Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Jubilemus Deo * Salutaris nostro
Ant.
Jubilemus Deo * Salutaris nostro
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Jubilemus Deo * Salutaris nostro
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Salutaris nostro
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Jubilemus Deo * Salutaris nostro
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Salutaris nostro
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant
corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Jubilemus Deo * Salutaris nostro
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Salutaris nostro
Ant.
Jubilemus Deo * Salutaris nostro
Hymnus
{ex Psalterio secundum temporum}
Consors
Paterni luminis,
Lux ipse lucis, et dies,
Noctem canendo rumpimus,
Assiste postulantibus.
Aufer tenebras mentium,
Fuga catervas daemonum,
Expelle somnolentiam,
Ne pigritantes obruat.
Sic, Christe,
nobis omnibus
Indulgeas credentibus,
Ut prosit exorantibus,
Quod praecinentes psallimus.
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi cum
lectionibus
{Antiphonas ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant.
Expugna Domine * impugnantes me
Psalmus 34(1-10)
[1]
34:1
Júdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
34:2
Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adjutórium mihi.
34:3
Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me:
* dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
34:4
Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
34:5
Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
34:6
Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini
coárctans eos.
34:7
Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini
pérsequens eos.
34:8
Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: *
supervácue exprobravérunt ánimam meam.
34:9
Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit,
apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
34:10
Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super
salutári suo.
34:10
Omnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
34:10
Erípiens ínopem de manu fortiórum ejus: * egénum et páuperem a
diripiéntibus eum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Expugna Domine * impugnantes me
Ant.
Restitue animam meam * a malefactis eorum Domine
Psalmus 34(11-17)
[2]
34:11
Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
34:12
Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
34:13
Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
34:14
Humiliábam in jejúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo
convertétur.
34:15
Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: *
quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
34:16
Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt
super me flagélla, et ignorávi.
34:17
Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me
subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
34:17
Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte
eórum, a leónibus únicam meam.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Restitue animam meam * a malefactis eorum Domine
Ant.
Exsurge Domine * et intende judicio meo
Psalmus
34(18-28) [3]
34:18
Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
34:19
Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui
odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
34:20
Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia
terræ loquéntes, dolos cogitábant.
34:21
Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge,
vidérunt óculi nostri.
34:22
Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
34:23
Exsúrge et inténde judício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in
causam meam.
34:24
Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non
supergáudeant mihi.
34:25
Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec
dicant: Devorávimus eum.
34:26
Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
34:27
Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super
me.
34:28
Exsúltent et læténtur qui volunt justítiam meam: * et dicant
semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi ejus.
34:28
Et lingua mea meditábitur justítiam tuam, * tota die laudem tuam.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Exsurge Domine * et intende judicio meo
Ant.
Noli aemulari * in eo qui prosperatur et facit iniquitatem
Psalmus 36(1-15)
[4]
36:1
Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes
iniquitátem.
36:2
Quóniam tamquam foenum velóciter aréscent: * et quemádmodum
ólera herbárum cito décident.
36:3
Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et
pascéris in divítiis ejus.
36:4
Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
36:5
Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
36:6
Et edúcet quasi lumen justítiam tuam: et judícium tuum tamquam
merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
36:7
Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine
faciénte injustítias.
36:8
Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut
malignéris.
36:9
Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem
Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
36:10
Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quæres locum ejus
et non invénies.
36:11
Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in
multitúdine pacis.
36:12
Observábit peccátor justum: * et stridébit super eum déntibus
suis.
36:13
Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet
dies ejus.
36:14
Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
36:15
Ut dejíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
36:15
Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum
confringátur.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Noli aemulari * in eo qui prosperatur et facit iniquitatem
Ant.
Brachia peccatorum * conterentur, confirmet autem justos Dominus
Psalmus
36(16-29) [5]
36:16
Mélius est módicum justo, * super divítias peccatórum multas.
36:17
Quóniam bráchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem justos
Dóminus.
36:18
Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in
ætérnum erit.
36:19
Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis
saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
36:20
Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: *
deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
36:21
Mutuábitur peccátor, et non solvet: * justus autem miserétur et
tríbuet.
36:22
Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem
ei disperíbunt.
36:23
Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam ejus volet.
36:24
Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
36:25
Júnior fui, étenim sénui: * et non vidi justum derelíctum, nec
semen ejus quærens panem.
36:26
Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in
benedictióne erit.
36:27
Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sæculum sæculi.
36:28
Quia Dóminus amat judícium, et non derelínquet sanctos suos: *
in ætérnum conservabúntur.
36:29
Injústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
36:29
Justi autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sæculum
sæculi super eam.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Brachia peccatorum * conterentur, confirmet autem justos Dominus
Ant.
Custodi innocentiam * et vide æquitatem
Psalmus
36(30-40) [6]
36:30
Os justi meditábitur sapiéntiam, * et lingua ejus loquétur
judícium.
36:31
Lex Dei ejus in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus
ejus.
36:32
Consíderat peccátor justum: * et quærit mortificáre eum.
36:33
Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus ejus: * nec
damnábit eum, cum judicábitur illi.
36:34
Exspécta Dóminum, et custódi viam ejus: et exaltábit te ut
hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
36:35
Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
36:36
Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est
invéntus locus ejus.
36:37
Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ
hómini pacífico.
36:38
Injústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
36:39
Salus autem justórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore
tribulatiónis.
36:40
Et adjuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a
peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Custodi innocentiam * et vide æquitatem
Ant.
Ne in ira tua * corripias me Domine
Psalmus 37(1-11)
[7]
37:1
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias
me.
37:2
Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me
manum tuam.
37:3
Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax
óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
37:4
Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut
onus grave gravátæ sunt super me.
37:5
Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie
insipiéntiæ meæ.
37:6
Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die
contristátus ingrediébar.
37:7
Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est
sánitas in carne mea.
37:8
Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu
cordis mei.
37:9
Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non
est abscónditus.
37:10
Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen
oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Ne in ira tua * corripias me Domine
Ant.
Intende in adjutorium meum * Domine virtus salutis meae
Psalmus
37(12-23) [8]
37:12
Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et
stetérunt.
37:13
Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant
qui quærébant ánimam meam.
37:14
Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos
tota die meditabántur.
37:15
Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non
apériens os suum.
37:16
Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo
redargutiónes.
37:17
Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies, Dómine, Deus meus.
37:18
Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum
commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
37:19
Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in
conspéctu meo semper.
37:20
Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto
meo.
37:21
Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et
multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
37:22
Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam
sequébar bonitátem.
37:23
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
37:23
Inténde in adjutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Intende in adjutorium meum * Domine virtus salutis meae
Ant.
Amove Domine * a me plagas tuas
Psalmus 38
[9]
38:1
Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
38:2
Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
38:3
Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus
renovátus est.
38:4
Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet
ignis.
38:5
Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
38:6
Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
38:7
Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea
tamquam níhilum ante te.
38:8
Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
38:9
Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra
conturbátur.
38:10
Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
38:11
Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia
mea apud te est.
38:12
Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti
dedísti me.
38:13
Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me
plagas tuas.
38:14
A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter
iniquitátem corripuísti hóminem.
38:15
Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam ejus: * verúmtamen
vane conturbátur omnis homo.
38:16
Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus
pércipe lácrimas meas.
38:17
Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, *
sicut omnes patres mei.
38:18
Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non
ero.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Amove Domine * a me plagas tuas
V.
Deus ne sileas a me, remitte mihi
R.
Quoniam incola ego sum apud te et peregrinus
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu
Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Deus Pater
omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 1
Incipit epistola beati Pauli Apostoli ad Romanos
Rom 1:1-7
1
Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in
Evangelium Dei,
2
Quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
3
De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
4
Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini
nostri:
5
Per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei
in omnibus gentibus pro nomine ejus,
6
In quibus estis et vos vocati Jesu Christi:
7
Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre
nostro, et Domino Jesu Christo.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Hodie nobis de coelo pax vera descendit:
* Hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli.
V.
Hodie illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis
antiquae, felicitatis aeternae.
R.
Hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Christus
perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 2
Rom 1:8-12
8
Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus
vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
9
Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in
Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri
facio
10
Semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem
aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae
spiritualis ad confirmandos vos:
12
Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem
vestram atque meam.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Quem vidistis, pastores? dicite, annuntiate nobis, in terris
quis apparuit?
* Natum vidimus,
et choros Angelorum collaudantes Dominum.
V.
Dicite, quidnam vidistis? et annuntiate Christi nativitatem.
R.
Natum vidimus, et choros Angelorum collaudantes Dominum.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ignem sui
amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 3
Rom 1:13-19
13
Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad
vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et
in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
14
Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum:
15
Ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis,
evangelizare.
16
Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem
omni credenti, Judaeo primum, et Graeco.
17
Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut
scriptum est: Justus autem ex fide vivit.
18
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et
injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia
detinent:
19
Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim
illis manifestavit.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
O magnum mysterium, et admirabile sacramentum, ut animalia
viderent Dominum natum, jacentem in praesepio:
* Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
V.
Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R.
Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, pro cujus Ecclesia gloriosus Pontifex Thomas gladiis
impiorum occubuit: praesta quaesumus: ut omnes, qui ejus
implorant auxilium, petitionis suae salutarem consequantur
effectum.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |