Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant.
Christum natum, qui beatum hodie coronavit Stephanum * Venite
adoremus,
Ant.
Christum natum, qui beatum hodie coronavit Stephanum * Venite
adoremus,
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Christum natum, qui beatum hodie coronavit Stephanum * Venite
adoremus,
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Venite adoremus,
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Christum natum, qui beatum hodie coronavit Stephanum * Venite
adoremus,
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Venite adoremus,
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant
corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Christum natum, qui beatum hodie coronavit Stephanum * Venite
adoremus,
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Venite adoremus,
Ant.
Christum natum, qui beatum hodie coronavit Stephanum * Venite
adoremus,
Hymnus
{ex Commune aut Festum}
Deus
tuorum militum
Sors, et corona, premium,
Laudes canentes martyris
Absolve nexu criminis.
Hic nempe mundi gaudia,
Et blanda fraudum pabula
Imbuta felle deputans,
Pervenit ad celestia.
Poenas cucurrit fortiter,
Et sustulit viriliter,
Fundensque pro te sanguinem,
Aeterna dona possidet.
Ob hoc precatu supplici
Te poscimus, piissime;
In hoc triumpho martyris
Dimitte noxam servulis.
* Laus et perennis gloria
Patri sit, atque Filio,
Sancto simul Paraclito,
In sempiterna saecula.
Amen.
Psalmi cum
lectionibus
{Antiphonas et Psalmi ex Commune aut Festum}
Nocturn I.
Ant.
In lege Domini * fuit voluntas ejus die ac nocte
Psalmus 1
[1]
1:1
Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via
peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2
Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur
die ac nocte.
1:3
Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus
aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4
Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet,
prosperabúntur.
1:5
Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit
ventus a fácie terræ.
1:6
Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in
concílio justórum.
1:7
Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
In lege Domini * fuit voluntas ejus die ac nocte
Ant.
Praedicans * praeceptum Domini constitutus est in monte sancto
ejus
Psalmus 2
[2]
2:1
Quare fremuérunt Gentes: * pópuli meditáti sunt inánia?
2:2
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3
Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum
ipsórum.
2:4
Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit
eos.
2:5
Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit
eos.
2:6
Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum
ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7
Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8
Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et
possessiónem tuam términos terræ.
2:9
Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges
eos.
2:10
Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11
Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12
Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et
pereátis de via justa.
2:13
Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in
eo.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Praedicans * praeceptum Domini constitutus est in monte sancto
ejus
Ant.
Voce mea * ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto
suo
Psalmus 3
[3]
3:1
Dómine quid multiplicáti sunt qui tribulant me qui tríbulant me?
* multi insúrgunt advérsum me.
3:2
Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3
Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans
caput meum.
3:4
Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto
suo.
3:5
Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus
suscépit me.
3:6
Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine,
salvum me fac, Deus meus.
3:7
Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: *
dentes peccatórum contrivísti.
3:8
Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Voce mea * ad Dominum clamavi:
et exaudivit me de monte sancto suo
V.
Gloria et honore coronasti eum Domine.
R.
Et constituisti eum super opera manuum tuarum
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis:
Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula
saeculorum. Amen.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Benedictione
perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.
Lectio 1
De Actibus Apostolorum.
Acts 6:1-6
1
In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est
murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in
ministerio quotidiano viduae eorum.
2
Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:
Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare
mensis.
3
Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii
septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus
super hoc opus.
4
Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
5
Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum,
virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum,
et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam
Antiochenum.
6
Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes
imposuerunt eis manus.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine
* Faciebat prodigia et signa magna in populo.
V.
Surrexerunt quidam de synagoga disputantes cum Stephano: et non
poterant resistere sapientiae, et Spiritui, qui loquebatur.
R.
Faciebat prodigia et signa magna in populo.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Unigenitus Dei Filius nos benedicere
et adjuvare dignetur. Amen
Lectio 2
Acts 6:7-10;7:54
7
Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus
discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum
obediebat fidei.
8
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia
et signa magna in populo.
9
Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur
Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui
erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
10
Et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui
loquebatur.
54
Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant
dentibus in eum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Videbant omnes Stephanum qui erant in concilio.
* Et intuebantur vultum ejus tamquam vultum Angeli stantis inter
illos.
V.
Plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in
populo.
R.
Et intuebantur vultum ejus tamquam vultum Angeli stantis inter
illos.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Spiritus
Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Acts 7:55-59
55
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum,
vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce
video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
56
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum
fecerunt unanimiter in eum.
57
Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes
deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui
vocabatur Saulus.
58
Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu,
suscipe spiritum meum.
59
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne
statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in
Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Intuens in coelum beatus Stephanus, vidit gloriam Dei, et ait:
* Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris
virtutis Dei.
V.
Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in
coelum, vidit gloriam Dei, et ait.
R.
Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris
virtutis Dei.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris
virtutis Dei.
Nocturn II.
Ant.
Filii hominum * scitote quia Dominus sanctum suum mirificavit
Psalmus 4
[4]
4:1
Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne
dilatásti mihi.
4:2
Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3
Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis
vanitátem, et quæritis mendácium?
4:4
Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus
exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5
Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus
vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6
Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi
dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7
Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti
lætítiam in corde meo.
4:8
A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9
In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10
Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Filii hominum * scitote quia Dominus sanctum suum mirificavit
Ant.
Scuto bone voluntatis * tuae coronasti eum Domine
Psalmus 5
[5]
5:1
Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllige clamórem meum.
5:2
Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:3
Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:4
Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens
iniquitátem tu es.
5:5
Neque habitábit juxta te malígnus: * neque permanébunt injústi
ante óculos tuos.
5:6
Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui
loquúntur mendácium.
5:7
Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in
multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8
Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in
timóre tuo.
5:9
Dómine, deduc me in justítia tua: * propter inimícos meos dírige
in conspéctu tuo viam meam.
5:10
Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11
Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant,
* júdica illos, Deus.
5:12
Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum
eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:13
Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt:
et habitábis in eis.
5:14
Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam
tu benedíces justo.
5:15
Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Scuto bone voluntatis * tuae
coronasti eum Domine
Ant.
In universa terra * gloria et honore coronasti eum
Psalmus 8
[6]
8:1
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in
univérsa terra!
8:2
Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3
Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter
inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4
Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et
stellas, quæ tu fundásti.
8:5
Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam
vísitas eum?
8:6
Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti
eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7
Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas:
ínsuper et pécora campi.
8:8
Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in
univérsa terra!
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
In universa terra * gloria et honore coronasti eum
V.
Posuisti Domine super caput ejus.
R.
Coronam de lapide pretioso.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu
Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Deus Pater
omnipotens sit nobis propitius et clemens.
Amen.
Lectio 4
Sermo sancti Fulgentii Episcopi.
De S. Stephano, circa init.
Heri celebravimus temporalem sempiterni Regis nostri natalem:
hodie celebramus triumphalem militis passionem. Heri enim Rex
noster trabea carnis indutus, de aula uteri virginalis
egrediens, visitare dignatus est mundum: hodie miles de
tabernaculo corporis exiens, triumphator migravit ad coelum.
Ille sempiternae Deitatis majestate servata, servile cinctorium
carnis assumens, in hujus saeculi campum pugnaturus intravit:
iste depositis corruptibilibus corporis indumentis, ad coeli
palatium perenniter regnaturus ascendit. Ille descendit carne
velatus, iste ascondit sanguine laureatus.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Lapidebant Stephanum invocantem et dicentem:
* Domine Jesu Christe, accipe spiritum meum: et ne statuas illis
hoc peccatum.
V.
Positis autem genibus clamavit voce magna, dicens.
R.
Domine Jesu Christe, accipe spiritum meum: et ne statuas illis
hoc peccatum.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Christus
perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
Ascendit iste lapidantibus Judaeis, quia ille descendit
laetantibus Angelis. Gloria in excelsis Deo, heri sancti Angeli
exsultantes cantaverunt: hodie Stephanum laetantes in suum
consortium susceperunt. Heri Dominus exivit de utero Virginis:
hodie miles egressus est de ergastulo carnis. Heri Christus pro
nobis pannis est involutus: hodie Stephanus stola est ab eo
imortalitatis indutus. Heri praesepis angustia Christum portavit
infantem: hodie immensitas coeli suscepit Stephanum
triumphantem. Solus Dominus descendit, ut multos elevaret:
humiliavit se Rex noster ut suos milites exaltaret.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Impetum fecerunt unanimiter in eum, et ejecerunt eum extra
civitatem, invocantem et dicentem:
* Domine Jesu, accipe spiritum meum.
V.
Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis,
qui vocabatur Saulus: et lapidabant Stephanum invocantem et
dicentem.
R.
Domine Jesu, accipe spiritum meum.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Ignem sui
amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Necessarium tamen nobis est, fratres, agnoscere, quibus armis
praecinctus Stephanus saevitiam. Judaeorum potuit superare, ut
ita meruisset feliciter triumphare. Stephanus ergo, ut nominis
sui coronam meruisset accipere, caritatem pro armis habebat, et
per ipsam ubique vincebat. Per
caritatem Dei, saevientibus Judeais non cessit: per caritatem
proximi pro lapidantibus intercessit. Per caritatem arguebat
errantes, ut corrigerentur: per caritatem pro lapidantibus
orabat, ne punirentur. Caritatis virtute subnixus, vicit Saulum
crudeliter saevientem: et quem habuit in terra persecutorem, in
coelo meruit habere consortem.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Impii super justum jacturam fecerunt, ut eum morti traderent:
* At ille gaudens suscepit lapides, ut mereretur accipere
coronam gloriae.
V.
Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
R.
At ille gaudens suscepit lapides, ut mereretur accipere coronam
gloriae.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
At ille gaudens suscepit lapides, ut mereretur accipere coronam
gloriae.
Nocturn III.
Ant.
Justus Dominus, * et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus
ejus
Psalmus 10
[7]
10:1
In Domini confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in
montem sicut passer?
10:2
Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas
suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3
Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:4
Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5
Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant
fílios hóminum.
