www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Venite adoremus.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Aeterna Christi munera,
Apostolorum gloriam,
Palmas et hymnos debitos
Laetis canamus mentibus.

Ecclesiarum principes,
Belli triumphales duces,
Coelestis aulae milites,
Et vera mundi lumina.

Devota sanctorum fides,
Invicta spes credentium,
Perfecta Christi caritas
Mundi tyrannum conterit.

In his Paterna gloria,
In his triumphat Filius,
In his voluntas Spiritus,
Coelum repletur gaudio.

* Patri, simulque Filio,
Tibique sancte Spiritus,
Sicut fuit, sit jugiter
Saeclum per omne gloria.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Vidit Dominus Petrum et Andream, et vocavit eos
Psalmus 18 [1]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum; illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Vidit Dominus Petrum et Andream, et vocavit eos

 

Ant. Venite post me, dicit Diis, faciam vos fieri piscatores hominum
Psalmus 33 [2]
33:1 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:2 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:7 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:9 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Venite post me, dicit Diis, faciam vos fieri piscatores hominum

 

Ant. Relictis retibus suis, secuti sunt Dominum Redemptorem
Psalmus 44 [3]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Relictis retibus suis, secuti sunt Dominum Redemptorem

 

V. In omnem terram exivit sonus eorum.
R. Et in fines orbis terrae verba eorum.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De Epistola beati Pauli Apostoli ad Romanos.
Rom 10:4-9
4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6 Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere:
7 Aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Cum perambularet Dominus juxta mare Galilaeae vidit Petrum et Androam rotia mittentes in mare, et vocavit eos, dicens:
* Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum.
V. Erant enim piscatores, et ait illis.
R. Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Rom 10:10-15
10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12 Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Mox ut vocem Domini praedicantis audivit beatus Androas, relictis retibus, quorum usu actuque vivebat,
* Aeternae vitae secutus est praemia largientem.
V. Hic est qui pro amore Christi pependit in cruce, et pro lege ejus sustinuit passionem.
R. Aeternae vitae secutus est praemia largientem.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Rom 10:16-21
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
21 Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Doctor bonus, et amicus Dei Andreas ducitur ad crucem, quam a longe aspiciens dixit: Salve crux,
* Suscipe discipulum ejus, qui pependit in te magister meus Christus.
V. Salve crux, quae in corpore Christi dedicata es: et ex membris ejus tamquam margaritis ornata.
R. Suscipe discipulum ejus, qui pependit in te magister meus Christus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Suscipe discipulum ejus, qui pependit in te magister meus Christus.

 

Nocturn II.
Ant. Dignum sibi Dominus computavit Martyrem, quem vocavit Apostolum, dum esset in mari, alleluia
Psalmus 46 [4]
46:1 Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:4 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
46:5 Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:6 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:8 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Dignum sibi Dominus computavit Martyrem, quem vocavit Apostolum, dum esset in mari, alleluia

 

Ant. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis
Psalmus 60 [5]
60:1 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:2 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:3 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:4 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:5 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:6 Dies super dies regis adjícies: * annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:7 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem ejus quis requíret?
60:8 Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis

 

Ant. Biduo vivens pendebat in cruce beatus Andreas pro Christi nomine, et docebat populum
Psalmus 63 [6]
63:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:2 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:3 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:4 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:5 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:6 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta ejus intellexérunt.
63:11 Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Biduo vivens pendebat in cruce beatus Andreas pro Christi nomine, et docebat populum

 

V. Constitues eos principes super omnem terram.
R. Memores erunt nominis tui Domine.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Andreas Apostolus Bethsaidae natus, qui est Galilaeae vicus, frater Petri, discipulus Joannis Baptistae, cum eum de Christo dicentem audisset: Ecce Agnus Dei; secutus Jesum, fratrem quoque suum ad eumdem perduxit: cum postea una cum fratre piscaretur in mari Galilaeae, ambo a praetereunte Christo Domino ante alios Apostolos vocati illis verbis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum; nullam interponentes moram, et relictis retibus secuti sunt eum. Post cujus passionem et resurrectionem, Andreas, cum in Scythiam Europae, quae ei provincia ad Christi fidem disseminandam obtigerat, venisset, deinde Epirum ac Thraciam peragrasset; doctrina et miraculis innumerabiles homines ad Christum convertit. Post Patras Achajae profectus, et in ea urbe plurimis ad veritatem evangelicam perductis, Aegeam proconsulem, praedicationi evangelicae resistentem, liberrime increpavit, quod, qui judex hominum haberi vellet, Christum Deum omnium judicem a daemonibus elusus non agnosceret.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum: populus autem clamabat voce magna, dicens:
* Innocens ejus sanguis sine causa damnatur.
V. Cumque ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium, et dicentium.
R. Innocens ejus sanguis sine causa damnatur.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Tum Aegeas iratus, Desine, inquit, Christum jactare, cui similia verba nihil profuerunt, quo minus a Judaeis crucifigeretur. Andream vero de Christo nihilominus libere praedicantem quod pro salute humani generis se crucifigendum obtulisset, impia oratione interpellat, ac demum hortatur, ut sibi cdnsulens, diis velit immolare. Cui Andreas: Ego omnipotenti Deo, qui unus et verus est, immolo quotidie, non taurorum carnes, nec hircorum sanguinem, sed immaculatum Agnum in altari: cujus carnem posteaquam omnis populus credentium manducaverit, Agnus, qui sacrificatus est, integer perseverat et vivus. Quamobrem ira accensus Aegeas, jubet eum in carcerem detrudi: unde populus Andream facile liberasset, nisi ipse sedasset multitudinem, vehementius rogans, ne se ad optatissimam martyrii coronam properantem impedirent.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti; accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo:
* Ut per te me recipiat, qui per te me redemit.
V. Beatus Andreas expansis manibus ad caelum orabat, dicens:Salva me bona crux.
R. Ut per te me recipiat, qui per te me redemit.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Igitur paulo post in tribunal productum, cum Aegeas crucis extollentem mysteria, sibique suam impietatem exprobrantem diutius ferre non posset, in crucem tolli, et Christi mortem imitari jussit.
Adductus Andreas ad locum martyrii, cum crucem vidisset, longe exclamare coepit: O bona crux, quae decorem ex membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, et aliquando cupienti animo pra> parata: accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo: ut per te me recipiat, qui per te me redemit. Itaque cruci affixus est: in qua biduum vivus pendens, et Christi fidem praedicare numquam intermittens, ad eum migravit, cujus mortis similitudinem concupierat. Quae omnia presbyteri et diaconi Achajae, qui ejus passionem scripserunt, se ita ut commemorata sunt, audisse et vidisse testantur. Ejus ossa primum Constantino imperatore Constantinopolim, deinde Amalphim translata sunt. Caput, Pio secundo Pontifice, Romam allatum, in basilica sancti Petri collocatum est.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Expandi manus meas tota die in cruce ad populum non credentem, sed contradicentem mihi:
* Qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua.
V. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit: exaltare qui judicas terram, redde retributionem superbis.
R. Qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua.

