|
DE EXORCIZANDIS JUSSU EDITUM ALIORUMQUE PONTIFICUM CURA RECOGNITUM ATQUE AUCTORITATE SSMI D.N. PII PAPAE XI AD NORMAM CODICIS JURIS CANONICI ACCOMODATUM
TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MDCCCCXVI
|
|||||||||
SACERDOS, de peculiari et expressa Ordinarii licentia, vexatos a dæmone exorcizaturus, ea qua par est pietate, prudentia, ac vitæ integritate præditus esse debet: qui non sua, sed divina fretus virtute, ab omni rerum humanarum cupiditate alienus, tam pium opus ex caritate constanter et humiliter exsequatur. Hunc præterea maturæ ætatis esse decet, et non solum officio, sed etiam morum gravitate reverendum. 2. Ut igitur suo munere recte fungatur, cum alia multa sibi utilia documenta, quæ brevitatis gratia hoc loco prætermittuntur, ex probatis auctoribus, et ex usu noscere studeat; tum hæc pauca magis necessaria diligenter observabit.
3. In
primis, ne facile credat, aliquem a dæmonio obsessum esse, sed
nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui
vel atra bile, vel morbo aliquo laborant. Signa autem obsidentis
dæmonis sunt: ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem
intelligere; distantia, et occulta patefacere; vires supra
ætatis seu conditionis naturam ostendere; et id genus alia, quæ
cum plurima concurrunt, majora sunt indicia.
Caput II
Sacerdos ab Ordinario delegatus, rite confessus, aut saltem corde peccata sua detestans, peracto, si commode fieri possit, Sanctissimo Missæ sacrificio, divinoque auxilio piis precibus implorato, superpelliceo et stola violacea indutus, et coram se habens obsessum ligatum, si sit periculum, eum, se et astantes communiat signo crucis, et aspergat aqua benedicta, et genibus flexis, aliis respondentibus, dicat Litanias ordinarias usque ad Preces exclusive. Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserére nobis. Spiritus Sancte, Deus, miserére nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, miserére nobis.
Sancta Dei Génitrix, ora pro nobis. Sancta Virgo virginum, ora pro nobis. Sancte Michaël, ora pro nobis. Sancte Gábriel, ora pro nobis. Sancte Ráphaël, ora pro nobis. Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte pro nobis. Omnes sancti beatórum Spirituum órdines, oráte pro nobis. Sancte Joánnes Baptista, ora pro nobis Sante Joseph, ora pro nobis. Omnes sancti Patriárchæ et Prophétæ, oráte pro nobis. Sancte Petre, ora pro nobis. Sancte Paule, ora pro nobis. Sancte Andréa, ora pro nobis. Sancte Jacóbe, ora pro nobis. Sancte Joánnes, ora pro nobis. Sancte Thoma, ora pro nobis. Sancte Jacóbe, ora pro nobis. Sancte Philippe, ora pro nobis. Sancte Bartholomæe, ora pro nobis. Sancte Matthæe, ora pro nobis. Sancte Simon, ora pro nobis. Sancte Thaddæe, ora pro nobis. Sancte Matthia, ora pro nobis. Sancte Bárnaba, ora pro nobis. Sancte Luca, ora pro nobis. Sancte Marce, ora pro nobis. Omnes sancti Apóstoli et Evangelistæ, oráte pro nobis. Omnes sancti Discipuli Dómini, oráte pro nobis. Omnes sancti Innocéntes, oráte pro nobis. Sancte Stéphane, ora pro nobis. Sancte Laurénti, ora pro nobis. Sancte Vincénti, ora pro nobis. Sancti Fabiáne et Sebastiáne, oráte pro nobis. Sancti Joánnes et Paule, oráte pro nobis. Sancti Cosma et Damiáne, oráte pro nobis. Sancti Gervási et Protási, oráte pro nobis. Omnes sancti Mártyres, oráte pro nobis. Sancte Silvéster, ora pro nobis. Sancte Gregóri, ora pro nobis. Sancte Ambrósi, ora pro nobis. Sancte Augustine, ora pro nobis. Sancte Hierónyme, ora pro nobis. Sancte Martine, ora pro nobis. Sancte Nicoláe, ora pro nobis. Omnes sancti Pontifices et Confessóres, oráte pro nobis. Omnes sancti Doctóres, oráte pro nobis. Sancte Antóni, ora pro nobis. Sancte Benedicte, ora pro nobis. Sancte Bernárde, ora pro nobis. Sancte Dominice, ora pro nobis. Sancte Francisce, ora pro nobis. Omnes sancti Sacerdótes et Levitæ, oráte pro nobis. Omnes sancti Mónachi et Eremitæ, oráte pro nobis. Sancta Maria Magdaléna, ora pro nobis. Sancta Agatha, ora pro nobis. Sancta Lúcia, ora pro nobis. Sancta Agnes, ora pro nobis. Sancta Cæcilia, ora pro nobis. Sancta Catharina, ora pro nobis. Sancta Anastásia, ora pro nobis. Omnes sanctæ Virgines et Viduæ, oráte pro nobis. Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercédite pro nobis.
Propitius esto, exáudi nos, Dómine. Ab omni malo, libera nos, Dómine. Ab omni peccáto, libera nos, Dómine. Ab ira tua, libera nos, Dómine. A subitánea et improvisa morte, libera nos, Dómine. Ab insidiis diáboli, libera nos, Dómine. Ab ira, et ódio, et omni mala voluntáte, libera nos, Dómine. A spiritu fornicatiónis, libera nos, Dómine. A fúlgure et tempestáte, libera nos, Dómine. A flagéllo terræmótus, libera nos, Dómine. A peste, fame et bello, libera nos, Dómine. A morte perpétua, libera nos, Dómine. Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ, libera nos, Dómine. Per Advéntuum tuum, libera nos, Dómine. Per Nativitátem tuam, libera nos, Dómine. Per Baptismum et sanctum jejúnium tuum, libera nos, Dómine. Per Crucem et Passiónem tuam, libera nos, Dómine. Per Mortem et sepultúram tuam, libera nos, Dómine. Per sanctam Resurrectiónem tuam, libera nos, Dómine. Per admirábilem Ascensiónem tuam, libera nos, Dómine. Per advéntum Spiritus Sancti Parácliti, libera nos, Dómine. In die judicii, libera nos, Dómine.
Ut nobis parcas, te rogámus, audi nos. Ut nobis indúlgeas, te rogámus, audi nos. Ut ad veram pæniténtiam nos perdúcere dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut Ecclésiam tuam
sanctam régere et conserváre dignéris, te rogámus,
Ut Domnum
Apostólicum et omnes ecclesiasticos órdines Ut inimicos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut régibus et
principibus christiánis pacem,
Ut cuncto pópulo
christiáno
Ut omnes errántes
ad unitátem Ecclésiæ revocáre, et infidéles
univérsos
Ut nosmetipsos in
tuo sancto servitio Ut mentes nostras ad cæléstia desidéria érigas, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus
benefactóribus nostris
Ut ánimas
nostras, fratrum, propinquórum et benefactórum nostrorum
Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus
fidélibus defúnctis Ut nos exaudire dignéris, te rogámus, audi nos. Fili Dei, te rogámus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaudi nos Dómine. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserere nobis.
Christe, exáudi nos. Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Postea dicat: Ant. Ne reminiscáris, Domine, delicta nostra vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris. Pater noster secreto usque ad
V.
Et ne nos
indúcas in tentatiónem.
Deus,
in nómine tuo salvum me fac,
Deus, audi
oratiónem meam;
Nam supérbi
insurréxerunt contra me, et violénti quæsiérunt vitam meam;
Ecce, Deus ádjuvat
me,
Retórque malum in
adversários meos,
Voluntárie
sacrificábo tibi,
Nam ex omni
tribulatióne eripuit me, Glória Patri.
V.
Salvum
(-am)
fac servum tuum (ancillam
tuam).
V.
Esto ei,
Dómine, turris fortitúdinis.
V.
Nihil
proficiat inimicus in eo (ea).
V.
Mitte ei,
Dómine, auxilium de sancto.
V.
Dómine,
exaudi oratiónem meam.
V.
Dóminus
vobíscum.
DEUS, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram; ut hunc fámulum tuum, quem (hanc fámulam tuam, quam) delictórum caténa constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat.
DÓMINE
sancte, Pater omnípotens, ætérne
Deus, Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui illum réfugam
tyránnum et apóstatam gehénnæ ígnibus deputásti, quique
Unigénitum tuum in hunc mundum misísti, ut illum rugiéntem
contéreret: velóciter atténde, accélera, ut erípias hóminem ad
imáginem et similitúdinem tuam creátum, a ruína et dæmónio
meridiáno. Da, Dómine, terrórem tuum super béstiam, quæ
extérminat vineam tuam. Da fidúciam servis tuis contra
nequíssimum dracónem pugnáre fortíssime, ne contémnat sperántes
in te, et ne dicat, sicut in Pharaóne, qui jam dixit: Deum non
novi, nec Israël dimítto. Urgeat illum déxtera tua potens
discédere a fámulo tuo N.
(a fámula tua N.)
,
ne diútius præsúmat captívum tenére, quem tu ad imáginem tuam
fácere dignátus es, et in Fílio tuo redemísti: Qui tecum vivit
et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula
sæculórum.
2. Deinde præcipiat dæmoni hunc in modum:
PRÆCÍPIO
tibi, quicúmque es, spíritus immúnde, et ómnibus sóciis tuis
hunc Dei fámulum
(hanc Dei fámulam) obsidéntibus: ut per
mystéria incarnatiónis, passiónis, resurrectiónis et ascensiónis
Dómini nostri Jesu Christi, per missiónem Spíritus Sancti, et
per advéntum ejúsdem Dómini nostri ad judicium, dicas mihi nomen
tuum, diem et horam éxitus tui, cum áliquo signo: et ut mihi Dei
minístro licet indígno, prorsus in ómnibus obédias: neque hanc
creatúram Dei, vel circumstántes, aut eórum bona ullo modo
offéndas. 3. Deinde legantur super obsessum hæc Evangelia, vel saltem unum. Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. (Jo 1, 1-14) Hæc dicens, signat se et obsessum in fronte, ore et pectore.
IN
PRINCIPIO erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt:
et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita
erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et
tenebræ eam non comprehenderunt.
IN ILLO témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fuérit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Léctio
sancti Evangélii secúndum Lucam
IN
ILLO témpore: Revérsi sunt septuagínta duo cum gáudio, dícentes
ad Jesum: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nóbis in nómine
tuo. Et ait illis: Vidébam sátanam sicut fulgur de cælo
cadéntem. Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes,
et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis
nocébit. Verumtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis
subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in
cælis.
Léctio
sancti Evangélii secúndum Lucam
IN
ILLO témpore: Erat Jesus ejíciens dæmónium, et illud erat mutum.
Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt
turbæ.
Quidam autem ex eis dixérunt: In
Beélzebub príncipe dæmóniorum éjicit dæmónia. Et álii tentántes,
signum de cælo quærébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes
eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et
domus supra domum cadet. Si autem et sátanas in seípsum divísus
est, quómodo stabit regnum eius? Quia dícitis, in Beélzebub
ejício dæmónia.
Si autem ego in Beélzebub ejício
dæmónia, filii vestri in quo ejíciunt? Ideo ipsi júdices vestri
erunt. Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit
in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in
pace sunt ea, quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens
vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat,
et spólia ejus distribuet.
V.
Dómine, exaudi oratiónem meam.
V.
Dóminus vobíscum.
OMNÍPOTENS Dómine, Verbum Dei Patris, Christe Jesu, Deus et Dóminus univérsæ creatúræ: qui sanctis Apóstolis tuis dedísti potestátem calcándi super serpéntes et scorpiónes: qui inter cétera mirabílium tuórum præcépta dignátus es dícere: Dæmones effugáte: cujus virtúte motus tamquam fulgur de cælo sátanas cécidit: tuum sanctum nomen cum timóre et tremóre supplíciter déprecor, ut indigníssimo mihi servo tuo, data vénia ómnium delictórum meórum, constantem fidem, et potestátem donáre dignéris, ut hunc crudélem dæmonem, bráchii tui sancti munítus poténtia, fidénter et secúrus aggrédiar: per te, Jesu Christe, Dómine Deus noster, qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen. 4. Deinde muniat se et obsessum signo crucis, imponat extremam partem stolæ collo ejus, et dextera manu sua capiti ejus imposita, constanter et magna cum fide dicat ea quæ sequuntur:
V.
Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ.
V.
Dómine, exaudi oratiónem meam.
V.
Dóminus vobíscum. Orémus. Oratio. Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, invoco nomen sanctum tuum, et cleméntiam tuam supplex expósco: ut advérsus hunc, et omnem immúndum spíritum, qui vexat hoc plasma tuum, mihi auxilium præstáre dignéris. Per eúmdem Dóminum. R. Amen. Exorcismus EXORCIZO te, immundíssime spíritus, omnis incúrsio adversárii, omne phantasma, omnis légio, in nómine Dómini nostri Jesu Christi eradicáre, et effugáre ab hoc plásmate Dei . Ipse tibi ímperat, qui te de supérnis cæælórum in inferióra terræ demérgi præcépit. Ipse tibi ímperat, qui mari, ventis et tempestátibus imperávit. Audi ergo, et time, sátana, inimice fidei, hostis géneris humáni, mortis addúctor, vitæ raptor, justítiæ declinátor, malórum radix, fomes vitiórum, sedúctor hóminum, próditor géntium, incitátor invídiæ, origo avaritiæ, causa discórdiæ, excitátor dolórum: quid stas, et resistis, cum scias, Christum Dóminum vias tuas pérdere? Illum métue, qui in Isaac immolátus est, in Joseph venúndatus, in agno occísus, in hómine crucifixus, deinde inférni triumphátor fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi. Recéde ergo in nómine Patris , et Fílii , et Spíritus Sancti: da locum Spirítui Sancto, per hoc signum sanctæ Crucis Jesu Christi Dómini nostri: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.
V.
Dómine, exaudi oratiónem meam.
V.
Dóminus vobíscum.
DEUS, cónditor et defénsor géneris humáni, qui hóminem, ad imáginem tuam formásti: réspice super hunc fámulum tuum N., qui (hanc famulam tuam N., quæ) dolis immúndi spíritus appétitur, quem vetus adversárius, antíquus hostis terræ, formídinis horróre circúmvolat, et sensum mentis humánæ stupóre defígit, terróre contúrbat, et metu trépidi timóris exágitat. Reppélle, Dómine, virtútem diáboli, fallacésque ejus insídias ámove: procul ímpius tentátor aufúgiat: sit nóminis tui signo (in fronte) fámulus tuus munítus (fámula tua muníta) et in ánimo tutus (-a) et córpore. (Tres cruces sequentes fiant in pectore dæmoniaci). Tu péctoris hujus intérna custódias. Tu víscera regas. Tu cor confirmes. In ánima adversatrícis potestátis tentaménta evanéscant. Da, Dómine, ad hanc invocatiónem sanctíssimi nóminis tui grátiam, ut, qui hucúsque terrébat, térritus aufúgiat, et victus abscédat, tibíque possit hic fámulus tuus (hæc fámula tua) et corde firmátus (-a) et mente sincérus (-a), débitum præbére famulátum. Per Dóminum. R. Amen. Exorcismus ADJÚRO TE, serpens antíque, per júdicem vivórum et mortuórum, per factórem tuum, per factórem mundi, per eum, qui habet potestátem mitténdi te in gehénnam, ut ab hoc fámulo Dei N., qui (ab hac fámula Dei N., quæ) ad Ecclésiæ sinum recúrrit, cum metu, et exércitu furóris tui festínus discédas. Adjúro te íterum (in fronte), non mea infirmitáte, sed virtúte Spíritus Sancti, ut éxeas ab hoc fámulo Dei N., quem (ab hac fámula Dei N., quam) omnípotens Deus ad imáginem suam fecit. Cede ígitur, cede non mihi, sed minístro Christi. Illius enim te urget potéstas, qui te Cruci suæ subjugávit. Illíus bráchium contremísce, qui, devíctis gemítibus inférni, ánimas ad lucem perdúxit. Sit tibi terror corpus hóminis (in pectore), sit tibi formido imágo Dei (in fronte). Non resístas nec moréris discédere ad hómine isto, quóniam complácuit Christo in hómine habitáre. Et ne contemnéndum putes, dum me peccatórem nimis esse cognóscis. Imperat tibi Deus . Imperat tibi majéstas Christi . Imperat tibi Deus Pater , ímperat tibi Deus Fílius , ímperat tibi Deus Spíritus Sanctus . Imperat tibi sacramentum crucis . Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et ceterórum Sanctórum . Imperat tibi Mártyrum sanguis . Imperat tibi continéntia Confessórum . Imperat tibia pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio . Imperat tibi christiánæ fidei misteriórum virtus . Exi ergo, transgréssor. Exi, sedúctor, plene omni dolo et fallácia, virtútis inimice, innocéntium persecútor. Da locum, diríssime, da locum, impiíssime, da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis: qui te spoliávit, qui regnum tuum destrúxit, qui te victum ligávit, et vasa tua dirípuit: qui te projécit in ténebras exterióres, ubi tibi cum minístris tuis érit præparatus intéritus. Sed quid truculénte renitéris? Quid temerárie detréctas? Reus es omnipoténti Deo, cujus státuta transgressus es. Reus es Fílio ejus Jesu Christo Dómino nostro, quem tentáre ausus es, et crucifígere præsumpsísti. Reus es humáno géneri, cui tuis persuasiónibus mortis venénum propinásti. Adjuro ergo te, draco nequíssime, in nómine Agni immaculáti, qui ambulávit super áspidem et basiliscum, qui conculcávit leónem et dracónem, ut discédas ab hoc hómine (fiat signum crucis in fronte), discédas ab Ecclésia Dei (fiat signum crucis super circumstantes): contremísce, et éffuge, invocáto nómine Dómini illíus, quem ínferi tremunt: cui virtútes cælórum, et Potestátes, et Dominatiónes subjéctæ sunt: quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus laudant, dícentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Imperat tibi Verbum caro factum. Imperat tibi natus ex Vírgine. Imperat tibi Jesus Nazarénus, qui te, cum discípulos ejus contémneres, elísum atque prostrátum exíre præcépit ab hómine: quo præsénte, cum te ab hómine separásset, nec porcórum gregem íngredi præsumébas. Recéde ergo nunc adjurátus in nómine ejus ab hómine, quem ipse plasmávit. Durum est tibi velle resístere . Durum est tibi contra stímulum calcitráre . Quia quanto tárdius exis, tanto magis tibi supplícium crescit, quia non hómines contémnis, sed illum, qui dominátur vivórum et mortuórum, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.
V.
Dómine, exaudi oratiónem meam.
V.
Dóminus vobíscum. Deus cæli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Vírginum, Deus, qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est álius Deus præter te, nec esse póterit verus, nisi tu, Creátor cæli et terræ, qui verus Rex es, et cujus regni non erit finis; humíliter majestáti glóriæ tuæ súpplico, ut hunc fámulum tuum (hanc fámulam tuam) de immúndis spíritibus liberáre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Exorcismus ADJÚRO ergo te, omnis immundíssime spíritus, omne phantásma, omnis incúrsio sátanæ, in nómini Jesu Christi Nazaréni, qui post lavácrum Joánnis in desértum ductus est, et te in tuis sédibus vicit: ut, quem ille de limo terræ ad honórem gloriæ suæ formávit, tu désinas impugnáre: et in hómine miserábili non humánam fragilitátem, sed imáginem omnipoténtis Dei contremíscas. Cede ergo Deo , qui te, et malítiam tuam in Pharaóne, et in exércitu ejus per Moysen servum suum in abýssum demérsit. Cede Deo , qui te per fidelíssimum servum suum David de rege Saule spirituálibus cánticis pulsum fugávit. Cede Deo , qui te in Juda Iscarióti proditóre damnávit. Ille enim te divínis verbéribus tangit, in cujus conspéctu cum tuis legiónibus tremens et clamans dixísti: Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei altíssimi? Venísti huc ante tempus torquére nos? Ille te perpétuis flammis urget, qui in fine témporum dictúrus est impiis: Discédite a me, maledícti, in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo et ángelis ejus. Tibi enim, ímpie, et ángelis tuis vermes erunt, qui nunquam moriéntur. Tibi, et ángelis tuis inextinguíbile præparátur incendium: quia tu es prínceps maledícte homicídii, tu auctor incéstus, tu sacrilegórum caput, tu actiónum pessimárum magister, tu hæreticórum doctor, tu totius obscœnitàtis invéntor. Exi ergo , ímpie, exi , sceleráte, exi cum omni fallácia tua: quia hóminem templum suum esse vóluit Deus. Sed quid diútius moráris hic? Da honórem Deo Patri omnipoténti, cui omne genu fléctitur. Da locum Dómino Jesu Christo, qui pro hómine sánguinem suum sacratíssimum fudit. Da locum Spíritui Sancto, qui per beátum Apóstolum suum Petrum te maniféste stravit in Simóne mago; qui falláciam tuam in Ananía et Saphíra condemnávit; qui te in Heróde rege honórem Deo non dante percússit; qui te in mago Elyma per Apóstolum suum Paulum cæcitátis calígine pérdidit, et per eúndem de Pythonissa verbo ímperans exíre præcépit. Discéde ergo nunc , discéde , sedúctor. Tibi erémus sedes est. Tibi habitátio serpens est: humiliáre, et prostérnere. Jam non est différendi tempus. Ecce enim dominátor Dóminus próximat cito, et ignis ardébit ante ipsum, et præcédet, et inflammábit in circúitu inimícos ejus. Si enim hóminem fefélleris, Deum non póteris irridére. Ille te ejicit, cujus óculis nihil occúltum est. Ille te expéllit, cujus virtúti univérsa subjécta sunt. Ille te exclúdit, qui tibi, et ángelis tuis præparávit ætérnam gehénnam; de cujus ore exíbit gládius acútus: qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sæculum per ignem. R. Amen. 5. Prædicta omnia, quatenus opus sit, repeti possunt, donec obsessus sit omnino liberatus.
6.
Juvabit præterea plurimum super
obsessum sæpe repetere
Pater noster, Ave Maria et
Credo,
atque
hæc, quæ infra notantur, devote dicere.
Symbolum Athanasianum
Quicúmque vult salvus esse,
Glória Patri.
Psalmus 90
Dicet Domino: susceptor meus es tu, et refugium meum: * Deus meus sperabo in eum. Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, * et a verbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus: * non timebis a timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: * ab incursu, et dæmonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis: * et retributionem peccatorum videbis. Quoniam tu es Domine, spes mea: * Altissimum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam angelis suis mandabit de te: * ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te: * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscum ambulabis: * et conculcabis leonem et draconem. Quoniam in me speravit, liberabo eum: * protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: * cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum: * et ostendam illi salutare meum.
Psalmus 67
Exsúrgit
Deus, dissipántur inimíci ejus,
Sicut dispérgitur
fumus, dispérguntur, sicut díffluit cera ante ignem,
Justi autem
lætántur, exsúltant in conspéctu Dei,
Cantáte Deo,
psállite nómini ejus;
Cui nomen est
Dóminus,
Pater orphanórum
et tutor viduárum
Deus domum parat
derelíctis, edúcit captivos ad prosperitátem:
Deus, cum exíres
ante pópulum tuum,
Terra mota est,
cæli quoque stillárunt ante Deum,
Plúviam copiósam
demisísti, Deus, in hereditátem tuam,
Grex tuus
habitávit in ea,
Dóminus profert
verbum;
"Reges, exercítuum
fúgiunt, fúgiunt;
Dum quiescebátis
inter caulas gregum, alæ colúmbæ nitébant argénto,
Dum Omnípotens
illic dispergébat reges,
Montes excélsi
sunt montes Basan,
Cur invidiósi
aspícitis, montes clivósi, montem in quo habitáre plácuit Deo,
Currus Dei
myríades sunt, mille et mille:
Ascendísti in
altum, duxísti captívos, accepísti in donum hómines,
Benedíctus Dóminus
per síngulos dies:
Deus noster est
Deus qui salvat,
Profécto, Deus
confríngit cápita inimicórum suórum,
Dixit Dóminus: "Ex
Basan redúcan,
Ut intíngas pedem
tuum in sánguine,
Vident ingressum
tuum, Deus,
Præcédunt
cantóres, postrémi sunt citharoédi,
"In coétibus
festívis benedícite Deo,
Ibi est Benjamin,
mínimus natus, præcédens eos, príncipes Juda cum turmis suis,
Exsere, Deus,
poténtiam tuam,
Propter templum
tuum, quod est in Jerúsalem,
Increpa feram
arúndinis,
Prostérnat se cum
láminis argénti:
Véniant magnátes
ex Ægýpto,
Regna terræ,
cantáte Deo, psállite Dómino,
Ecce, edit vocem
suam, vocem poténtem:
Super Israël
majéstas ejus, Timéndus est Deus e sancto suo, Deus Israël;
ipse poténtiam dat
et robur pópulo suo: Glória Patri.
Placeat
tibi, Deus, ut eripias me;
Confundantur, et erubescant,
Recedant
confusione operti,
Exsultent et lætentur de te
Ego autem miser
sum et pauper,
Deus,
in nomine tuo salvum me fac,
Deus, audi
orationem meam;
Nam superbi
insurrexerunt contra me,
Ecce, Deus adjuvat
me,
Retorque malum in adversarios
meos,
Voluntarie sacrificabo
tibi,
Nam ex omni
tribulatione eripuit me,
Alleluja!
Dicat domus
Israël:
Dicat domus Aaron:
Dicant qui timent
Dominum: De tribulatione invocavi Dominum; Exaudivit me Dominus et liberavit me.
Dominus mecum est:
non timeo;
Dominus mecum est,
adjutor meus,
Melius est confugere ad Dominum,
Melius est confugere ad Dominum
Omnes gentes
circumvenerunt me;
Undique
circumvenerunt me:
Circumvenerunt me
sicut apes;
Pulsus, impulsus
sum, ut caderem;
Robur meum et
fortitudo mea est Dominus;
Vox exsultationis
et salutis
Dextera Domini
erexit me,
Non moriar, sed
vivam;
Castigavit,
castigavit me Dominus,
Aperite mihi
portas justitiæ:
Hæc est porta
Domini,
Gratias agam tibi,
quod audisti me,
Lapis, quem reprobaverunt ædificantes,
A Domino factum
est istud;
Hic est dies quem
fecit Dominus;
O Domine, salvum
fac;
Benedictus qui
venit in nomine Domini:
Deus est Dominus,
et illuxit nobis.
Deus meus es tu,
et gratias ago tibi;
Gratias agite
Domino, quia bonus est; Psalmus 34
Certa,
Dómine, contra certántes mecum,
Apprehénde clípeum
et scutum,
Vibra lánceam et
cóibe persequéntes me,
Confundántur et
erubéscant qui quærunt vitam meam,
Sint velut pálea
ante ventum,
Sit via illórum
tenebrósa et lúbrica,
Nam sine causa
tetendérunt mihi rete suum,
Véniat illis
intéritus improviso, et rete, quod tetendérunt, cápiat ipsos;
Anima autem mea
exultábit in Dómino,
Omnes vires meæ
dicent: "Dómine, quis símilis tibi,
míserum et
páuperem a prædatóre".
Retribuébant mihi
mala pro bonis:
Ego autem, cum
illi ægrotárent, induébar cilício, affligébam jejúnio ániman
meam
Velut pro amíco,
fratre meo, incedébam tristis,
Sed cum vacillárem
ego, lætáti sunt et convenérunt,
Dilaniábant me
neque cessabánt, tentábant me, irridébant mihi
Dómine, quámdiu
aspícies?
Grátias agam tibi
in cœtu magno,
Ne gáudeant de me
inimíci mei injústi:
Neque enim
quæ pacis sunt loquúntur,
Et dilátant contra
me os suum,
Vidísti, Dómine!
Noli silére,
Exspergícere et
evígila ad defensiónem meam,
Júdica me secúndum
justítiam tuam, Dómine;
Ne cógitent in corde suo: "Vah!
Quod desiderávimus!"
Confundántur et
erubéscant omnes símul,
Induántur
confusióne et ignomínia,
Exsúltent et
læténtur qui favent causæ meæ,
"Magnificétur
Dóminus,
Et lingua mea
enuntiábit justítiam tuam, Glória Patri.
Ad
te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum;
Inclína ad me
aurem tuam,
Esto mihi petra
refúgii,
Nam tu es petra
mea et arx mea,
Edúces me e reti
quod abscondérunt mihi,
In manus tuas
comméndo spíritum meum:
Odísti eos qui
colunt idóla vana;
Exsultábo et
lætábor de miseratióne tua, quóniam respexísti misériam meam,
Nec tradidísti me
in manum inimíci,
Miserére mei,
Dómine, quia in angústiis sum;
Etenim ærúmna
consúmitur vita mea,
Defécit in
afflictióne robur meum,
Omnibus inimícis
meis factus sum oppróbrium, vicinis meis ludibrium, et terror
notis meis;
Oblivióne éxcidi
ex corde, quasi mórtuus,
Etenim audívi
síbilum multórum - terror est úndique!
Ego autem in te
confido, Dómine;
In manu tua sortes
meæ:
Serénum præbe
vultum tuum servo tuo,
Dómine, ne
confúndar, quia invocávi te;
Muta fiant lábia
mendácia,
Quam magna est
bónitas tua, Dómine,
Quam præstas
confugiéntibus ad te,
Prótegis eos
protectióne vultus tui
Occúltas eos in
tentório
Benedíctus
Dóminus, quia mirábilem præbuit mihi
Ego autem dixi in
trepidatióne mea:
Tu vero audísti
vocem obsecratiónis meæ,
Dilígite Dóminum,
omnes sancti ejus!
Sed retríbuit
abundánter
Confortámini et
roborétur cor vestrum Glória Patri.
Deus
meus, Deus meus, quare me dereliquísti?
Deus meus, clamo
per diem, et non exáudis,
Tu autem in
sanctuário hábitas,
In te speravérunt
patres nostri,
Ad te clamavérunt
et salvi facti sunt,
Ego autem sum
vermis et non homo,
Omnes vidéntes me
derídent me,
"Confídit in
Dómino: líberet eum,
Tu útique duxísti
me inde ab útero;
Tibi tráditus sum
inde ab ortu,
Ne longe stéteris
a me, quónian tríbulor;
Circúmstant me
juvénci multi,
Apériunt contra me
os suum,
Sicut aqua effúsus
sum,
Factum est cor
meum tamquam cera
Aruit tamquam
testa guttur meum et lingua mea adhæret fáucibus meis,
Etenim circúmstant
me canes multi,
Fodérunt manus
meas et pedes meos,
Ipsi vero
aspíciunt et vidéntes me lætántur; dívidunt sibi induménta mea,
Tu autem, Dómine,
ne longe stéteris:
Eripe a gládio
ánimam meam,
Salva me ore
leónis
Enarrábo nomen
tuum frátribus meis,
"Qui timétis
Dóminum, laudáte eum; univérsum semen Jacob, celebráte eum:
Neque enim sprevit
nec fastidívit misériam míseri;
Ad te venit
laudátio mea in cœtu magno,
Edent páuperes et
saturabúntur; laudábunt Dóminum, qui quærunt eum:
Recordabúntur et
converténtur ad Dóminum
Et procúmbent in
conspéctu ejus
Quóniam Dómini est
regnum,
Eum solum
adorábunt omnes qui dórmiunt in terra,
Et ánima mea ipsi
vivet
Narrábit de Dómino
generatióni ventúræ,
Glória Patri. Psalmus 3
Dómine,
quam multi sunt qui tríbulant me,
Multi sunt qui de
me dicunt:
Tu autem, Dómine,
clípeus meus es,
Voce mea ad
Dóminum clamávi,
Ego decúbui et
obdormívi:
Non timébo mília
pópuli,
Exsúrge, Dómine!
Nam maxíllam
percussísti ómnium adversántium mihi,
Penes Dóminum est
salus:
Glória Patri. Psalmus 10
Ad
Dóminum confúgio; quómodo dícitis ánimæ meæ:
Ecce enim
peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum,
Quando fundaménta
evertúntur,
Dóminus in templo
sancto suo;
Oculi ejus
respíciunt,
Dóminus scrutátur
justum et ímpium;
Pluet super
peccatóres carbónes ignítos et sulphur;
Nam justus est
Dóminus, justítiam díligit;
Glória Patri. Psalmus 12
Quoúsque,
Dómine, obliviscéris mei omníno?
Quoúsque volvam
dolóres in ánima mea,
Quoúsque se
extóllet inimícus meus super me?
Illústra óculos
meos, ne obdórmiam in morte,
Ne exsúltent
adversárii mei, quod corrúerim:
Exsúltet cor meum
de auxílio tuo;
Glória Patri.
ORATIO POST LIBERATIONEM ORÁMUS te, Deus omnípotens, ut spíritus iniquitátis ámplius non hábeat potestátem in hoc fámulo tuo N. (hac fámula tua N.), sed ut fúgiat, et non revertátur: ingrediatur in eum (eam), Dómine, te jubénte, bónitas et pax Dómini nostri Jesu Christi, per quem redémpti sumus, et ab omni malo non timeámus, quia Dóminus nobiscum est: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculorum.
R.
Amen.
Caput III
Sequens exorcismus recitari potest ab Episcopis, nec non a Sacerdotibus, qui ab Ordinariis suis ad id auctoritatem habeant. In nómine Patris, et Fílii, et Spiritus Sancti. Amen.
Ad S. Michaëlem
Archangelum PRINCEPS gloriosíssime, cæléstis milítiæ, sancte Michaël Archángele, defénde nos in prælio adversus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus. Veni in auxilium hóminum; quos Deus ad imáginem similitúdinis suæ fecit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno. Te custódem et patrónum sancta veneratur Ecclésia; tibi trádidit Dóminus ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas. Deprecáre Deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus nostris, ne ultra váleat captivos tenére hómines, et Ecclésiæ nocére. Offer nostras preces in conspéctu Altíssimi, ut cito antícipent nos misericórdiæ Dómini, et apprehéndas dracónem, serpéntem antíquum qui est diábolus et sátanas, et ligátum mittas in abyssum, ut non sedúcat ámplius gentes.
Exorcismus IN NÓMINE Jesu Christi Dei et Dómini nostri, intercedénte immaculáta Vírgine Dei Genitrice María, beáto Michaéle Archángelo, beátis Apóstolis Petro et Paulo et ómnibus Sanctis, et sacra ministérii nostri auctoritáte confisi, ad infestatiónes diabólicæ fraudis repelléndas secúri aggrédimur.
EXSÚRGAT
Deus, et dissipéntur inimici ejus, et fúgiant qui odérunt eum, a
fácie ejus.
V.
Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ.
V.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos. EXORCIZÁMUS te, omnis immúnde spíritus, omnis satánica potéstas, omnis incúrsio infernális adversárii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in nómine et virtúte Dómini nostri Jesu Christi, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Dei cónditis ac pretióso divíni Agni sánguine redémptis . Non ultra áudeas, serpens callidíssime, decípere humánum genus, Dei Ecclésiam pérsequi, ac Dei electos excútere et cribráre sicut tríticum . Imperat tibi Deus altíssimus , cui in magna tua supérbia te símilem habéri adhuc præsúmis; qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre. Imperat tibi Deus Pater ; ímperat tibi Deus Fílius ; ímperat tibi Deus Spíritus Sanctus . Imperat tibi Christus, ætérnum Dei Verbum caro factum , qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem; qui Ecclésiam suam ædificávit supra firmam petram et portas ínferi advérsus eam numquam esse prævalitúras edixit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad consumatiónem sæculi. Imperat tibi sacraméntum Crucis , omniúmque christiánæ fídei Mysteriórum virtus . Imperat tibi excélsa Dei Génetrix Virgo Maria , quæ superbíssimum caput tuum a primo instánti immaculátæ suæ Conceptiónis in sua humilitáte contrivit. Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli ceterorúmque Apostolórum . Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio . Ergo, draco maledicte et omnis légio diabólica adjurámus te per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deum, qui sic diléxit mundum, ut Filium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam: cessa decípere humánas creatúras, eisque æternæ perditiónis venénum propináre: désine Ecclesiæ nocére et ejus libertáti láqueos injícere. Vade, sátana, invéntor et magister omnis fallaciæ, hostis humánæ salútis. Da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis; da locum Ecclesiæ uni, sanctæ, cathólicæ, et Apostólicæ, quam Christus ipse acquisívit sánguine suo. Humiliáre sub potenti manu Dei; contremísce et éffuge, invocato a nobis sancto et terríbili Nómine Jesu, quem ínferi tremunt, cui Virtútes cælórum et Potestátes et Dominatiónes subjéctæ sunt; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus laudant, dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
V.
Dómine, exaudi oratiónem meam.
V.
Dóminus vobíscum. Orémus. Oratio. Deus cæli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Confessórum, Deus Virginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est Deus præter te, nec esse potest nisi tu, créator ómnium visibílium et invisibílium, cujus regni non erit finis: humíliter majestati glóriæ tuæ suplicámus, ut ab omni infernálium spirítuum potestáte, láqueo, deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Ab insídiis diáboli, libera nos, Dómine. Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte servire, te rogámus, audi nos. Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.
|
|||||||||
|