10:6
Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit
iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7
Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus
procellárum pars cálicis eórum.
10:8
Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit
vultus ejus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Justus Dominus, * et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus
ejus
Ant.
Habitabit * in tabernaculo tuo: requiescet in monte sancto tuo
Psalmus 14
[8]
14:1
Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet
in monte sancto tuo?
14:2
Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3
Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in
lingua sua:
14:4
Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit
advérsus próximos suos.
14:5
Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes
autem Dóminum gloríficat:
14:6
Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non
dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:7
Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Habitabit * in tabernaculo tuo: requiescet in monte sancto tuo
Ant.
Posuisti Domine * super caput ejus coronam de lapide pretioso
Psalmus 20
[9]
20:1
Dómine in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum
exsultábit veheménter.
20:2
Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum
ejus non fraudásti eum.
20:3
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti
in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
20:4
Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in
sæculum, et in sæculum sæculi.
20:5
Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum
decórem impónes super eum.
20:6
Quóniam dabis eum in benedictiónem in sæculum sæculi: *
lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:7
Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non
commovébitur.
20:8
Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua
invéniat omnes, qui te odérunt.
20:9
Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in
ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:10
Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis
hóminum.
20:11
Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ
non potuérunt stabilíre.
20:12
Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum
eórum.
20:13
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus
virtútes tuas.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Posuisti Domine * super caput
ejus coronam de lapide pretioso
V.
Magna est gloria ejus in salutari tuo.
R.
Gloriam et magnum decorem impones super eum.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors
Dominus. Amen.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Evangelica
lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matt 23:34-39
In illo tempore: Dicebat Jesus scribis et pharisaeis: Ecce ego
mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas: et ex illis
occidetis, et crucifigetis. Et
reliqua.
Homilia sancti Hieronymi Presbyteri.
Lib. 4. Comment. in cap. 23.
Matthaei.
Hoc quod antea dixeramus: Implete mensuram patrum vestrorum; ad
personam Domini pertinere, eo quod occidendus esset ab eis,
potest et ad discipulos ejus referri, de quibus nunc dicit: Ecce
ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas. Simulque
observa, juxta Apostolum scribentem ad Corinthios, varia esse
dona discipulorum Christi: alios prophetas, qui ventura
praedicent: alios sapientes, qui noverunt quando debeant
proferre sermonem: alios scribas in lege doctissimos, ex quibus
lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus Petrus,
flagellati in Actibus Apostolorum discipuli.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Stephanus servus Dei, quem lapidabant Judaei, vidit coelos
apertos: vidit et introivit:
* Beatus homo, cui coeli patebant.
V.
Cum igitur saxorum crepitantium turbine quateretur, inter
aethoreos aulae caelostis sinus divina ei claritas fulsit.
R.
Beatus homo, cui coeli patebant.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Cujus festum
colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.
Lectio 8
Quarimus, quis iste sit Zacharias filius Barachiae: quia multos
legimus Zacharias. Et ne libera nobis tribueretur erroris
facultas, additum est: Quem occidistis inter templum et altare.
In diversis diversa legi: et debeo singulorum opiniones ponere.
Alii Zachariam filium Barachiae dicunt, qui in duodecim
prophetis undecimus est: patrisque in eo nomen consentit: sed
ubi occisus sit inter templum et altare, Scriptura non loquitur:
maxime cum temporibus ejus vix ruinae templi fuerint. Alii
Zachariam patrem Joannis intelligi volunt, ex quibusdam
apocryphorum somniis approbantes, quod propterea occisus sit,
quia Salvatoris praedicaverit adventum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Patefactae sunt januae coeli Christi Martyri beato Stephano, qui
in numero Martyrum inventus est primus:
* Et ideo triumphat in coelis coronatus.
V.
Mortem enim, quam Salvator noster dignatus est pro nobis pati,
hanc ille primus reddidit Salvatori.
R.
Et ideo triumphat in coelis coronatus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et ideo triumphat in coelis coronatus.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Ad societatem
civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Alii istum volunt esse Zachariam, qui occisus est a Joas rege
Judae inter templum et altare, sicut Regum narrat historia. Sed
observandum, quod ille Zacharias non sit filius Barachiae, sed
filius Jojadae sacerdotis: unde et Scriptura refert: Non fuit
recordatus Joas patris ejus Jojadae, quia sibi fecisset bona.
Cum ergo et Zachariam teneamus et occisionis consentiat locus:
quaesuus, quare Barachiae dicatur filius, et non Jojadae?
Barachia lingua nostra Benedictus Domini dicitur, et sacerdotis
Jojadae justitia Hebraeo nomine demonstratur.
In Evangelio, quo utuntur Nazareni,
pro filio Barachiae, filium Jojadae reperimus scriptum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
Te Deum
Te
Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra
veneratur.
Tibi omnes
angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Sequens versus dicitur flexis
genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine
redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac
populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine
peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus
in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Da nobis, quaesumus Domine, imitari quod colimus, ut discamus et
inimicos diligere: quia ejus natalitia celebramus, qui novit
etiam pro persecutoribus exorare
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |