1. AD GENTES DIVINITUS missa ut sit
«universale salutis sacramentum»[1]
Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui
Fundatoris oboediens,[2]
Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit. Ipsi enim Apostoli, in
quibus Ecclesia est condita, vestigia Christi sequentes, «praedicaverunt
verbum veritatis et genuerunt Ecclesias».[3]
Eorum successorum officium est hoc opus perenne reddere, ut «sermo Dei
currat et clarificetur» (II Thess. 3,1) et Regnum Dei ubique terrarum
annuntietur et instauretur.
In praesenti autem rerum ordine, ex
quo nova exsurgit humanitatis condicio, Ecclesia, sal terrae et lux mundi,[4]
urgentius vocatur ad omnem creaturam salvandam et renovandam, ut omnia in
Christo instaurentur, et in Ipso homines unam familiam unumque populum Dei
constituant.
Quare haec Sancta Synodus, dum ob
praeclara opera per generosam totius Ecclesiae industriam peracta Deo
gratias agit, missionalis activitatis principia delineare, et vires omnium
fidelium colligere cupit, ut populus Dei, per angustam viam crucis procedens,
regnum Christi, Domini et conspectoris saeculorum,[5]
ubique diffundat eique advenienti vias paret.
CAPUT I
De principiis doctrinalibus
2. Ecclesia peregrinans natura sua
missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti
originem ducat secundum Propositum Dei Patris.[6]
Hoc autem Propositum ex «fontali
amore» seu caritate Dei Patris profluit, qui, cum sit Principium sine
Principio, ex quo Filius gignitur et Spiritus Sanctus per Filium procedit,
ex nimia et misericordi benignitate sua libere creans et insuper gratiose
vocans nos ad Secum communicandum in vita et gloria, bonitatem divinam
liberaliter diffudit ac diffundere non desinit, ita ut qui conditor est
omnium, tandem fiat «omnia in omnibus» (I Cor. 15,28), gloriam suam
simul et beatitudinem nostram procurando. Placuit autem Deo homines non
tantum singulatim, quavis mutua connexione seclusa, ad vitae Suae
participationem vocare, sed eos in populum constituere, in quo filii sui,
qui erant dispersi, in unum congregarentur.[7]
3. Hoc universale Dei propositum
pro salute generis humani perficitur non solum modo quasi secreto in mente
hominum vel per incepta, etiam religiosa, quibus ipsi multipliciter Deum
quaerunt, «si forte attrectent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab
unoquoque nostrum» (Act. 17,27): haec enim incepta indigent
illuminari et sanari, etsi, ex benigno consilio providentis Dei, aliquando
pro paedagogia ad Deum verum vel praeparatione evangelica possint haberi.[8]
Deus autem ad pacem seu communionem Secum stabiliendam fraternamque
societatem inter homines, eosque peccatores, componendam, in historiam
hominum novo et definitivo modo intrare decrevit mittendo Filium suum in
carne nostra, ut homines per Illum eriperet de potestate tenebrarum ac
Satanae[9]
et in Eo mundum Sibi reconciliaret.[10]
Illum ergo, per quem fecit et saecula,[11]
constituit haeredem universorum, ut in Illo omnia instauraret.[12]
Christus enim Iesus missus est in
mundum verus mediator Dei et hominum. Cum Deus sit, «in ipso inhabitat omnis
plenitudo divinitatis corporaliter» (Col. 2,9); secundum humanam
autem naturam, novus Adam, renovatae humanitatis caput constituitur, «plenus
gratiae et veritatis» (Io. 1,14). Itaque per vias verae Incarnationis
processit Filius Dei ut homines divinae naturae participes faceret, propter
nos egenus factus cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus.[13]
Filius Hominis non venit ut sibi ministraretur, sed ut ipse ministraret et
daret animam suam redemptionem pro multis, id est pro omnibus.[14]
Sancti Patres constanter proclamant non esse sanatum quod assumptum a
Christo non fuerit.[15]
Assumpsit vero integram humanam naturam qualis apud nos miseros et pauperes
invenitur, absque tamen peccato.[16]
De seipso enim dixit Christus, «quem Pater sanctificavit et misit in mundum»
(Io. 10,36): «Spiritus Domini super me, propter quod unxit me,
evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare
captivis remissionem et caecis visum» (Lc. 4,18), et rursus: «Venit
Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat» (Lc. 19,10).
Quod autem semel a Domino
praedicatum est vel in Ipso pro salute generis humani actum, usque ad
ultimum terrae[17]
proclamandum et disseminandum est, incipiendo ab Hierosolyma,[18]
ita ut quod semel pro omnibus patratum fuit ad salutem, in universis decursu
temporum effectum suum consequatur.
4. Ad hoc autem perficiendum misit
Christus Spiritum Sanctum a Patre, qui salutiferum opus suum intus
operaretur Ecclesiamque ad propriam dilatationem moveret. Procul dubio
Spiritus Sanctus iam in mundo operabatur antequam Christus glorificaretur.[19]
Die tamen Pentecostes in discipulos
supervenit, ut cum eis maneret in aeternum,[20]
Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, diffusio Evangelii inter
gentes per praedicationem exordium sumpsit, et tandem praesignata est unio
populorum in fidei catholicitate, per Novi Foederis Ecclesiam, quae omnibus
linguis loquitur, in caritate omnes linguas intelligit et amplectitur, et
sic dispersionem Babelicam superat.[21]
A Pentecoste enim inceperunt «actus Apostolorum», sicut superveniente
Spiritu Sancto in Virginem Mariam conceptus fuerat Christus et eodem Spiritu
Sancto in Ipsum orantem descendente Christus actus fuerat ad opus ministerii
sui.[22]
Ipse autem Dominus Iesus, priusquam vitam suam libere pro mundo poneret, ita
apostolicum ministerium disposuit et Spiritum Sanctum mittendum promisit, ut
ambo consociarentur in opere salutis ubique et semper ad effectum adducendo.[23]
Spiritus Sanctus Ecclesiam totam per omnia tempora «in communione et
ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis
instruit»,[24]
ecclesiastica instituta quasi anima eorum vivificando[25]
et eundem missionis animum, quo ipse Christus actus fuerat, in cordibus
fidelium instillando. Aliquando etiam actionem apostolicam visibiliter
praevenit,[26]
sicut eam variis modis indesinenter comitatur et dirigit.[27]
5. Dominus Iesus, inde ab initio «vocavit
ad Se quos voluit Ipse... et fecit ut essent duodecim cum Illo et ut
mitteret eos praedicare» (Mc. 3,13).[28]
Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo.
Deinde, cum semel, morte et resurrectione sua, complevisset in seipso
mysteria salutis nostrae et renovationis universorum, Dominus omnem
potestatem adeptus in caelo et in terra,[29]
priusquam assumeretur in caelum,[30]
Ecclesiam suam ut sacramentum salutis fundavit, apostolosque in universum
mundum misit sicut et ipse missus fuerat a Patre,[31]
mandans eis: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque
mandavi vobis» (Mt. 28,19-20). «Euntes in mundum universum praedicate
evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit;
qui vero non crediderit, condemnabitur» (Mc. 16,15). Inde Ecclesiae
officium incumbit propagandi fidem salutemque Christi, tum virtute expressi
mandati, quod ab Apostolis haereditavit Ordo Episcoporum cui assistunt
Presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore, tum virtute
vitae quam membris suis influit Christus, «ex quo totum corpus compactum et
connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in
mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem
sui in caritate» (Eph. 4,16). Missio ergo Ecclesiae adimpletur
operatione qua, mandato Christi oboediens et Spiritus Sancti gratia
caritateque mota, omnibus homibus vel gentibus pleno actu praesens fit, ut
eos, exemplo vitae et praedicatione, sacramentis ceterisque gratiae mediis
ad fidem, libertatem et pacem Christi adducat, ita ut eis via libera ac
firma patefiat ad plene participandum mysterium Christi.
Cum haec missio continuet et per
decursum historiae explicet missionem ipsius Christi, qui evangelizare
pauperibus missus est, eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia
procedere debet ac ipse Christus processit, via nempe paupertatis,
oboedientiae, servitii et sui ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua
per resurrectionem suam victor processit. Nam sic in spe ambulaverunt omnes
Apostoli, qui tribulationibus multis et passionibus adimpleverunt ea quae
desunt passionum Christi pro corpore eius quod est Ecclesia.[32]
Saepe etiam semen fuit sanguis christianorum.[33]
6. Hoc munus, ab Ordine Episcoporum,
cui praeest Successor Petri, orante et cooperante tota Ecclesia, adimplendum,
unum idemque exsistit, ubique et in omni condicione, licet non eodem pro
rerum condicione modo exerceatur. Differentiae proinde, quae in hac
Ecclesiae activitate agnoscendae sunt, non sumuntur ex intima natura ipsius
missionis, sed ex condicionibus in quibus missio haec exercetur.
Dependent vero hae condiciones sive
ab Ecclesia, sive etiam a populis, a coetibus vel ab hominibus ad quos
missio dirigitur. Ecclesia enim, quamvis de se totalitatem seu plenitudinem
mediorum salutis comprehendat, nec semper nec statim secundum omnia agit nec
agere potest, sed initia et gradus in actione sua experitur, qua propositum
Dei ad effectum adducere conatur; imo quandoque, post feliciter inchoatam
progressionem, regressum iterum deplorare cogitur, vel saltem in quodam
semiplenitudinis et insufficientiae statu moratur. Quod autem ad homines,
coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic
eos in catholicam plenitudinem assumit. Cum qualibet autem condicione vel
statu actus proprii seu apta instrumenta congruere debent. Incepta
peculiaria quibus Evangelii praecones ab Ecclesia missi, euntes in mundum
universum, munus Evangelium praedicandi et Ecclesiam ipsam implantandi inter
populos vel coetus nondum in Christum credentes exsequuntur, communiter «missiones»
nuncupantur, quae per activitatem missionalem perficiuntur, et plerumque
exercentur in certis territoriis a Sancta Sede agnitis. Finis proprius
activitatis huius missionalis est evangelizatio et plantatio Ecclesiae in
populis vel coetibus in quibus nondum radicata est.[34]
Ita ex semine verbi Dei, Ecclesiae autochtonae particulares ubique in mundo
sufficienter conditae crescant, viribus quidem propriis ac maturitate
praeditae, quae hierarchia propria cum populo fideli unita et mediis quasi
affinibus christianae vitae plene ducendae sufficienter instructae, suam
partem in utilitatem totius Ecclesiae afferant. Medium principale huius
implantationis est praedicatio Evangelii Iesu Christi, ad quod annuntiandum
Dominus discipulos suos misit in mundum universum, ut homines per verbum Dei
renati[35]
Ecclesiae per Baptismum aggregentur, quae ut Verbi incarnati corpus ex verbo
Dei et pane eucharistico nutritur et vivit.[36]
In hac missionali activitate
Ecclesiae, diversae condiciones aliquando permixtae occurrunt: inceptionis
primum seu plantationis, deinde novitatis seu iuventutis. Quibus tamen
expletis, actio missionalis Ecclesiae non desinit, sed Ecclesiis
particularibus iam constitutis officium incumbit eam continuandi, et
praedicandi Evangelium singulis, qui adhuc foris sunt. Coetus insuper, inter
quos Ecclesia versatur, ob varias causas non raro funditus mutantur, ita ut
condiciones omnino novae oriri possint. Ecclesia tunc debet perpendere, num
hae condiciones activitatem eius missionalem denuo requirant.
Insuper, rerum adiuncta aliquando
talia sunt ut possibilitas pro tempore desit praeconium evangelicum directe
ac statim proponendi: tunc quidem missionarii possunt ac debent patienter,
prudenter ac simul magna cum fiducia, saltem caritatis et beneficentiae
testimonium Christi praebere et sic vias Domino praeparare et ipsum aliquo
modo praesentem reddere.
Sic patet activitatem missionalem
intime ex ipsa natura Ecclesiae profluere, cuius fidem salvificam propagat,
cuius catholicam unitatem dilatando perficit, cuius apostolicitate
sustentatur, cuius collegialem Hierarchiae affectum exercet, cuius
sanctitatem testificatur, diffundit ac promovet. Ita differt activitas
missionalis inter gentes tam ab activitate pastorali erga fideles exercenda,
quam ab inceptis suscipiendis ad unitatem christianorum redintegrandam.
Attamen duo haec cum missionali
navitate Ecclesiae arctissime coniunguntur:[37]
nam divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni
creaturae detrimentum affert[38]
et aditum ad fidem multis praecludit. Sic ex necessitate missionis omnes
baptizati ad hoc vocantur, ut in uno grege coadunentur et ita coram gentibus
de Christo, Domino suo, unanimiter testimonium reddere possint. Quod si unam
fidem nondum plene testificari queant, mutua saltem aestimatione ac
dilectione animentur oportet.
7. Ratio huius missionalis
activitatis ex voluntate Dei sumitur, qui «omnes homines vult salvos fieri
et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et
hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus»
(I Tim. 2,4-6), «et non est in alio aliquo salus» (Act. 4,12).
Oportet igitur ut ad Eum, per praedicationem Ecclesiae agnitum, omnes
convertantur, et Ipsi et Ecclesiae, quae Corpus Eius est, per Baptismum
incorporentur. Christus enim ipse «necessitatem fidei et baptismi expressis
verbis inculcando,[39]
necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam
intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui
Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam
non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare
noluerint».[40]
Etsi ergo Deus viis sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa
ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere,[41]
Ecclesiae tamen necessitas incumbit,[42]
simulque ius sacrum, evangelizandi, ac proinde missionalis activitas vim
suam et necessitatem hodie sicut et semper integram servat.
Per eam Corpus Christi mysticum ad
suum proprium incrementum vires indesinenter colligit et ordinat.[43]
Ad eam persequendam impelluntur membra Ecclesiae caritate, qua Deum diligunt
et qua cum omnibus hominibus cupiunt communicare in spiritualibus bonis tam
praesentis quam futurae vitae. Per hanc activitatem missionalem denique Deus
plene glorificatur, dum homines salutare Eius opus, quod in Christo
perfecit, conscie et plene accipiunt. Sic per eam completur Dei propositum,
cui Christus oboedienter et amanter inservit ad gloriam Patris qui misit
eum,[44]
ut universum genus humanum unum Populum efformet Dei, in unum corpus
coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti: quod sane,
cum fraternam concordiam refert, intimo universorum hominum voto respondet.
Sic tandem consilium Creatoris, hominem ad imaginem et similitudinem suam
condentis, revera adimpletur, cum omnes qui humanam participant naturam, in
Christo per Spiritum Sanctum regenerati, unanimiter gloriam Dei speculantes,
dicere poterunt: «Pater noster».[45]
8. Etiam cum ipsa natura humana
eiusque adspirationibus activitas missionalis intimam habet connexionem.
Christum enim manifestando, eo ipso Ecclesia hominibus genuinam eorum
condicionis atque integrae vocationis veritatem revelat, cum Christus
principium sit et exemplar huius humanitatis renovatae, fraterno amore,
sinceritate et pacifico spiritu imbutae, ad quam omnes adspirant. Christus,
et Ecclesia quae de Ipso per evangelicam praedicationem dat testimonium,
omnem peculiaritatem stirpis vel nationis transcendunt, ideoque nemini et
nullibi ut extranei reputari possunt.[46]
Ipse Christus est veritas atque via, quas evangelica praedicatio omnibus
patefacit, dum ad aures omnium eiusdem Christi verba perfert: «Paenitemini
et credite Evangelio» (Mc. 1,15). Cum autem, qui non credit, iam
iudicatus sit,[47]
verba Christi verba sunt simul iudicii et gratiae, mortis et vitae. Etenim
solum vetustati mortem inferendo ad novitatem vitae accedere possumus: quod
primo de personis valet, sed etiam de diversis bonis mundi huius, quae simul
hominis peccato et Dei benedictione signantur: «Omnes enim peccaverunt et
egent gloria Dei» (Rom. 3,23). Nemo per seipsum et suis viribus a
peccato liberatur et supra seipsum elevatur, nemo penitus a sua infirmitate
vel solitudine vel servitute solvitur,[48]
omnes vero indigent Christo exemplari, magistro, liberatore, salvatore,
vivificatore. Revera Evangelium in historia hominum, etiam temporali,
fermentum libertatis ac progressus fuit seseque iugiter praebet fermentum
fraternitatis, unitatis et pacis. Non ergo sine causa Christus a fidelibus
celebratur ut «exspectatio gentium et Salvator earum».[49]
9. Itaque tempus activitatis
missionalis est inter priorem adventum Domini et alterum, in quo Ecclesia a
quatuor ventis sicut messis colligetur in regnum Dei.[50]
Antequam enim Dominus veniet, in omnes gentes oportet praedicari evangelium.[51]
Activitas missionalis nihil aliud
est et nihil minus quam propositi Dei manifestatio seu Epiphania et
adimplementum in mundo et in eius historia, in qua Deus, per missionem,
historiam salutis manifeste perficit. Per verbum praedicationis et per
celebrationem sacramentorum, quorum centrum et culmen est Sanctissima
Eucharistia, Christum salutis auctorem praesentem reddit. Quidquid autem
veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia
inveniebatur, a contagiis malignis liberat et Auctori suo Christo restituit,
qui imperium diaboli evertit et multimodam scelerum malitiam arcet. Itaque
quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis
populorum seminatum invenitur, non tantum non perit, sed sanatur, elevatur
et consummatur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem hominis.[52]
Sic activitas missionalis ad plenitudinem eschatologicam tendit:[53]
per eam enim, usque ad mensuram et tempus quae Pater posuit in sua potestate,[54]
dilatatur Populus Dei, cui prophetice dictum est: «Dilata locum tentorii tui,
et pelles tabernaculorum tuorum extende! Ne parcas!» (Is. 54,2),[55]
augetur Corpus mysticum usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi,[56]
templumque spirituale, ubi Deus adoratur in spiritu et veritate,[57]
crescit et superaedificatur «super fundamentum apostolorum et prophetarum,
ipso summo angulari lapide Christo Iesu» (Eph. 2,20).
CAPUT II
De ipso opere missionali
10. Ecclesia, a Christo missa ad
caritatem Dei omnibus hominibus et gentibus manifestandam et communicandam,
opus missionale adhuc ingens sibi faciendum intelligit. Vicies enim milies
centena milia hominum, quorum numerus in dies augetur, qui stabilibus vitae
culturalis nexibus, antiquis religionis traditionibus, firmis socialium
necessitudinum vinculis in magnos et determinatos coetus coalescunt, nuntium
evangelicum nondum aut vix audierunt; quorum alii unam ex magnis
religionibus sequuntur, alii vero notitiae ipsius Dei extranei manent, alii
eius existentiam expresse negant, imo quandoque oppugnant. Ecclesia, ut
omnibus mysterium salutis vitamque a Deo allatam offerre possit, sese
omnibus his coetibus inserere debet eodem motu, quo ipse Christus
incarnatione sua se obstrinxit certis socialibus et culturalibus
conditionibus hominum cum quibus conversatus est.
Art. 1:
DE TESTIMONIO CHRISTIANO
11. Ecclesia his coetibus humanis
praesens sit oportet per suos filios, qui inter eos conversantur vel ad eos
mittuntur. Omnes enim christifideles, ubicumque vivunt, exemplo vitae et
testimonio verbi novum hominem, quem per baptismum induerunt, et virtutem
Spiritus Sancti, a quo per confirmationem roborati sunt, ita manifestare
tenentur, ut ceteri bona eorum opera considerantes glorificent Patrem[58]
et genuinum vitae humanae sensum et communionis hominum universale vinculum
plenius percipiant.
