Incipit
V.
Iube Domine benedicere.
Benedictio.
Noctem
quietam et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens.
Amen.
Lectio brevis
1 Pet 5:8-9
Fratres: Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester
diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui
resistite fortes in fide. Tu
autem Domine, miserere nobis.
R.
Deo gratias
V.
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R.
Qui fecit coelum et terram.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et
ne nos inducas in tentationem: Sed libera nos a malo. Amen.
Confiteor
Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli
Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et
Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo
et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam
Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum
Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes
Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Misereatur
nostri omnipotens Deus, et dimissis peccatis nostris, perducat
nos ad vitam aeternam. Amen.
Indulgentiam,
+
absolutionem et
remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et
misericors Dominus. Amen.
V.
Converte nos +
Deus,
salutaris noster.
R.
Et averte iram tuam a nobis.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Psalmi
{ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Tu, Domine * servabis nos: et custodies nos in aeternum
Psalmus 11
[1]
11:1
Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus: * quóniam
diminútæ sunt veritátes a fíliis hóminum.
11:2
Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum: * lábia dolósa,
in corde et corde locúti sunt.
11:3
Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, * et linguam
magníloquam.
11:4
Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus, lábia nostra a
nobis sunt, * quis noster Dóminus est?
11:5
Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, * nunc exsúrgam,
dicit Dóminus.
11:6
Ponam in salutári: * fiduciáliter agam in eo.
11:7
Elóquia Dómini, elóquia casta: * argéntum igne examinátum,
probátum terræ purgátum séptuplum.
11:8
Tu, Dómine, servábis nos: et custódies nos * a generatióne hac
in ætérnum.
11:9
In circúitu ímpii ámbulant: * secúndum altitúdinem tuam
multiplicásti fílios hóminum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 12
[2]
12:1
Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Úsquequo avértis
fáciem tuam a me?
12:2
Quámdiu ponam consília in ánima mea, * dolórem in corde meo per
diem?
12:3
Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? * réspice, et
exáudi me, Dómine, Deus meus.
12:4
Illúmina óculos meos ne umquam obdórmiam in morte: * nequándo
dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
12:5
Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: * ego autem in
misericórdia tua sperávi.
12:6
Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino qui bona
tríbuit mihi: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 15
[3]
15:1
Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus
meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
15:2
Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes
meas in eis.
15:3
Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
15:4
Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor
ero nóminum eórum per lábia mea.
15:5
Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui
restítues hereditátem meam mihi.
15:6
Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea
præclára est mihi.
15:7
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et
usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
15:8
Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris
est mihi, ne commóvear.
15:9
Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: *
ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
15:10
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis
sanctum tuum vidére corruptiónem.
15:11
Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu
tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Tu, Domine * servabis nos: et custodies nos in aeternum
Hymnus
Te
lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus,
Ut pro tua clementia
Sis praesul et custodia.
Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata;
Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora.
* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Capitulum Responsorium Versum
Jer 14:9
Tu
autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est
super nos: ne derelinquas nos, Domine Deus noster.
R.
Deo gratias.
R.br.
In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
R.
In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V.
Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R.
Commendo spiritum meum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.
V.
Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
R.
Sub umbra alarum tuarum protege nos.
Canticum Nunc dimittis
Ant.
Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut
vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
(Canticum Simeonis * Luc.
2:29-32)
2:29
Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in
pace:
2:30
Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31
Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32
Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut
vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
Oratio
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus.
Visita,
quaesumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici
ab ea longe repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos
in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusio
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
Benedictio.
Benedicat et
custodiat nos omnipotens et misericors Dominus,
+
Pater, et Filius, et
Spiritus Sanctus.
R.
Amen.
Salve,
Regina, mater misericordiae;
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus
exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis
Virgo Maria.
V.
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Omnipotens
sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et
animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur,
Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut, cujus
commemoratione laetamur, eius pia intercessione, ab instantibus
malis et a morte perpetua liberemur.
Per eumdem Christum
Dominum nostrum. Amen.
V.
Divinum auxilium
+
maneat semper nobiscum.
R.
Amen. |