 

Nocturn III.
Ant. Non me permittas Domine, famulum tuum a te separari: tempus est ut commendetur terrae corpus meum, et me ad te venire jubeas
Psalmus 74 [7]
74:1 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:2 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego justítias judicábo.
74:3 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas ejus.
74:4 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:5 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:6 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus judex est.
74:7 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:8 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx ejus non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:9 Ego autem annuntiábo in sæculum: * cantábo Deo Jacob.
74:10 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua justi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Non me permittas Domine, famulum tuum a te separari: tempus est ut commendetur terrae corpus meum, et me ad te venire jubeas

 

Ant. Andreas vero rogabat populum, ut non impediret passionem ipsius
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Andreas vero rogabat populum, ut non impediret passionem ipsius

 

Ant. Accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo: ut per te me recipiat, qui per te me redemit alleluia
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo: ut per te me recipiat, qui per te me redemit alleluia

 

V. Nimis honorati sunt amici tui Deus.
R. Nimis confortatus est principatus eorum.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matt 4:18-22
In illo tempore: Ambulans Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare. Et reliqua.

Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 5. in Evangelia.
Audistis,fratres carissimi,quia ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas relictis retibus secuti sunt Redemptorem.
Nulla vero hunc facere adhuc miracula viderant; nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant: et tamen ad unum Domini praeceptum, hoc quod possidere videbantur, obliti sunt. Quanta nos ejus miracula videmus, quot flagellis affligimur, quantis minarum asperitatibus deterremur, et tamen vocantem sequi contemnimus?
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Oravit sanctus Andreas, dum respiceret in coelum, et voce magna clamavit et dixit: Tu es Deus meus, quem vidi: ne me patiaris ab impio judice deponi:
* Quia virtutem sanctae crucis agnovi.
V. Tu es magister meus Christus, quem dilexi, quem cognovi, quem confessus sum: tantummodo in ista voce exaudi me.
R. Quia virtutem sanctae crucis agnovi.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Cujus festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 8
In coelo jam sedet, qui de conversione nos admonet: jam jugo fidei colla Gentium subdidit, jam mundi gloriam stravit, jam ruinis ejus crebrescentibus, districti sui judicii diem propinquantem denuntiat: et tamen superba mens nostra adhuc non vult hoc sponte deserere, quod quotidie perdit invita. Quid ergo, fratres carissimi, quid in ejus judicio dicturi sumus, qui ab amore praesentis saeculi nec praeceptis flectimur, nec verberibus emendamur?
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Videns crucem Andreas exclamavit, dicens: O crux admirabilis, o crux desiderabilis, o crux quae per totum mundum rutilas:
* Suscipe discipulum Christi, ac per te me recipiat, qui per te moriens me redemit.
V. O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti.
R. Suscipe discipulum Christi, ac per te me recipiat, qui per te moriens me redemit.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Sed fortasse aliquis tacitis sibi cogitationibus dicat: Ad vocem Dominicam uterque iste piscator quid, aut quantum dimisit, qui pene nihil habuit? Sed hac in re, fratres carissimi, affectum debemus potius pensare, quam censum. Multum reliquit, qui sibi nihil retinuit: multum reliquit, qui quantumlibet parum, totum deseruit. Certe nos et habita cum amore possidemus, et ea, quae minime habemus, ex desiderio quaerimus. Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi dereliquit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Majestatem tuam Domine suppliciter exoramus: ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas Apostolus exstitit praedicator et rector; ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.