www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

FERIA SEXTA
AD COMPLETORIUM

Incipit
V. Iube Domine benedicere.
Benedictio. Noctem quietam et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens. Amen.

 

Lectio brevis
1 Pet 5:8-9
Fratres: Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide.
Tu autem Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias

 

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem: Sed libera nos a malo. Amen.
Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Misereatur nostri omnipotens Deus, et dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam. Amen.
Indulgentiam, + absolutionem et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.

  

V. Converte nos + Deus, salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Voce mea * ad Dominum clamavi: neque obliviscetur misereri Deus
Psalmus 76(1-13) [1]
76:1 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
76:2 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, mánibus meis nocte contra eum: * et non sum decéptus.
76:3 Rénuit consolári ánima mea, * memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum: et defécit spíritus meus.
76:4 Anticipavérunt vigílias óculi mei: * turbátus sum, et non sum locútus.
76:5 Cogitávi dies antíquos: * et annos ætérnos in mente hábui.
76:6 Et meditátus sum nocte cum corde meo, * et exercitábar, et scopébam spíritum meum.
76:7 Numquid in ætérnum projíciet Deus: * aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
76:8 Aut in finem misericórdiam suam abscíndet, * a generatióne in generatiónem?
76:9 Aut obliviscétur miseréri Deus? * aut continébit in ira sua misericórdias suas?
76:10 Et dixi: Nunc coepi: * hæc mutátio déxteræ Excélsi.
76:11 Memor fui óperum Dómini: * quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
76:12 Et meditábor in ómnibus opéribus tuis: * et in adinventiónibus tuis exercébor.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

 

Psalmus 76(14-21) [2]
76:14 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? * tu es Deus qui facis mirabília.
76:15 Notam fecísti in pópulis virtútem tuam: * redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Jacob et Joseph.
76:16 Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: * et timuérunt, et turbátæ sunt abýssi.
76:17 Multitúdo sónitus aquárum: * vocem dedérunt nubes.
76:18 Étenim sagíttæ tuæ tránseunt: * vox tonítrui tui in rota.
76:19 Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: * commóta est, et contrémuit terra.
76:20 In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis: * et vestígia tua non cognoscéntur.
76:21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum, * in manu Móysi et Aaron.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

 

Psalmus 85 [3]
85:1 Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.
85:2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
85:3 Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
85:4 Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
85:5 Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.
85:6 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.
85:7 Non est símilis tui in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.
85:8 Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.
85:9 Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.
85:10 Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
85:11 Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
85:12 Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
85:13 Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.
85:14 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,
85:15 Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
85:16 Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Voce mea * ad Dominum clamavi: neque obliviscetur misereri Deus

 

Hymnus
Te lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus,
Ut pro tua clementia
Sis praesul et custodia.

Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata;
Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora.

* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.

 

Capitulum Responsorium Versum
Jer 14:9
Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, Domine Deus noster.
R. Deo gratias.

R.br. In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
R. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V. Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R. Commendo spiritum meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.

V. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
R. Sub umbra alarum tuarum protege nos.

 

Canticum Nunc dimittis
Ant. Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)
2:29 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30 Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace

 

Oratio
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus.
Visita, quaesumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusio
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
Benedictio. Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, + Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Amen.

 

Salve, Regina, mater misericordiae;
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut, cujus commemoratione laetamur, eius pia intercessione, ab instantibus malis et a morte perpetua liberemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
V. Divinum auxilium + maneat semper nobiscum.
R. Amen.