Ut ipsi hoc testimonium Christi
fructuose dare possint, cum illis hominibus aestimatione et caritate
iungantur, se ut membra coetus hominum inter quos vivunt agnoscant, et in
vita culturali et sociali partem habeant per varia humanae vitae commercia
et negotia; familiares sint cum eorum traditionibus nationalibus et
religiosis; laete et reverenter detegant semina Verbi in eis latentia; simul
vero ad transformationem profundam attendant, quae inter gentes fit, et
adlaborent ne homines nostrae aetatis scientiae et technologiae mundi
moderni nimis intenti a rebus divinis alienentur, quinimmo ut ad impensius
desiderium veritatis et caritatis divinitus revelatae expergefiant. Sicut
ipse Christus cor hominum scrutatus est eosque colloquio vere humano ad
lucem divinam perduxit, ita eius discipuli, Spiritu Christi profunde
perfusi, cognoscant homines inter quos vivunt, et cum eis conversentur, ut
ipsi dialogo sincero et patienti discant, quas divitias Deus munificus
Gentibus dispensaverit; simul vero istas divitias luce evangelica
collustrare, liberare, et in Dei Salvatoris dominium reducere conentur.
12. Praesentia christifidelium in
coetibus humanis illa caritate animetur, qua nos dilexit Deus, qui vult ut
et nos nos invicem eadem caritate diligamus.[59]
Caritas christiana revera ad omnes
extenditur sine discrimine stirpis, condicionis socialis seu religionis;
nullum exspectat lucrum seu gratitudinem. Sicut enim Deus dilexit nos amore
gratuito, ita et fideles caritate sua ipsi homini solliciti sint diligendo
eum eodem motu quo Deus hominem quaesivit. Sicut ergo Christus circuibat
omnes civitates et castella curans omnem languorem et infirmitatem in sigum
adventus Regni Dei,[60]
ita et Ecclesia per filios suos iungitur cum hominibus cuiuscumque
condicionis, maxime vero cum pauperibus et afflictis, atque libenter pro eis
impenditur.[61]
Participat enim eorum gaudia et dolores, novit vitae adspirationes et
aenigmata, eis in anxietatibus mortis compatitur. Pacem quaerentibus
respondere cupit fraterno dialogo, afferens eis pacem et lucem ex Evangelio.
Laborent christifideles et cum
ceteris omnibus collaborent in rebus oeconomicis et socialibus recte
ordinandis. Speciali cura sese devoveant educationi puerorum et
adolescentium per scholas diversi generis, quae considerandae sunt non
tantum tamquam medium eximium ad formandam et provehendam iuventutem
christianam, sed simul ut servitium summi valoris hominibus, maxime vero
Nationibus progredientibus, ad elevandam dignitatem humanam et ad
conditiones humaniores praeparandas. Insuper partem assumant in conatibus
eorum populorum qui, famem, ignorantiam et morbos debellando, meliores vitae
condiciones condere et pacem in mundo firmare satagunt. In hac activitate
fideles sociam operam suam prudenter praestare exoptent inceptis quae ab
Institutis privatis et publicis, a guberniis, ab organis internationalibus,
a diversis communitatibus christianis necnon a religionibus non-christianis
promoventur.
Ecclesia vero nullo modo vult se in
moderamen terrenae civitatis ingerere. Nullam aliam auctoritatem sibi
vindicat nisi ut, Deo adiuvante, caritate et fideli servitio hominibus
ministret.[62]
In sua vita et operatione intime
cum hominibus coniuncti, Christi discipuli eis verum testimonium Christi se
oblaturos, et in eorum salutem se operaturos sperant, etiam ubi Christum
plene annuntiare nequeunt. Non enim quaerunt progressum et prosperitatem
mere materialem hominum, sed eorum dignitatem et fraternam unionem promovent,
docentes veritates religiosas et morales, quas Christus luce sua illustravit,
sicque gradatim aditum pleniorem ad Deum aperiunt. Ita homines iuvantur in
assequenda salute per caritatem erga Deum et proximum, et elucere incipit
mysterium Christi, in quo novus homo apparuit, qui secundum Deum creatus
est,[63]
et in quo caritas Dei revelatur.
Art. 2:
DE PRAEDICATIONE EVANGELII
ET DE CONGREGANDO POPULO DEI
13. Ubicumque Deus aperit ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi,[64]
omnibus hominibus[65]
fiducialiter et constanter[66]
annuntietur[67]
Deus vivus et, quem ad omnium salutem misit, Iesus Christus,[68]
ut non-christiani, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente,[69]
credentes ad Dominum libere convertantur, Eique sincere adhaereant qui, cum
sit «via, veritas et vita» (Io. 14,6), omnes eorum exspectationes
spirituales explet, imo infinite superat.
Quae conversio sane initialis
intelligenda est, sufficiens tamen ut homo percipiat se, avulsum a peccato,
introduci in mysterium amoris Dei, qui eum vocat ad personale commercium cum
Seipso in Christo ineundum. Etenim, gratia Dei operante, neoconversus
spirituale iter aggreditur quo, fide iam communicans mysterio Mortis et
Resurrectionis, transit a vetere homine ad novum hominem in Christo
perfectum.[70]
Hic transitus, secum trahens progressivam sensus et morum immutationem, cum
suis socialibus consectariis manifestus fieri et tempore catechumenatus
paulatim evolvi debet. Cum Dominus cui creditur, signum sit contradictionis,[71]
homo conversus rupturas et separationes non raro experitur, sed etiam gaudia
quae non ad mensuram dat Deus.[72]
Ecclesia severe prohibet ne quis ad
fidem amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur,
sicut et fortiter vindicat ius ne ullus iniquis vexationibus a fide
deterreatur.[73]
Iuxta perantiquam Ecclesiae
consuetudinem, motiva conversionis investigentur et, si necesse est,
purificentur.
14. Qui fidem in Christum a Deo per
Ecclesiam acceperunt,[74]
liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum; qui non est mera
dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio
et tirocinium debite protractum, quibus discipuli cum Christo suo Magistro
coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio
morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis,[75]
introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis Populi Dei.
Deinde per initiationis christianae
sacramenta liberati a potestate tenebrarum,[76]
Christo commortui, consepulti et conresuscitati,[77]
Spiritum accipiunt[78]
adoptionis filiorum, et memoriale mortis et resurrectionis Domini cum cuncto
Populo Dei celebrant.
Desiderandum est ut liturgia
temporis quadragesimalis et paschalis ita restauretur ut animos
catechumenorum componat ad celebrationem paschalis mysterii in cuius
sollemnibus peragendis per baptismum Christo regenerantur.
Initiatio autem illa christiana in
catechumenatu non a solis catechistis vel sacerdotibus, sed a tota
communitate fidelium, speciali autem modo a patrinis, est procuranda, ita ut
catechumeni inde ab initio sentiant se pertinere ad Populum Dei. Cumque vita
Ecclesiae sit apostolica, catechumeni item discant testimonio vitae et fidei
professione ad evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose
cooperari.
Status tandem iuridicus
catechumenorum in novo Codice clare ponatur. Iam enim cum Ecclesia coniuncti
sunt,[79]
iam de domo sunt Christi[80]
et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis.
Art. 3:
DE COMMUNITATE CHRISTIANA EFFORMANDA
15. Spiritus Sanctus, qui omnes
homines per semina Verbi praedicationemque Evangelii ad Christum vocat et in
cordibus obsequium fidei suscitat, cum credentes in Christum in baptismalis
fontis sinu ad novam vitam generat, eos congregat in unum Populum Dei qui
est «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis»
(I Pt. 2, 9).[81]
Missionarii ergo, cooperatores Dei,[82]
tales suscitent fidelium congregationes quae, digne ambulantes vocatione qua
vocatae sunt[83]
munera a Deo sibi concredita exerceant sacerdotale, propheticum et regale.
Hoc modo communitas christiana signum fit praesentiae Dei in mundo: ipsa
enim sacrificio eucharistico incessanter cum Christo ad Patrem transit,[84]
verbo Dei sedulo enutrita[85]
testimonium Christi praebet,[86]
in caritate denique ambulat spirituque apostolico fervet.[87]
Communitas christiana inde ab
initio ita efformari debet ut suis necessitatibus, quantum fieri potest,
ipsa providere queat.
Haec fidelium congregatio, divitiis
culturae propriae gentis praedita, in populo profunde radicetur:
efflorescant familiae spiritu evangelico imbutae[88]
atque scholis idoneis iuventur; associationes et coetus erigantur per quos
laicorum apostolatus totam societatem spiritu evangelico permeare valeat.
Splendescat denique caritas inter catholicos diversi ritus.[89]
Spiritus etiam oecumenicus nutriatur inter neophytos, qui probe aestiment
fratres in Christum credentes esse Christi discipulos, baptismate
regeneratos, perplurium bonorum Populi Dei consortes. Quantum sinunt
condiciones religiosae, actio oecumenica ita promoveatur ut, seclusa omni
tam indifferentismi et confusionismi quam insanae aemulationis specie,
communi, pro quanto datur, professione fidei in Deum et in Iesum Christum
coram Gentibus, atque cooperatione in re tam sociali et technica quam
culturali et religiosa, catholici fraterne collaborent cum fratribus a se
seiunctis ad normas Decreti de Oecumenismo. Collaborent praesertim propter
Christum, suum Dominum communem: Eius Nomen eos colligat! Haec collaboratio
instituatur non solum inter privatas personas, sed etiam, de iudicio
Ordinarii loci, inter Ecclesias vel communitates ecclesiales earumque opera.
Christifideles ex Gentibus cunctis
in Ecclesia congregati, «neque regimine, neque sermone, neque politicis
vitae institutis a ceteris hominibus sunt distincti»,[90]
ideoque in honesta consuetudine vitae gentis suae Deo et Christo vivant; ut
boni cives amorem Patriae vere et efficaciter colant, alienae tamen stirpis
contemptum et nationalismum exacerbatum vitent omnino, amorem hominum
universalem promoveant.
Ad omnia haec obtinenda maximum
momentum habent et speciali cura digni sunt laici, christifideles nempe qui,
Christo per baptismum incorporati, in saeculo vivunt. Ipsorum enim proprium
est, ut Spiritu Christi imbuti, fermenti instar, res temporales ab intra
animent et ordinent, ut secundum Christum iugiter fiant.[91]
Attamen non sufficit ut populus
christianus praesens sit et constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut
apostolatum exempli exerceat; ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut
concivibus non-christianis Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad
plenam Christi receptionem. Iamvero, ad Ecclesiae plantationem et ad
incrementum communitatis christianae necessaria sunt varia ministeria, quae
vocatione divina ex ipsa fidelium congregatione suscitata, ab omnibus
diligenti cura sunt fovenda atque colenda; inter quae habentur munera
sacerdotum, diaconorum et catechistarum, atque actio catholica. Item
Religiosi et Religiosae ad Regnum Christi in animis radicandum et
corroborandum illudque ulterius dilatandum sive oratione, sive actuosa opera
indispensabile praestant officium.
16. Gaudio magno Ecclesia gratias
agit pro inaestimabili vocationis sacerdotalis dono, quod inter Gentes ad
Christum recenter conversas tot iuvenibus Deus elargitus est. Firmiores enim
radices Ecclesia in unoquoque coetu humano figit, cum variae communitates
fidelium ex suis membris proprios habent salutis ministros in ordine
Episcoporum, Presbyterorum ac Diaconorum, fratribus suis inservientes, ita
ut novellae Ecclesiae structuram dioecesanam cum proprio clero paulatim
acquirant.
Quae de sacerdotali vocatione et
formatione ab hoc Concilio statuta sunt, sancte serventur ubi Ecclesia primo
plantatur, et apud novellas Ecclesias. Maximi facienda sunt quae dicuntur de
institutione spirituali cum doctrinali et pastorali arcte connectenda, de
vita secundum formam Evangelii gerenda sine consideratione commodi proprii
vel familialis, de intimo sensu mysterii Ecclesiae excolendo. Inde
mirabiliter discent totos se ipsos in servitium Corporis Christi et ad opus
Evangelii dedicare, proprio episcopo tanquam fidi cooperatores adhaerere et
sociam confratribus operam praestare.[92]
Ad quem generalem finem
assequendum, tota alumnorum formatio ordinetur sub luce mysterii salutis uti
in Scripturis exhibetur. Hoc mysterium Christi et salutis humanae in
Liturgia praesens inveniant et vivant.[93]
Quae exigentiae communes
sacerdotalis institutionis, etiam pastoralis et practicae, ad normam
Concilii,[94]
componantur cum studio obviam eundi peculiari cogitandi agendique modo
propriae gentis. Alumnorum mentes ergo aperiantur et exacuantur ut bene
cognoscant et iudicare valeant suae gentis culturam; in disciplinis
philosophicis et theologicis perspiciant rationes quae traditiones ac
religionem patrias inter et religionem christianam intercedunt.[95]
Item institutio sacerdotalis necessitates pastorales regionis respiciat:
alumni discant historiam, finem et methodum actionis missionalis Ecclesiae,
et speciales condiciones sociales, oeconomicas, culturales proprii populi.
In spiritu oecumenismi educentur, et ad dialogum fraternum cum
non-christianis rite praeparentur.[96]
Haec omnia postulant, ut studia ad sacerdotium peragantur, quantum fieri
potest, in consuetudine et convictu cum sua cuiusque gente.[97]
Cura tandem habeatur de formatione in administratione ordinata
ecclesiastica, imo etiam oeconomica.
Insuper idonei sacerdotes
seligantur qui, post praxim aliquam pastoralem, in studiorum Universitatibus
etiam exteris, maxime in Urbe, aliisque Institutis scientificis studia
superiora perficiant, ita ut Ecclesiis novellis ex clero locali praesto sint
ad magis ardua munera ecclesiastica implenda, congrua scientia et peritia
praediti.
Ubi Conferentiis Episcoporum
opportunum apparuerit, ordo diaconatus ut status vitae permanens restauretur
ad normam Constitutionis De Ecclesia.[98]
Iuvat enim viros, qui ministerio vere diaconali fungantur, vel verbum
divinum tanquam catechistae praedicantes, vel nomine parochi et episcopi
dissitas communitates christianas moderantes, vel caritatem exercentes in
operibus socialibus seu caritativis, per impositionem manuum inde ab
Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium
suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant.
17. Item laude dignum est agmen
illud, de opere missionum ad Gentes tam optime meritum, catechistarum
scilicet, tam virorum quam mulierum, qui spiritu apostolico imbuti, magnis
laboribus singulare et omnino necessarium adiumentum conferunt ad
dilatationem fidei et Ecclesiae.
Nostris diebus, cum ad tot
multitudines evangelizandas et ad ministerium pastorale exercendum pauci
sint clerici, catechistarum officium maximum momentum habet. Eorum ergo
institutio ita perfici debet et culturali progressui accommodari, ut tanquam
validi cooperatores ordinis sacerdotalis quam optime exsequi possint munus
suum novis et amplioribus oneribus ingravescens.
Multiplicentur ergo scholae
dioecesanae et regionales in quibus futuri catechistae cum doctrinam
catholicam, praesertim in re biblica et liturgica, tum etiam methodum
catecheticam praximque pastoralem excolant, seque ad mores hominum
christianorum[99]
forment, pietatem sanctitatemque vitae colere indesinenter satagentes.
Insuper conventus vel cursus habeantur quibus catechistae in disciplinis et
artibus suo ministerio utilibus certis temporibus renoventur et eorum vita
spiritualis nutriatur et roboretur. Praeterea, iis qui totos huic operi se
devovent, status vitae decens et securitas socialis procuretur per iustam
remunerationem.[100]
In voto est ut formationi et sustentationi catechistarum modo congruo
provideatur subsidiis S. Dicasterii de Propaganda Fide specialibus. Si
necessarium et aptum apparebit, Opus pro Catechistis fundetur. Insuper
Ecclesiae grato animo agnoscent generosam operam catechistarum auxiliarium,
quorum adiutorio indigebunt. Ipsi in suis communitatibus precibus praesunt
et doctrinam tradunt. De eorum formatione doctrinali et spirituali rite
curandum est. Praeterea optandum est ut, ubi opportunum videbitur,
catechistis debite formatis missio canonica in actione liturgica publice
celebranda conferatur, ut apud populum maiore auctoritate fidei deserviant.
18. Inde a periodo plantationis
Ecclesiae vita religiosa sedulo promoveatur, quae non solum pretiosa
omninoque necessaria auxilia activitati missionali affert, sed per
intimiorem consecrationem Deo in Ecclesia factam lucide quoque manifestat et
significat intimam vocationis christianae naturam.[101]
Instituta religiosa, plantationi
Ecclesiae adlaborantia, mysticis divitiis, quibus traditio religiosa
Ecclesiae insignitur, penitus imbuta, eas pro cuiusque gentis ingenio et
indole exprimere et tradere conentur. Attente considerent quomodo
traditiones asceticae et contemplativae, quarum semina iam ante Evangelii
praedicationem nonnunquam antiquis culturis a Deo indita sunt, in vitam
religiosam christianam assumi possint.
In novellis Ecclesiis variae formae
vitae religiosae excolendae sunt, ut diversos aspectus missionis Christi et
vitae Ecclesiae exhibeant, ac variis operibus pastoralibus se devoveant,
suaque membra ad ea exercenda rite praeparent. Attamen Episcopi in
Conferentia videant ne Congregationes eundem finem apostolicum prosequentes,
multiplicentur cum detrimento vitae religiosae et apostolatus.
Speciali mentione digna sunt varia
ad vitam contemplativam radicandam incepta, quibus alii, essentialia
Institutionis monasticae elementa retinentes, ditissimam traditionem sui
Ordinis implantare satagunt, alii vero ad antiqui monachismi simpliciores
formas redeunt: omnes tamen genuinam aptationem ad condiciones locales
quaerere studeant. Cum enim vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae
Ecclesiae pertineat, oportet apud novellas Ecclesias ubique instauretur.
CAPUT III
De Ecclesiis particularibus
19. Opus plantationis Ecclesiae in
determinato hominum coetu certam attingit metam, cum congregatio fidelium,
in sociali vita iam radicata culturaeque loci aliquatenus conformata, quadam
stabilitate et firmitate fruitur: propria nempe, etsi insufficienti,
instructa copia localium sacerdotum, religiosorum et laicorum, iis
ministeriis et institutis ditatur quae ad vitam populi Dei sub ductu
Episcopi proprii ducendam ac dilatandam necessaria sunt.
In huiusmodi Ecclesiis novellis,
vita Populi Dei maturescere debet per omnes campos vitae christianae ad
normas huius Concilii renovandae: congregationes fidelium, magis in dies
conscie, vivae efficiuntur communitates fidei, liturgiae et caritatis; laici
per civilem et apostolicam operositatem ordinem caritatis et iustitiae in
civitate instaurare nituntur; instrumenta communicationis socialis opportune
et prudenter adhibentur; familiae per vitam vere christianam seminaria
evadunt apostolatus laicorum necnon vocationum sacerdotalium et religiosarum.
Fides denique per catechesim aptatam edocetur, in Liturgia ingenio populi
consona celebratur, et per legislationem canonicam congruam inducitur in
honesta instituta et consuetudines locales.
Episcopi vero, una cum suo quisque
presbyterio, sensu Christi et Ecclesiae magis magisque imbuti, cum
universali Ecclesia sentiant atque vivant. Intima permaneat ecclesiarum
novellarum communio cum tota Ecclesia, cuius traditionis elementa culturae
propriae adiungant ad augendam, mutuo quodam virium effluvio, vitam Corporis
Mystici.[102]
Hinc colantur elementa theologica, psychologica et humana quae ad hunc
sensum communionis cum Ecclesia universali fovendum afferre valeant.
Hae vero Ecclesiae, saepissime in
pauperioribus orbis partibus sitae, gravissima plerumque sacerdotum penuria
et subsidiorum materialium inopia adhuc laborant. Quare summopere indigent
ut continuata totius Ecclesiae actio missionalis ea subministret adminicula
quae Ecclesiae localis incremento vitaeque christianae maturitati praeprimis
inserviant. Quae actio missionalis opem etiam ferat iis Ecclesiis, diu
fundatis, quae in quodam statu regressionis vel debilitatis versantur.
Attamen istae Ecclesiae commune
pastorale studium aptaque opera instaurent, quibus vocationes ad clerum
dioecesanum et ad Instituta religiosa numero augeantur, securius
diiudicentur et efficacius excolantur,[103]
ita ut paulatim sibimetipsis providere et aliis auxilium afferre valeant.
20. Cum Ecclesia particularis
universalem Ecclesiam quam perfectissime repraesentare teneatur, probe
noscat se ad eos quoque qui in Christum non credentes cum ipsa in eodem
territorio commorantur esse missam ut, testimonio vitae singulorum fidelium
et totius communitatis, signum sit Christum eis indicans.
Requiritur insuper ministerium
verbi, ut Evangelium ad omnes perveniat. Episcopus imprimis fidei praeco sit
oportet, qui novos discipulos ad Christum adducat.[104]
Quod eximium munus ut rite adimpleat, penitus percipiat tum condiciones sui
gregis tum intimas suorum concivium de Deo opiniones, sedulo quoque habita
ratione illarum mutationum, quas urbanizationes uti dicunt, migrationes et
indifferentismus religiosus introduxerint.
Presbyteri locales in novellis
Ecclesiis opus evangelizationis ardenter aggrediantur, communem operam
instituendo cum missionariis exteris, quibuscum unum efforment presbyterium,
adunatum sub auctoritate Episcopi, non solum ad fideles pascendos et ad
divinum cultum celebrandum, sed etiam ad Evangelium praedicandum iis qui
foris sunt. Promptos se praebeant et, occasione data, alacri animo Episcopo
suo sese offerant ad opus missionarium in dissitis et derelictis regionibus
propriae dioeceseos vel in aliis dioecesibus incipiendum.
Eodem zelo fervescant religiosi et
religiosae itemque laici erga suos concives, praesertim pauperiores.
Curent Conferentiae Episcopales ut
statis temporibus cursus renovationis biblicae, theologicae, spiritualis et
pastoralis instituantur eo consilio, ut inter rerum varietates et mutationes
clerus pleniorem cognitionem scientiae theologicae et methodorum pastoralium
acquirat.
De caetero, sancte serventur ea
quae ab hoc Concilio, praesertim in Decreto De Presbyterorum Ministerio et
Vita sancita sunt.
Ut hoc opus missionale Ecclesiae
particularis perfici possit, requiruntur ministri idonei, tempestive parandi
modo condicionibus uniuscuiusque Ecclesiae congruenti. Cum autem homines
magis magisque in coetus coalescant, maxime convenit Conferentias
episcopales communia consilia inire de dialogo cum his coetibus instituendo.
Si autem in quibusdam regionibus coetus hominum inveniuntur, qui a fide
catholica amplectenda eo arceantur, quod formae peculiari quam Ecclesia ibi
induerit, sese accommodare nequeant, in voto est ut tali condicioni speciali
modo[105]
provideatur, donec omnes christiani in unam communitatem congregari possint.
Missionarios vero, si quos Apostolica Sedes ad hunc finem praesto habuerit,
singuli Episcopi in suas dioeceses vocent vel libenter recipiant eorumque
incepta efficaciter promoveant.
Ut hic zelus missionarius apud
domesticos patriae florescat, valde convenit ut Ecclesiae novellae quam
primum Missioni universali Ecclesiae opere participent, mittendo et ipsae
missionarios qui Evangelium ubique terrarum annuntient, etsi penuria cleri
laborent. Communio enim cum Ecclesia universali quodammodo consummabitur cum
et ipsae navitatem missionalem ad alias Gentes actuose participabunt.
21. Ecclesia non vere fundata est,
non plene vivit, nec perfectum Christi signum est inter homines, nisi, cum
hierarchia, laicatus veri nominis exstet et laboret. Evangelium enim non
potest profunde infigi in ingeniis, vita et labore alicuius populi sine
actuosa praesentia laicorum. Ideo iam in fundatione Ecclesiae ad laicatum
maturum christianum constituendum maxime attendendum est.
Laici enim fideles plene pertinent
simul ad Populum Dei et ad societatem civilem: ad gentem suam pertinent in
qua nati sunt, in cuius thesauris culturalibus per educationem participare
coeperunt, cuius vitae per multiformia vincula socialia iunguntur, in cuius
progressu proprio nisu in suis professionibus cooperantur, cuius problemata
ipsi tamquam propria sentiunt et solvere conantur; pertinent etiam ad
Christum, quia regenerati sunt in Ecclesia per fidem et baptismum ut,
novitate vitae et operis, Christi sint,[106]
ut in Christo omnia Deo subiciantur, et tandem sit Deus omnia in omnibus.[107]
Praecipuum officium eorum, virorum
et mulierum, est testimonium Christi, quod vita et verbo in familia, in suo
coetu sociali, et in ambitu suae professionis reddere tenentur. Appareat
enim in eis oportet novus homo qui secundum Deum creatus est in iustitia et
sanctitate veritatis.[108]
Debent vero hanc novitatem vitae exprimere in ambitus societatis et culturae
patriae, secundum traditiones suae nationis. Ipsi cognoscere hanc culturam,
eam sanare et servare, secundum condiciones recentes evolvere, et tandem in
Christo perficere debent, ut fides Christi et vita Ecclesiae societati, in
qua vivunt, iam non sit extranea, sed eam permeare et transformare incipiat.
Iungantur concivibus suis sincera caritate, ut in eorum conversatione
appareat novum vinculum unitatis et solidarietatis universalis, quae ex
mysterio Christi hauritur. Disseminent etiam fidem Christi inter eos, quibus
vitae et professionis vinculis nectuntur; quae obligatio eo magis urget,
quod plurimi homines nonnisi per vicinos laicos Evangelium audire et
Christum agnoscere possunt. Immo, ubi fieri potest, laici parati sint, in
magis immediata cooperatione cum hierarchia, specialem missionem implere ad
Evangelium annuntiandum et doctrinam christianam communicandam, ut nascenti
Ecclesiae vigorem adiciant.
Ministri vero Ecclesiae operosum
apostolatum laicorum magni habeant. Laicos forment ut tamquam membra Christi
responsabilitatis suae pro omnibus hominibus conscii fiant; eos in mysterio
Christi profunde instruant, in practicas methodos introducant ac eis in
difficultatibus adsint, ad mentem Constitutionis De Ecclesia et Decreti De
Apostolatu Laicorum.
Servatis ergo Pastorum et laicorum
muneribus et responsabilitatibus propriis, tota Ecclesia novella unum
testimonium Christi vivum et firmum reddat, ut lucidum signum fiat salutis,
quae in Christo nobis advenit.
22. Semen quod est verbum Dei,
germinans ex terra bona, rore divino irrigata, succum trahit, illum
transformat sibique assimilat ut denique fructum multum afferat. Equidem ad
instar oeconomiae Incarnationis, Ecclesiae novellae in Christo radicatae
Apostolorumque fundamento superaedificatae, in admirabile commercium
assumunt omnes divitias nationum quae Christo datae sunt in haereditatem.[109]
Ipsae e suorum populorum consuetudinibus et traditionibus, sapientia et
doctrina, artibus et disciplinis, ea omnia mutuantur quae ad gloriam
Creatoris confitendam, ad gratiam Salvatoris illustrandam et ad vitam
christianam rite ordinandam conferre possunt.[110]
Ad hoc propositum assequendum
necesse est, ut in unoquoque magno territorio socio-culturali, uti aiunt, ea
consideratio theologica stimuletur qua, praelucente Traditione universalis
Ecclesiae, facta et verba a Deo revelata, in Sacris Litteris consignata et
ab Ecclesiae Patribus et Magisterio explicata, novae investigationi
subiiciantur. Sic clarius percipietur quibus viis fides, ratione habita
philosophiae vel sapientiae populorum, quaerere possit intellectum, et
quibus modis consuetudines, vitae sensus et socialis ordo, cum moribus
revelatione divina significatis componi queant. Inde patebunt viae ad
profundiorem aptationem in toto ambitu vitae christianae. Hoc agendi modo
omnis syncretismi et falsi particularismi species secludetur, vita
christiana ingenio indolique cuiusque culturae accommodabitur,[111]
traditiones particulares cum propriis cuiusque familiae gentium dotibus luce
Evangelii illustratis, in unitatem catholicam assumentur. Novae denique
Ecclesiae particulares, suis traditionibus exornatae, locum suum habebunt in
ecclesiastica communione, integro manente Primatu Petri Cathedrae, quae
universo caritatis coetui praesidet.[112]
Optandum est ergo, imo omnino
convenit, ut Conferentiae Episcopales intra limites uniuscuiusque magni
territorii socio-culturalis inter se ita coadunentur ut concordi animo
communibusque consiliis hoc aptationis propositum prosequi valeant.
CAPUT IV
De missionariis
23. Quamvis cuilibet discipulo
Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbat,[113]
Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint
cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare.[114]
Quare per Spiritum Sanctum, qui charismata prout vult ad utilitatem dividit,[115]
vocationem missionariam in cordibus singulorum inspirat simulque in Ecclesia
suscitat Instituta,[116]
quae munus evangelizationis ad totam Ecclesiam pertinens tamquam proprium
officium suscipiant.
Speciali enim vocatione signantur,
qui congrua naturali indole praediti, dotibus et ingenio idonei, parati sunt
ad opus missionale suscipiendum,[117]
sive autochtoni sive exteri: sacerdotes, religiosi, laici.
A legitima auctoritate missi, fide
et oboedientia ad eos, qui longe sunt a Christo, exeunt, segregati in opus
ad quod assumpti sunt[118]
tamquam ministri Evangelii, «ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata
in Spiritu Sancto» (Rom. 15,16).
24. At vero Deo vocanti homo
respondere debet tali modo, ut carni et sanguini non acquiescens[119]
totum sese devinciat operi Evangelii. Hoc autem responsum dari nequit nisi
Spiritu Sancto incitante et roborante. Missus enim intrat in vitam et
missionem Eius, qui «semet ipsum exinanivit formam servi accipiens» (Phil.
2,7). Ideo paratus esse debet ad vitam stare vocationi suae, renuntiare sibi
et omnibus quae hucusque sua habuit, et omnibus omnia sese facere.[120]
Annuntians Evangelium in gentibus,
cum fiducia notum faciat mysterium Christi, pro quo legatione fungitur, ita
ut in Ipso audeat, prout oportet, loqui,[121]
scandalum crucis non erubescens. Vestigia premens Magistri sui, mitis et
humilis corde, manifestet iugum Eius suave esse et onus leve.[122]
Vita revera evangelica,[123]
in multa patientia, in longanimitate, in suavitate, in caritate non ficta[124]
testimonium reddat Domino suo, si necesse est, usque ad sanguinis effusionem.
Virtutem et fortitudinem a Deo impetrabit, ut cognoscat in multo experimento
tribulationis et altissimae paupertatis abundantiam esse gaudii.[125]
Persuasum habeat oboedientiam esse virtutem peculiarem ministri Christi, qui
oboedientia Sua redemit genus humanum.
Evangelii praecones, ne gratiam
quae in eis est, neglegant, renoventur spiritu mentis de die in diem.[126]
Ordinarii vero et Superiores statutis temporibus missionarios coadunent, ut
spe vocationis roborentur et in ministerio apostolico innoventur, etiam
institutis ad hoc aptis domibus.
25. Ad tam praeclarum opus, futurus
missionarius speciali formatione spirituali et morali praeparandus est.[127]
Debet enim esse promptus ad initia capienda, constans ad opera perficienda,
perseverans in difficultatibus, patienti et forti animo ferens solitudinem,
defatigationem, infructuosum laborem. Mente aperta et corde dilatato
hominibus occurret; officia sibi commissa libenter suscipiet; alienis etiam
populorum moribus et variantibus condicionibus generose se aptabit; concordi
animo et mutua caritate sociam operam dabit fratribus et omnibus qui eidem
operi sese dedicant, ita ut simul cum fidelibus, communitatem apostolicam
imitantes, cor unum sint et anima una.[128]
Hae animi habitudines iam tempore formationis sedulo exerceantur, excolantur
et vita spirituali eleventur et nutriantur. Fide viva et spe indeficienti
imbutus, missionarius sit vir orationis; ardeat spiritu virtutis et
dilectionis et sobrietatis;[129]
discat in quibus sit sufficiens esse;[130]
spiritu sacrificii mortem Iesu in seipso circumferat, ut vita Iesu operetur
in eis ad quos mittitur;[131]
zelo animarum libenter omnia impendat et superimpendatur ipse pro animabus,[132]
adeo ut «quotidiano officii sui exercitio in Dei proximique amore crescat».[133]
Ita voluntati Patris oboediens cum Christo, missionem Eius sub auctoritate
hierarchica Ecclesiae continuabit, et mysterio salutis cooperabitur.
26. Qui vero ad varias gentes
mittentur, ut boni ministri Christi, enutriti sint «verbis fidei et bonae
doctrinae» (I Tim. 4,6), quae praeprimis ex Sacris Scripturis
haurient, perscrutantes Mysterium Christi, cuius praecones et testes erunt.
Quare omnes missionarii
-sacerdotes, fratres, sorores, laici- pro sua quisque condicione praeparandi
et efformandi sunt, ne exigentiis futuri operis impares inveniantur.[134]
Ab ipsis iam initiis, formatio doctrinalis eorum ita instituatur, ut et
universalitatem Ecclesiae et diversitatem gentium comprehendat. Quod de
omnibus disciplinis valet, per quas ad ministerium obeundum parantur, necnon
de aliis scientiis, quibus utiliter edocentur, ut communem habeant
populorum, culturarum, religionum cognitionem, non tantum ad praeteritum,
sed et ad praesens tempus spectantem. Quicumque nempe alium populum aditurus
est, magni aestimet eius patrimonium et linguas et mores. Futuro missionario
apprime necessarium est studiis missiologicis incumbere, id est cognoscere
doctrinam et normas Ecclesiae circa activitatem missionalem, scire quas vias
nuntii Evangelii decursu saeculorum percurrerint, necnon praesentem
missionum condicionem simul ac methodos, quae nunc temporis efficaciores
censentur.[135]
Etsi vero haec integra institutio
pastorali sollicitudine imbuenda sit, peculiaris tamen et ordinata formatio
apostolica praebeatur, tam doctrina quam practicis exercitationibus.[136]
Fratres et sorores quamplurimi
artem catecheticam bene edoceantur et praeparentur, ut magis adhuc in
apostolatu collaborare possint.
Etiam qui ad tempus in activitate
missionali partes assumunt, formationem conditioni suae adaequatam acquirant
necesse est.
Haec vero formationis genera in
terris ad quas mittentur ita compleantur, ut missionarii fusius cognoscant
historiam, structuras sociales et consuetudines populorum, perspiciant
ordinem moralem et praecepta religiosa necnon ideas intimas, quas ii
secundum sacras sibi traditiones de Deo, de mundo et de homine
efformaverint.[137]
Linguas vero ediscant tali gradu, ut illis expedite et polite uti queant, et
ita faciliorem ad hominum mentes et corda aditum inveniant.[138]
Praeterea in peculiares necessitates pastorales rite introducantur.
Aliqui vero profundiore ratione
praeparentur apud Instituta Missiologica vel alias Facultates aut
Universitates, ut efficacius specialibus muneribus fungi[139]
et ceteris missionariis eruditione sua adiutorio esse possint in exercendo
opere missionario quod nostris praesertim temporibus tot difficultates et
opportunitates praebet. Valde insuper optandum, ut Conferentiae Regionales
Episcoporum talium peritorum copiam praesto habeant, eorumque scientia et
experientia fructuose utantur in sui muneris necessitatibus. Nec desint qui
perfecte sciant uti instrumentis technicis et communicationis socialis,
quorum momentum omnes magni faciant.
27. Quae omnia, quamvis unicuique
ad gentes misso omnino necessaria sint, ab individuis vix reapse attingi
possunt. Cum etiam ipsum opus missionale, experientia teste, a singulis
impleri nequeat, communis vocatio singulos ad Instituta congregavit, in
quibus, collatis viribus, apte formarentur et illud opus nomine Ecclesiae et
ad nutum hierarchicae auctoritatis exsequerentur. Quae Instituta multis
abhinc saeculis pondus diei et aestus portaverunt, sive integre labori
missionali sese devoverunt sive ex parte. Saepe vasta territoria illis
evangelizanda a Sancta Sede commissa sunt, in quibus Deo novum populum
coadunaverunt, Ecclesiam localem propriis pastoribus adhaerentem. Ecclesiis
suo sudore, imo et sanguine suo fundatis, zelo atque experientia in
servitium erunt fraterna cooperatione vel curam animarum gerendo vel munera
specialia ad bonum commune persolvendo.
Aliquando pro toto alicuius
regionis ambitu urgentiores quosdam labores in se sument, ex. gr.
evangelizationem coetuum vel populorum qui forsan nuntium evangelicum ob
peculiares rationes nondum acceperunt vel ei hucusque restiterunt.[140]
Si opus est, illos qui activitati
missionali ad tempus se devovent, experientia sua efformare et adiuvare
praesto sint.
His de causis, et cum multae adhuc
exstent gentes ad Christum adducendae, Instituta apprime necessaria manent.
CAPUT V
De ordinatione activitatis
missionalis
28. Christifideles, cum donationes
habeant differentes,[141]
pro sua quisque opportunitate, facultate, charismate ac ministerio,[142]
in Evangelio collaborare debent; omnes proinde, qui seminant et qui metunt,[143]
qui plantant et qui rigant, unum sint oportet,[144]
ut «ad eundem finem libere et ordinatim conspirantes»,[145]
unanimiter ad aedificationem Ecclesiae vires impendant.
Quamobrem Evangelii praeconum
labores et auxilia ceterorum christifidelium ita dirigenda et colliganda
sunt, ut «omnia secundum ordinem fiant» (I Cor. 14,40) in cunctis
activitatis et cooperationis missionalis campis.
29. Cum enim cura Evangelium ubique
terrarum annuntiandi imprimis ad Corpus Episcoporum pertineat,[146]
Synodus Episcoporum seu «stabile Episcoporum Consilium pro Ecclesia universa»,[147]
inter generalis momenti negotia,[148]
activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae muneris,[149]
specialem habeat rationem.
Pro omnibus Missionibus et pro tota
activitate missionali unum tantum sit oportet Dicasterium competens, nempe
«De Propaganda Fide», a quo dirigantur necnon coordinentur ubique terrarum
et ipsum opus missionale et cooperatio missionaria, salvo tamen iure
Ecclesiarum Orientalium.[150]
Licet multiplici modo Spiritus
Sanctus suscitet spiritum missionalem in Ecclesia Dei, et non raro actionem
eorum quorum est moderari vitam Ecclesiae praeveniat, tamen pro sua parte
etiam hoc Dicasterium promoveat vocationem et spiritualitatem missionariam,
zelum et orationem pro missionibus, necnon de istis nuntia genuina et
adaequata producat. Ab eo suscitentur et secundum urgentiores necessitates
regionum distribuantur missionarii. Ab eo disponatur ordinata operandi ratio,
profluant normae directivae et principia pro evangelizatione adaptata,
dentur impulsus. Ab eo incitetur et coordinetur efficax collectio
subsidiorum, quae distribuantur secundum rationes necessitatis vel
utilitatis necnon extensionis dicionis, numeri fidelium et infidelium,
operum et Institutorum, ministrorum et missionariorum.
Una cum Secretariatu ad unitatem
Christianorum fovendam quaerat vias et media ad procurandam et ordinandam
fraternam collaborationem necnon conviventiam cum incoeptis missionalibus
aliarum communitatum christianarum, ut scandalum divisionis pro posse
tollatur.
Itaque necesse est ut hoc
Dicasterium sit tam instrumentum administrationis quam organum directionis
dynamicae, quod utatur methodis scientificis et instrumentis huius temporis
condicionibus adaptatis, ratione nempe habita hodiernae investigationis
theologicae, methodologicae et pastoralis missionariae. In directione huius
Dicasterii partem actuosam cum voto deliberativo habeant repraesentantes
selecti omnium illorum qui in opere missionali collaborant: Episcopi ex toto
orbe, auditis Conferentiis Episcopalibus, necnon moderatores Institutorum et
Operum Pontificalium, modis et rationibus a Romano Pontifice statuendis. Hi
omnes, statutis temporibus convocandi, sub auctoritate Summi Pontificis
supremam ordinationem totius operis missionalis exerceant.
Huic Dicasterio praesto sit
permanens Coetus Consultorum peritorum, scientiae aut experientiae probatae,
quorum inter alia erit cum de condicione variarum regionum locali et de modo
cogitandi diversorum coetuum hominum, tum de methodis evangelizationis
adhibendis opportunas notitias colligere et conclusiones scientifice
fundatas pro opere et cooperatione missionali proponere.
Instituta religiosarum, opera
regionalia pro Missionibus necnon organizationes laicorum, praesertim
internationales, modo congruo repraesententur.
30. Ut in ipso opere missionali
exercendo fines et effectus attingantur, omnibus operariis missionalibus sit
«cor unum et anima una» (Act. 4,32).
Episcopi est, uti rectoris et
centri unitatis in apostolatu dioecesano, activitatem missionalem promovere,
moderari et coordinare, ita tamen ut spontanea navitas eorum qui in opere
partem habent, servetur et foveatur. Omnes missionarii, etiam religiosi
exempti, eiusdem potestati subsunt in variis operibus, quae sacri
apostolatus exercitium respiciunt.[151]
Ad meliorem coordinationem, Episcopus constituat in quantum fieri potest
Consilium pastorale, in quo clerici, religiosi et laici per delegatos
selectos partem habeant. Curet insuper ne activitas apostolica ad solos iam
conversos limitetur, sed aequa pars et operariorum et subsidiorum
evangelizationi non-christianorum destinetur.
31. Conferentiae Episcopales
communi consilio graviores quaestiones et problemata urgentia tractent, quin
tamen differentias locales negligant.[152]
Ne insufficiens personarum et subsidiorum copia dissipetur, neve incepta
sine necessitate multiplicentur, commendatur ut opera bono omnium
inservientia collatis viribus condant, uti e. g. seminaria, scholas
superiores et technicas, centra pastoralia, catechetica, liturgica necnon
instrumentorum communicationis socialis.
Eiusmodi cooperatio pro
opportunitate etiam inter diversas Conferentias episcopales instituatur.
32. Expedit quoque coordinare
activitates quae ab Institutis vel Associationibus Ecclesiasticis exercentur.
Quae omnia, cuiusvis sint generis, in universis quae ipsam activitatem
missionalem spectant, obsecundent Ordinario loci. Quare multum proderit
particulares inire conventiones, quibus relationes inter Ordinarium loci et
Moderatorem Instituti regantur.
Quando Instituto cuidam commissum
fuit territorium, Superiori Ecclesiastico et Instituto cordi erit omnia ad
hunc finem dirigere ut nova communitas christiana in Ecclesiam localem
crescat, quae opportuno tempore a proprio Pastore cum suo clero regatur.
Cessante territorii commissione
nova oritur condicio. Tunc Conferentiae Episcoporum et Instituta, communi
consilio statuant normas, quae relationes inter Ordinarios locorum et
Instituta moderentur.[153]
Sanctae Sedis autem erit principia generalia delineare iuxta quae
conventiones regionales vel etiam particulares ineantur.
Quamquam Instituta parata erunt
continuare opus inceptum collaborando in ministerio ordinario curae animarum,
tamen crescente clero locali, providendum erit ut Instituta, quantum eorum
fini congruit, ipsi Dioecesi fidelia maneant, opera specialia vel aliquam
regionem in ea generose assumendo.
33. Instituta vero, quae in eodem
territorio activitati missionali incumbunt, vias et modos inveniant oportet,
quibus opera coordinentur. Quare summae utilitatis sunt Conferentiae
Religiosorum et Uniones Religiosarum, in quibus omnia eiusdem nationis vel
regionis Instituta partes habeant. Hae Conferentiae inquirant, quaenam
communi conatu peragi possint, et arcta relatione cum Conferentiis
Episcopalibus connectantur.
Quae omnia pari ratione ad
collaborationem Institutorum missionalium in terris patriis extendere
convenit, ita ut quaestiones et incepta communia facilius et minoribus cum
expensis solvi queant, ut puta formatio doctrinalis futurorum missionariorum,
necnon cursus pro missionariis, relationes ad publicas auctoritates vel ad
organa internationalia et supranationalia.
34. Cum rectum et ordinatum
exercitium actuositatis missionariae requirat ut operarii evangelici ad
munera sua, praesertim ad dialogum cum religionibus et culturis
non-christianis, scientifice praeparentur, et in ipsa exsecutione
efficaciter adiuventur, desideratur ut in favorem missionum inter se
fraterne et generose collaborent quaelibet Instituta scientifica quae colunt
missiologiam aliasque disciplinas vel artes missionibus utiles, uti
ethnologiam et linguisticam, historiam et scientiam religionum, sociologiam,
artes pastorales et similia.
CAPUT VI
De cooperatione
35. Cum tota Ecclesia missionaria
sit, et opus evangelizationis officium Populi Dei fundamentale, Sacra
Synodus omnes ad profundam renovationem interiorem invitat, ut vivam
conscientiam propriae responsabilitatis in Evangelii diffusione habentes,
partes suas assumant in opere missionali apud Gentes.
36. Ut membra viventis Christi,
Ipsi per Baptismum necnon per Confirmationem et Eucharistiam incorporati et
configurati, omnes fideles officio tenentur ad Eius Corporis expansionem et
dilatationem cooperandi, ut quamprimum Illud ad plenitudinem adducant.[154]
Quare omnes Ecclesiae filii vivam
suae erga mundum responsabilitatis conscientiam habeant, spiritum vere
catholicum in seipsis foveant, suasque vires in opus evangelizationis
impendant. Attamen, sciant omnes, primum ac potissimum suum debitum pro
fidei diffusione esse, vitam christianam profunde vivere. Eorum enim fervor
in Dei servitio et erga alios caritas novum spiritualem afflatum toti
Ecclesiae afferent, quae apparebit ut signum levatum in nationes,[155]
«lux mundi» (Mt. 5,14) et «sal terrae» (Mt. 5,13). Hoc
testimonium vitae facilius effectum suum obtinebit si una cum aliis coetibus
christianis praestabitur, iuxta normas Decreti De Oecumenismo.[156]
Ex hoc renovato spiritu preces et
paenitentiae opera Deo sponte offerentur ut opus missionariorum sua
foecundet gratia, vocationes missionariae ortum habebunt, opes quibus
missiones indigent promanabunt. Ut autem omnes et singuli christifideles
praesentem Ecclesiae in mundo condicionem plane noverint, et vocem audiant
multitudinum clamantium: «Adiuva nos»,[157]
notitiae missionales, modernis etiam instrumentis communicationis socialis
adhibitis, tales praebeantur, ut activitatem missionalem suam sentientes, ad
tam immensas et profundas hominum necessitates cor aperiant eisque subvenire
valeant.
Necessaria quoque est coordinatio
notitiarum et cooperatio cum organis nationalibus et internationalibus.
37. Cum autem Populus Dei in
communitatibus, praesertim dioecesanis et paroecialibus vivat, et in ipsis
quodammodo visibilis appareat, ad istas etiam pertinet Christum coram
Gentibus testificari.
Gratia renovationis in
communitatibus crescere nequit nisi unaquaeque spatia caritatis ad terminos
terrae dilatet, similemque curam habeat de iis qui longe ac de illis qui
propria membra sunt.
Sic tota communitas precatur,
cooperatur et activitatem inter gentes exercet per filios suos quos Deus ad
hoc praestantissimum munus eligit.
Perutile erit, dummodo ne
negligatur opus missionale universale, coniunctionem servare cum
missionariis ex ipsa communitate ortis, vel cum paroecia aut dioecesi aliqua
missionum, ut communio inter communitates visibilis fiat, et in mutuam cedat
aedificationem.
38. Episcopi omnes, ut membra
corporis Episcoporum Collegio Apostolorum succedentis, non solum pro aliqua
dioecesi, sed pro totius mundi salute consecrati sunt. Mandatum Christi
Evangelium praedicandi omni creaturae[158]
eos, cum Petro et sub Petro, primo et immediate afficit. Inde oritur illa
communio et cooperatio Ecclesiarum quae hodie tam necessaria est ad opus
evangelizationis prosequendum. Vi istius communionis singulae Ecclesiae
sollicitudinem omnium aliarum ferunt, proprias necessitates sibi invicem
aperiunt, res suas mutuo communicant, cum dilatatio Corporis Christi munus
totius Collegii Episcoporum sit.[159]
In sua dioecesi, cum qua unum
constituit, Episcopus opus missionale suscitans, promovens, dirigens,
spiritum et ardorem missionalem Populi Dei praesentem et quasi visibilem
reddit, ita ut tota dioecesis missionaria evadat.
Episcopi erit in suo populo,
praesertim inter infirmos et aerumnis oppressos, animas suscitare quae
orationes et paenitentiae opera Deo corde aperto pro mundi evangelizatione
offerant; vocationes iuvenum et clericorum ad Instituta missionalia libenter
fovere, gratoque animo ferre, si Deus quosdam eligat qui actuositati
Ecclesiae missionali inserantur; Congregationes dioecesanas hortari et
adiuvare ut propriam partem in missionibus assumant; opera Institutorum
missionalium apud suos fideles promovere, sed praesertim Opera Pontificalia
Missionalia. Istis enim Operibus iure primus locus tribui debet quippe quae
media sunt tum ad catholicos inde ab infantia sensu vere universali et
missionario imbuendos, tum ad excitandam efficacem collectionem subsidiorum
in bonum omnium Missionum pro cuiuscumque necessitate.[160]
Cum vero in dies crescat necessitas
operariorum in vinea Domini, et sacerdotes dioecesani desiderent et ipsi
partes semper maiores in mundi evangelizatione habere, Sancta Synodus
exoptat ut Episcopi, gravissimam considerantes penuriam sacerdotum qua
evangelizatio multarum regionum impeditur, aliquos e melioribus suis
sacerdotibus, qui se ad opus missionale offerant, debita praeparatione
peracta, ad dioeceses clero carentes mittant, ubi saltem ad tempus
ministerium missionale in spiritu servitii exerceant.[161]
Ut autem Episcoporum activitas
missionalis in bonum totius Ecclesiae efficacius exerceri possit, expedit ut
Conferentiae Episcopales negotia moderentur quae ad ordinatam cooperationem
propriae regionis spectant. In suis Conferentiis agant Episcopi de
sacerdotibus cleri dioecesani gentium evangelizationi devovendis; de certa
stipe quam unaquaeque dioecesis propriis redditibus proportionatam quotannis
pro opere missionum dare tenetur;[162]
de modis et mediis quibus missiones directe subveniuntur dirigendis et
ordinandis; de Institutis missionalibus et seminariis cleri dioecesani pro
missionibus adiuvandis et, si opus est, fundandis; de arctioribus nexibus
inter huiusmodi Instituta et dioeceses fovendis.
Ad Conferentias episcopales pariter
pertinet opera instituere et promovere quibus illi qui laboris et studii
causa ex terris missionum immigrant fraterne excipiantur et congruenti
pastorali cura adiuventur. Per eos enim populi longinqui vicini quodammodo
fiunt et communitatibus antiquitus christianis optima occasio offertur cum
nationibus quae Evangelium nondum audierunt colloquendi et eis in proprio
officio amoris et adiumenti genuinum Christi vultum ostendendi.[163]
39. Presbyteri personam Christi
gerunt et cooperatores sunt ordinis episcopalis, in triplici sacro munere
quod natura sua ad missionem Ecclesiae spectat.[164]
Penitus ergo intelligant suam vitam etiam in servitium Missionum consecratam
esse. Cum autem per proprium suum ministerium-quod praecipue in Eucharistia,
quae Ecclesiam perficit, consistit-cum Christo Capite communicent et alios
ad hanc communionem adducant, non possunt non sentire quantum adhuc ad
plenitudinem Corporis desit, et quantum proinde praestandum sit ut in dies
crescat. Curam ergo pastoralem ita ordinabunt, ut dilatationi Evangelii apud
non-christianos prosit.
Presbyteri in cura pastorali zelum
pro mundi evangelizatione inter fideles excitabunt et conservabunt, per
catechesim et praedicationem eos instruendo de munere Ecclesiae Christum
Gentibus annuntiandi; familias christianas edocendo de necessitate et honore
vocationes missionales inter proprios filios et filias colendi; in iuvenibus
scholarum et catholicarum associationum fervorem missionalem fovendo ita ut
ex illis futuri Evangelii Praecones oriantur. Fideles doceant pro
missionibus orare et ab eisdem eleemosynas quaerere ne erubescant, quasi
mendici pro Christo animarumque salute facti.[165]
Professores Seminariorum et
Universitatum iuvenes veram condicionem mundi et Ecclesiae docebunt, ut
necessitas impensioris evangelizationis nonchristianorum eis appareat et
eorum zelum nutriat. In tradendis vero disciplinis dogmaticis, biblicis,
moralibus et historicis rationes missionales in illis contentas in lucem
ponant, ut hoc modo conscientia missionaria in futuris sacerdotibus
formetur.
40. Instituta religiosa, vitae
contemplativae et activae, maximam hucusque partem in mundi evangelizatione
habuerunt et habent. Eorum merita Sacrosancta Synodus libenter agnoscit et
Deo gratias agit pro tot impensis in Dei gloriam et in servitium animarum
praestitis, eademque hortatur ut indefesse in opere incepto prosequantur,
cum sciant virtutem caritatis, quam ex vocatione perfectius colere tenentur,
ad spiritum et laborem vere catholicum se impellere et obligare.[166]
Instituta vitae contemplativae per
suas orationes, paenitentiae opera et tribulationes, maximum momentum habent
in conversione animarum, cum Deus sit qui rogatus mittit operarios in messem
suam,[167]
animos non-christianorum ad audiendum Evangelium aperit,[168]
et verbum salutis in eorum cordibus foecundat.[169]
Imo rogantur haec Instituta ut domos in locis missionum condant, sicut non
pauca iam fecerunt, ut ibi, modo traditionibus genuine religiosis populorum
accommodato, vitam degentes, praeclarum testimonium maiestatis et caritatis
Dei, necnon et unionis in Christo, inter non-christianos reddant.
Instituta vero vitae activae, sive
finem stricte missionalem prosequantur sive non, sincere coram Deo sese
interrogent utrum actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes
extendere valeant; utrum quaedam ministeria aliis relinquere possint, ita ut
suas vires pro missionibus impendant; utrum activitatem in missionibus
incipere possint, aptando, si necesse fuerit, suas Constitutiones, ad mentem
tamen Fundatoris; utrum sodales sui pro viribus in activitate missionali
participent; utrum eorum consuetudo vitae sit testimonium Evangelii indoli
et condicioni populi accommodatum.
Cum autem, Spiritu Sancto
inspirante, in dies crescant in Ecclesia Instituta saecularia, eorum opera,
sub auctoritate Episcopi, multiplici ratione in missionibus fructuosa esse
potest, ut signum plenae deditionis ad evangelizationem mundi.
41. Laici ad opus evangelizationis
Ecclesiae cooperantur et tamquam testes simul et viva instrumenta missionem
eius salvificam participant,[170]
praesertim si a Deo vocati ab Episcopis ad hoc opus assumuntur.
In terris iam christianis laici ad
evangelizationis opus cooperantur, cognitionem et amorem erga missiones in
seipsis et in aliis fovendo, vocationes in propria familia, in
associationibus catholicis et in scholis excitando, subsidia cuiusque
generis offerendo, ut donum fidei, quod gratis receperunt, aliis donari
possit.
In terris autem missionum, laici,
sive advenae sive autochtoni, in scholis doceant, res temporales gerant, in
activitate paroeciali et dioecesana collaborent, varias formas apostolatus
laicorum instituant atque promoveant, ut fideles novellarum Ecclesiarum
quamprimum propriam partem in vita Ecclesiae assumere possint.[171]
Laici tandem cooperationem
oeconomico-socialem populis in via evolutionis libenter praebeant; quae
cooperatio eo magis laudanda est, quo magis ad ea instituta fundanda spectat,
quae structuras fundamentales vitae socialis attingunt, vel ad formationem
eorum ordinantur, qui responsabilitatem publicae rei habent.
Peculiari laude digni sunti illi
laici qui, in Universitatibus vel Institutis scientificis, suis
investigationibus historicis vel scientifico-religiosis cognitionem
populorum et religionum promovent, Evangelii praecones adiuvando, et
dialogum cum non-christianis praeparando.
Cum aliis christianis, cum
non-christianis, speciatim cum membris consociationum internationalium
fraterno animo collaborent, semper id prae oculis habentes, ut «aedificatio
terrenae civitatis in Domino fundetur ad Ipsumque dirigatur».[172]
Ad haec omnia munera obeunda,
necessaria indigent laici praeparatione technica et spirituali, quae in
Institutis ad hoc destinatis dari debet, ut eorum vita testimonium inter
non-christianos pro Christo sit, secundum verbum Apostoli: «Sine offensione
estote Iudaeis et Gentibus et Ecclesiae Dei; sicut et ego per omnia omnibus
placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant» (I
Cor. 10, 32-33).
Conclusio
42. Patres Concilii una cum Romano
Pontifice, officium Regnum Dei ubique diffundendi gravissime sentientes,
omnes Evangelii praecones peramanter salutant, eos praesertim qui pro
Christi nomine persecutionem patiuntur, socii eorum passionum effecti.[173]
Eodem amore quo Christus erga
homines flagravit, et ipsi exardescunt. Conscii autem Deum esse qui efficit
ut Regnum suum in terris adveniat, una cum omnibus christifidelibus preces
effundunt, ut per intercessionem Virginis Mariae Reginae Apostolorum, gentes
quamprimum ad agnitionem veritatis adducantur[174]
et claritas Dei quae in facie Christi Iesu resplendet per Spiritum Sanctum
omnibus illucescat.[175]
Haec omnia et singula quae in hoc
Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. et Nos,
Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus
Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita
synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Haec omnia et singula quae in
hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos,
Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus
Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita
synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die VII mensis decembris
anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes.
Patrum subsignationes
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis
ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis
Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus
Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit.
Veliternus Cardinalis CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus
tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit.
Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis
TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH,
Patriarcha Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis
MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis
SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini
et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti
Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S.
Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S.
Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae
in Via Lata Presbyter Cardinalis GRACIAS, Archiepiscopus Bombayensis.
† Ego IOANNES titulo S. Marci
Presbyter Cardinalis URBANI, Patriarcha Venetiarum.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in
Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R. E. Datarius.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii
in Ianiculo Presbyter Cardinalis GARIBI Y RIVERA, Archiepiscopus
Guadalajarensis.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra
moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et
Iulittae Presbyter Cardinalis RICHAUD, Archiepiscopus Burdigalensis.
† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti,
Modesti et Crescentiae Presbyter Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus
Hispalensis.
† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii
Presbyter Cardinalis KÖNIG, Archiepiscopus Vindobonensis.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae
Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et
Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae
Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi
Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de
Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S.
Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis
Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus
Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi
Presbyter Cardinalis ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae
ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci
Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus
Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi
Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER,
Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOANNES titulo S. Silvestri
in Capite Presbyter Cardinalis HEENAN, Archiepiscopus Vestmonasteriensis,
Primas Angliae.
† Ego IOANNES titulo Ssmae
Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT, Archiepiscopus
Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.
† Ego PAULUS titulo S. Camilli de
Lellis ad Hortos Sallustianos Presbyter Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus
Uagaduguensis.
† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in
Urbe Presbyter Cardinalis DANTE.
Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a
Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae
Dei Matris Presbyter Cardinalis ROSSI, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego IOANNES titulo S. Martini in
Montibus Presbyter Cardinalis COLOMBO, Archiepiscopus Mediolanensis.
† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii
ad Villam Ludovisi Presbyter Cardinalis CONWAY, Archiepiscopus Armachanus,
totius Hiberniae Primas.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis
Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA,
Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica
Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae
Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in
Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli
ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et
Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S.
Theodori in Palatio Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus
Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus
Cardinalis BACCI.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli in
Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in
via Tusculana Diaconus Cardinalis Callori DI VIGNALE.