106:15
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:16
Quia contrívit portas æreas: * et vectes férreos confrégit.
106:17
Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter injustítias
enim suas humiliáti sunt.
106:18
Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt
usque ad portas mortis.
106:19
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum liberávit eos.
106:20
Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de
interitiónibus eórum.
106:21
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:22
Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera ejus in
exsultatióne.
106:23
Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis
multis.
106:24
Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in profúndo.
106:25
Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus
ejus.
106:26
Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: *
ánima eórum in malis tabescébat.
106:27
Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia
eórum devoráta est.
106:28
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum edúxit eos.
106:29
Et státuit procéllam ejus in auram: * et siluérunt fluctus ejus.
106:30
Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum
voluntátis eórum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Ipsi viderunt * opera Dei et mirabilia eius
Ant.
Videbunt recti * et laetabuntur, et intelligent misericordia
Domini
Psalmus
106(31-43)
[9]
106:31
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:32
Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum
laudent eum.
106:33
Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
106:34
Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in
ea.
106:35
Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in
éxitus aquárum.
106:36
Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem
habitatiónis.
106:37
Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt
fructum nativitátis.
106:38
Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et juménta eórum
non minorávit.
106:39
Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et
dolóre.
106:40
Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in
ínvio, et non in via.
106:41
Et adjúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
106:42
Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os
suum.
106:43
Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélliget misericórdias
Dómini.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Videbunt recti * et laetabuntur, et intelligent misericordia
Domini
V.
Exaltent Dominum in Ecclesia plebis
R.
Et in cathedra seniorum laudent eum
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors
Dominus. Amen.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ille nos benedicat, qui sine fine
vivit et regnat. Amen.
Lectio 1
De Epistola ad Romanos
Acts 7:51-54
51
Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper
Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.
52
Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt
eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc
proditores et homicidae fuistis:
53
Qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non
custodistis.
54
Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant
dentibus in eum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Divinum
auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 2
Acts 7:55-58
55
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum,
vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce
video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
56
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum
fecerunt unanimiter in eum.
57
Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes
deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui
vocabatur Saulus.
58
Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu,
suscipe spiritum meum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ad societatem
civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 3
Acts 7:59; 8:1-2
59
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne
statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in
Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
1
Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae
erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et
Samariae praeter Apostolos.
2
Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum
magnum super eum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
Te Deum
Te
Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Sequens versus dicitur flexis
genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine
redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac
populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine
peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus
in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias Martyrum in beati
Levitae Stephani sanguine dedicasti: tribue quaesumus; ut pro
nobis intercossor exsistat, qui pro suis etiam persecutoribus
exoravit
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |