|
HOME
[Deutsch,
English,
Español,
Français,
Italiano,
Latine,
Português] |
|
|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE INSTRUMENTIS
COMMUNICATIONIS SOCIALIS
INTER MIRIFICA
Praefatio
1.
Inter mirifica technicae artis inventa,
quae hodiernis praesertim temporibus, Deo favente, humanum ingenium e rebus
creatis deprompsit, peculiari sollicitudine Mater Ecclesia ea excipit ac
prosequitur quae hominis animum potissimum respiciunt, quaeque novas aperuerunt
vias cuiusvis generis nuntios, cogitata ac praecepta facillime communicandi. E
quibus vero inventis ea eminent instrumenta, quae non modo singulos homines, sed
ipsas multitudines totamque humanam societatem, natura sua attingere ac movere
valent, sicuti prelum, cinematographeum, radiophonia, televisio et alia
huiusmodi, quae proinde instrumenta communicationis socialis merito vocari
possunt.
2.
Novit quidem Mater Ecclesia haec
instrumenta, si recte adhibeantur, humano generi valida praebere subsidia, cum
multum conferant ad relaxandos et excolendos animos atque ad Dei regnum
propagandum et firmandum; novit etiam homines posse ea adhibere contra divini
Conditoris consilium et in suorum ipsorum iacturam convertere; immo materno
angitur doloris sensu ob damna quae ex pravo eorum usu humanae consociationi
nimis saepe orta sunt.
Quare Sacrosancta Synodus, Summorum Pontificum et Episcoporum,
in re tanti momenti, vigilanti curae instans, suum esse censet quaestiones
praecipuas tractare cum instrumentis communicationis socialis conexas. Confidit
insuper suam doctrinam et disciplinam hoc modo propositam, non modo
christifidelium saluti, sed etiam totius consortionis humanae progressui esse
profuturam.
Caput I
3. Catholica Ecclesia, cum ad salutem universis hominibus
afferendam a Christo Domino constituta sit ideoque evangelizandi necessitate
compellatur, sui officii partes esse ducit nuntium salutis, ope etiam
instrumentorum communicationis socialis, praedicare hominesque de eorum recto
usu docere.
Ecclesiae ergo
nativum ius competit quodvis horum instrumentorum genus, quatenus ad christianam
educationem omnemque suam de animarum salute operam sunt necessaria vel utilia,
adhibendi atque possidendi; ad Sacros vero Pastores munus pertinet fideles ita
instituendi atque moderandi ut iidem, horum etiam instrumentorum auxilio, suam
totiusque humanae familiae salutem ac perfectionem persequantur.
Ceterum, laicorum praesertim est
huiusmodi instrumenta humano christianoque spiritu vivificare, ut magnae humani
convictus expectationi divinoque consilio plene respondeant.
4.
Ad recte haec instrumenta adhibenda omnino
necesse est ut omnes, qui iisdem utantur, ordinis moralis normas noscant et
fideliter in hac provincia ad effectum deducant. Rerum materiam ergo considerent
quae, pro peculiari cuiusque instrumenti natura, communicantur; simul vero
adiuncta seu circumstantias omnes, hoc est finem, personas, locum, tempus
ceteraque prae oculis habeant quibus ipsa communicatio perficitur quaeque
eiusdem honestatem possunt mutare, vel prorsus novare; inter quae numeratur
modus agendi uniuscuiusque instrumentorum proprius, eorum scilicet vis, quae
tanta esse potest ut homines, praesertim si imparati sint, eamdem animadvertere,
imperio regere ac, si res ferat, reicere, difficulter valeant.
5.
Praecipue vero necesse est ut omnes quorum
interest rectam de horum instrumentorum usu conscientiam sibi efforment,
praesertim quod attinet ad nonnullas quaestiones nostra aetate acrius agitatas.
Prima quaestio informationem, quam aiunt, spectat, seu nuntiorum
exquisitionem atque evulgationem. Patet, profecto, eam, ob hodiernae humanae
societatis progressum atque ob arctiora vincula inter eiusdem membra, perutilem
atque plerumque necessariam evasisse; publica enim et tempestiva eventuum
rerumque communicatio pleniorem et continuam eorum notitiam praebet singulis
hominibus, ita ut ipsi ad bonum commune efficaciter conferre possint omnesque
auctiorem totius civilis societatis profectum facilius promoveant. Inest ergo in
societate humana ius ad informationem de iis quae hominibus, sive singulis, sive
societate coniunctis, secundum uniuscuiusque condiciones, conveniant. Huius
tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum communicatio
sit semper vera atque, iustitia et caritate servatis, integra; praeterea, quoad
modum, sit honesta et conveniens, scilicet leges morales hominisque legitima
iura et dignitatem, cum in nuntiis quaeritandis tum in evulgandis, sancte servet;
non omnis enim scientia prodest "caritas vero aedificat" (1Cor 8,1).
6 .
Secunda quaestio rationes respicit
intercedentes inter artis, ut aiunt, iura et legis moralis normas. Cum
increbrescentes de hac re controversiae non raro ortum ducant a falsis doctrinis
de ethica et aesthetica, Concilium obiectivi ordinis moralis primatum absolute
omnibus tenendum edicit, quippe qui ceteros omnes rerum humanarum ordines, artis
non excepto, licet dignitate praestantes, unus superet congruenterque componat.
Solus enim ordo moralis hominem, Dei rationalem creaturam et ad superna vocatum,
in tota ipsius natura attingit idemque, si quidem integre fideliterque servetur,
ad perfectionem et beatitudinem plene assequendam ipsum adducit.
7.
Postremo, mali moralis narratio,
descriptio vel repraesentatio possunt sane, etiam ope instrumentorum
communicationis socialis, inservire ad hominem penitius cognoscendum
explorandumque, ad veri bonique magnificentiam manifestandam atque extollendam,
opportunioribus ceterum effectibus dramaticis obtentis; attamen, ne damnum
potius quam utilitatem animis afferant, legibus moralibus omnino obtemperent,
praesertim si agatur de rebus quae debitam reverentiam exigant, vel quae
hominem, originali labe vulneratum, facilius ad pravas cupiditates incitent.
8.
Cum publicae opiniones hodie vim et
auctoritatem maximam exerceant in omnium ordinum civium vitam, sive privatam
sive publicam, necesse est ut omnia societatis membra sua iustitiae et caritatis
officia, hac quoque in provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam
instrumentorum ope, contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque
pandendas.
9.
Peculiaria officia obstringunt receptores
omnes, lectores scilicet, spectatores et auditores, qui communicationes his
instrumentis diffusas, personali ac libera electione, recipiunt. Recta enim
electio postulat ut iidem omnibus quae virtute, scientia et arte praestent plene
faveant; ea autem vitent quae vel sibi spiritalis detrimenti causa vel occasio
fiant, vel alios per pravum exemplum in periculum inducere possunt, vel bonis
communicationibus obstent malasque promoveant; quod plerumque fit pretium
praebitoribus solvendo qui ob oeconomicas dumtaxat rationes haec instrumenta
adhibeant.
Ut ergo iidem receptores legem moralem adimpleant, officium ne
praetermittant sese tempestive certiores faciendi de sententiis quae his in
rebus a competenti auctoritate ferantur, atque eisdem secundum rectae
conscientiae normas obsequendi; ut vero minus rectis suasionibus facilius
obsistant, bonis autem plene faveant, curent suam conscientiam aptis auxiliis
dirigere atque instituere.
10.
Receptores, praesertim iuniores, curent ut
in usu horum instrumentorum moderationem et disciplinam assuescant; studeant
insuper ut res visas, auditas, lectas penitius intellegant; cum educatoribus ac
peritis de iisdem disserant et rectum iudicium proferre ediscant. Parentes vero
suum esse officium meminerint sedulo invigilandi ne spectacula, folia et alia
huiusmodi, quae fidei aut moribus infensa sint, domestici convictus limen
intrent, neve filii familias alibi talibus occurrant.
11 .
Praecipuum morale officium quoad rectum
instrumentorum communicationis socialis usum respicit diurnarios, scriptores,
actores, scaenarum artifices, effectores, diribitores, distributores, exercentes
et venditores, criticos ceterosque qui quocumque modo in communicationibus
efficiendis et transmittendis partem habeant; omnino enim patet quae et quam
gravis momenti officia iis omnibus sint tribuenda in hodiernis hominum
condicionibus, cum ipsi, informando atque incitando, humanum genus recte vel
pessum ducere possint.
Eorum itaque erit oeconomicas, vel politicas, vel artis rationes
ita componere ut eaedem bono communi numquam adversentur; quod ut expeditius
obtineant, ipsi laudabiliter nomen consociationibus dent ad suam professionem
spectantibus, quae suis membris - etiam, si opus fuerit, inito foedere de codice
morali recte servando - legum moralium reverentiam in suae artis negotiis et
officiis imponant.
Semper autem memores sint magnam partem lectorum et spectatorum
e iuvenibus constare, qui indigent prelo atque spectaculis quae honesta
oblectamenta praebeant atque ad altiora animos alliciant. Curent insuper ut
communicationes de rebus ad religionem spectantibus personis dignis ac peritis
tractanda concredantur et debita reverentia perficiantur.
12.
Civilis auctoritas hac in re peculiaribus
officiis obstringitur ratione boni communis, ad quod haec instrumenta
ordinantur. Eiusdem enim auctoritatis est, pro suo munere, informationis veram
iustamque libertatem, qua hodierna societas ad sui profectum omnino eget,
praesertim ad prelum quod attinet, defendere ac tutari; religionem, culturam,
optimas artes fovere; receptores, ut suis legitimis iuribus libere frui possint,
tueri. Praeterea civilis potestatis est ea incepta adiuvare quae, licet
praesertim iuventuti maxime sint utilia, suscipi secus non possunt.
Denique eadem
publica potestas, quae legitime operam dat civium valetudini, tenetur officio,
per legum promulgationem ac sedulam executionem, iuste et vigilanter consulendi
ne ex horum instrumentorum pravo usu gravia discrimina publicis moribus et
societatis progressui obveniant. Per hanc vigilem curam minime singulorum vel
coetuum comprimitur libertas, praesertim si validae deficiant cautiones ex parte
eorum qui, ex suscepto munere, haec instrumenta adhibent.
Peculiaris autem tutela exerceatur ad iuniores defendendos a
prelo et spectaculis quae eorum aetati noxia sint.
Caput II
13. Omnes Ecclesiae filii communi animo consilioque conentur ut
instrumenta communicationis socialis, nulla interposita mora et maxima adhibita
industria, efficaciter in multiplicibus apostolatus operibus, prout rerum et
temporum adiuncta exposcent, usurpentur, noxia incepta praecurrentes, illis
praesertim in regionibus quarum moralis et religiosus progressus urgentiorem
navitatem exquirit.
Sacri ergo Pastores suum munus in hac provincia, cum eorumdem ordinario
praedicationis officio arcte conexum, explere properent; laici quoque, qui in
his instrumentis adhibendis partes habent, Christo testimonium reddere satagent,
imprimis suis cuiusque muneribus perite et apostolico animo perfungentes, immo,
pro sua parte, technicis, oeconomicis, cultus artisque facultatibus actioni
pastorali Ecclesiae directe auxiliatricem praestantes operam.
14 .
Imprimis prelum honestum foveatur. Ad
lectores autem christiano spiritu plene imbuendos, prelum etiam excitetur et
provehatur veri nominis catholicum, quod scilicet - sive directe ab ipsa
auctoritate ecclesiastica, sive a catholicis viris promotum et dependens -
manifeste hoc animo edatur ut publicas opiniones iuri naturae et catholicis
doctrinis praeceptisque consonas efformet, firmet atque promoveat, facta vero
quae Ecclesiae vitam respiciant pervulget ac recte explanet. Moneantur autem
fideles de necessitate catholicum prelum legendi atque diffundendi ad iudicium
christianum sibi de omnibus eventibus efformandum.
Taeniolarum effectio et
exhibitio ad honestam animi relaxationem, humanum cultum et artem utilium,
imprimis autem earum quae iuventuti destinentur, validis omnibus auxiliis
promoveantur et in tuto ponantur: quod praesertim fit opes atque incepta
honestorum effectorum et distributorum adiuvando ac simul coniungendo,
pelliculas laude dignas criticorum consensu et praemiis commendando,
catholicorum proborumque exercentium auditoria fovendo ac inter se consociando.
Itidem efficax adiumentum feratur transmissionibus radiophonicis et
televisificis honestis, imprimis iis quae familiis sint consentaneae. Catholicae
autem transmissiones sollerter foveantur, quibus auditores et spectatores ad
vitam Ecclesiae participandam inducantur atque veritatibus religiosis imbuantur.
Sollicite quoque, ubi oportuerit, excitandae sunt stationes catholicae; curandum
vero est ut earum transmissiones convenienti perfectione et efficacitate
praestent.
Consulatur insuper ut nobilis et prisca scaenica ars, quae iam per
instrumenta communicationis socialis late propagatur, ad spectatorum humanitatem
morumque conformationem contendat.
15 .
Ut necessitatibus nuper expositis
provideatur, sacerdotes, religiosi necnon laici tempestive instituantur, qui
congrua peritia polleant in his instrumentis ad fines apostolatus moderandis.
Imprimis debent laici arte, doctrina et moribus instrui, multiplicato
scholarum, facultatum et institutorum numero, ubi diurnarii, auctores
cinematographei et radiophonicarum televisificarumque transmissionum ceterique
quorum interest, integram formationem, spiritu christiano imbutam, praesertim
quoad doctrinam socialem Ecclesiae, nancisci possint. Scaenici quoque actores
instituendi ac iuvandi sunt, ut sua arte humanae societati convenienter prosint.
Sedulo denique parandi sunt critici litterarii, cinematographici, radiophonici,
televisifici ceterique, qui suam quisque scientiam optime calleant atque talia
iudicia ferre edoceantur et incitentur in quibus semper ratio moralis in sua
luce collocetur.
16.
Cum rectus instrumentorum usus
communicationis socialis, quae receptoribus praesto sunt aetate cultuque
diversis, accommodatas et proprias requirat eorumdem receptorum institutionem
atque exercitationem, incepta quae huic fini consequendo sint apta - praesertim
si iunioribus destinentur - in scholis catholicis cuiusve gradus, in Seminariis
necnon in apostolatus laicorum coetibus foveantur, multiplicentur atque iuxta
morum christianorum principia dirigantur. Quod ut promptius efficiatur,
doctrinae et disciplinae catholicae de hac re propositio ac explicatio in
catechismo tradatur.
17.
Cum prorsus dedeceat Ecclesiae filios
desides pati verbum salutis alligari ac praepediri technicis moris vel expensis,
ingentissimis sane, quae istorum instrumentorum propria sunt, monet haec Sancta
Synodus eosdem officio obstringi sustinendi et auxiliandi catholicas
ephemerides, folia periodica atque cinematographica incepta, stationes
transmissionesque radiophonicas et televisificas, quorum finis praecipuus sit
veritatem evulgare et defendere atque christianae institutioni humanae
societatis providere. Simul vero consociationes et singulos viros, qui in rebus
oeconomicis vel technicis magna polleant auctoritate, instanter invitat ut suis
opibus suaque peritia libenter haec instrumenta, quatenus veri nominis culturae
et apostolatui inserviunt, largiter sustentent.
18.
Quo autem Elcclesiae multiformis
apostolatus circa instrumenta communicationis socialis efficacius roboretur, in
omnibus orbis dioecesibus, Episcoporum iudicio, quotannis dies celebretur in qua
fideles edoceantur de suis in hac rerum parte officiis, invitentur ad preces pro
hac causa fundendas et ad stipem ad eumdem finem conferendam, quae scilicet in
instituta et incepta ab Ecclesia in hac re promota, sustentanda ac fovenda,
iuxta orbis catholici necessitates, sancte impendatur.
19.
In sua suprema pastorali cura adimplenda
circa instrumenta communicationis socialis praesto est Summo Pontifici peculiare
Sanctae Sedis Officium (1).
20.
Episcoporum autem erit huiusmodi operibus
et inceptis in propriis Dioecesibus invigilare eademque promovere et, quatenus
ad apostolatum publicum spectent, ordinare, iis non exceptis quae religiosorum
exemptorum moderamini subiciuntur.
21.
Cum vero efficax pro tota Natione
apostolatus unitatem consiliorum et virium requirat, haec Sancta Synodus statuit
et mandat, ut Officia nationalia pro rebus preli, cinematographei, radiophoniae
et televisionis ubique constituantur omnique ope adiuventur. Horum ergo
Officiorum praesertim erit consulere ut conscientia fidelium in his instrumentis
adhibendis recte efformetur necnon quidquid in hac provincia a catholicis agitur
fovere et ordinare.
In unaquaque Natione eorum moderatio peculiari Episcoporum
coetui, vel alicui Episcopo delegato, concredatur; in iisdem autem Officiis
laici quoque partes habeant, qui catholicae doctrinae harumque artium periti
sint.
22. Cum insuper eorundem instrumentorum
efficacitas limites Nationum excedat, atque singulos quasi cives efficiat totius
consortionis humanae, in hac provincia incepta nationalia inter se cooperentur
etiam in ambitu internationali. Officia autem, de quibus in n. 21, operose
adlaborent una cum sua cuiusque Consociatione Catholica Internationali. Hae
autem Consociationes Catholicae Internationales a sola Sancta Sede legitime
approbantur et ab eadem pendent.
Clausulae
23. Ut universa huius Sanctae Synodi principia et normae de
instrumentis communicationis socialis ad effectum deducantur, de expresso
mandato Concilii, Instructio pastoralis edatur cura Sanctae Sedis Officii, de
quo in n. 19, adiuvantibus ex variis nationibus rei peritis.
24 Ceterum confidit haec Sancta Synodus hanc
suam institutorum et normarum traditionem libenter acceptam et sancte custoditam
fore ab omnibus Ecclesiae filiis, qui idcirco, etiam his auxiliis utentes, nedum
damna patiantur, salis lucisque instar, terram condiant ac mundum collustrent;
insuper omnes bonae voluntatis homines, imprimis eos qui haec instrumenta
moderantur, invitat ut studeant eadem unice flectere in bonum humanae
societatis, cuius sors magis in dies ab eorum recto usu pendet. Itaque, sicut
priscis iam artium monumentis, novis etiam hisce inventis Nomen Domini
glorificetur, secundum illud Apostoli: "Iesus Christus heri et hodie, ipse et in
saecula" (Hebr 13,8).
Haec omnia et singula, quae in hoc Decreto edicta sunt,
placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis
tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto
approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei
gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die IV decembris anno MCMLXIII.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis
TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis Aloisi MASELLA.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis
AGAGIANIAN.
† Ego CAROLUS CARMELUS titulo S. Pancratii Presbyter Cardinalis MOTTA,
Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis SPELLMAN,
Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter Cardinalis DE BARROS
CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis
FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI, Archiepiscopus
Panormitanus.
† Ego ANTONIUS titulo S. Laurentii in Panisperna Presbyter Cardinalis
CAGGIANO, Archiepiscopus Bonaërensis.
Ego PETRUS titulo S. Praxedis Presbyter Cardinalis CIRIACI.
† Ego MAURITIUS titulo S. Mariae de Pace Presbyter Cardinalis FELTIN,
Archiepiscopus Parisiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Mariae de Victoria Presbyter Cardinalis SIRI,
Archiepiscopus Ianuensis.
† Ego IACOBUS FRANCISCUS titulo S. Anastasiae Presbyter Cardinalis MCINTYRE,
Archiepiscopus Angelorum in California.
† Ego IACOBUS titulo S. Mariae in Transpontina Presbyter Cardinalis LERCARO,
Archiepiscopus Bononiensis.
† Ego STEPHANUS titulo S. Mariae Trans Tiberim Presbyter Cardinalis
WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, Primas Poloniae.
† Ego BENIAMINUS titulo S. Vitalis Presbyter Cardinalis DE ARRIBA Y CASTRO,
Archiepiscopus Tarraconensis.
† Ego FERDINANDUS titulo S. Augustini Presbyter Cardinalis QUIROGA Y
PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus.
† Ego PAULUS AEMILIUS titulo S. Mariae Angelorum in Thermis Presbyter
Cardinalis LEGER, Archiepiscopus Marianopolitanus.
† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter Cardinalis GRACIAS,
Archiepiscopus Bombayensis.
† Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis URBANI, Patriarcha
Venetiarum.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R.
E. Datarius.
† Ego ALOISIUS titulo S. Mariae Novae Presbyter Cardinalis CONCHA,
Archiepiscopus Bogotensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis
ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI
RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA
HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis SUENENS,
Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Caesarei in Palatio Diaconus Cardinalis BRACCI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS Ss. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.
† Ego STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
† Ego MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melchitarum.
† Ego PAULUS PETRUS MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.
(1) Patres autem Concilii, votum “Secretariatus de Scriptis
prelo edendis et de Spectaculis moderandis” libenter excipientes, Summum
Pontificem reverenter rogant ut huius Officii munera et competentia ad omnia
communicationis socialis instrumenta, prelo non excepto, extendantur, ascitis ex
variis nationibus rei peritis, etiam laicis.
|
© Copyright Libreria Editrice Vaticana |
|