Incipit
V.
Deus +
in adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Hymnus
Rerum
Deus tenax vigor,
Immotus in te permanens,
Lucis diurnae tempora
Successibus determinans:
Largire lumen vespere,
Quo vita nusquam decidat,
Sed praemium mortis sacrae
Perennis instet gloria.
* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi
{ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Ne tacueris * Deus, quia sermonibus odii circumdederunt me
Psalmus 108(1-13)
[1]
108:1
Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os
dolósi super me apértum est.
108:2
Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii
circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
108:3
Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
108:4
Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro
dilectióne mea.
108:5
Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris
ejus.
108:6
Cum judicátur, éxeat condemnátus: * et orátio ejus fiat in
peccátum.
108:7
Fiant dies ejus pauci: * et episcopátum ejus accípiat alter.
108:8
Fiant fílii ejus órphani: * et uxor ejus vídua.
108:9
Nutántes transferántur fílii ejus, et mendícent: * et ejiciántur
de habitatiónibus suis.
108:10
Scrutétur foenerátor omnem substántiam ejus: * et dirípiant
aliéni labóres ejus.
108:11
Non sit illi adjútor: * nec sit qui misereátur pupíllis ejus.
108:12
Fiant nati ejus in intéritum: * in generatióne una deleátur
nomen ejus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 108(14-20)
[2]
108:14
In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini: *
et peccátum matris ejus non deleátur.
108:15
Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória
eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
108:16
Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum
corde mortificáre.
108:17
Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit
benedictiónem, et elongábitur ab eo.
108:18
Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut
aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus.
108:19
Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua
semper præcíngitur.
108:20
Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui
loquúntur mala advérsus ánimam meam.
108:20
Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia
suávis est misericórdia tua.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 108(21-31)
[3]
108:21
Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum
conturbátum est intra me.
108:22
Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut
locústæ.
108:23
Génua mea infirmáta sunt a jejúnio: * et caro mea immutáta est
propter óleum.
108:24
Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt
cápita sua.
108:25
Ádjuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum
misericórdiam tuam.
108:26
Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
108:27
Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me,
confundántur: servus autem tuus lætábitur.
108:28
Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut
diplóide confusióne sua.
108:29
Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum
laudábo eum.
108:30
Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a
persequéntibus ánimam meam.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Ne tacueris * Deus, quia sermonibus odii circumdederunt me
Capitulum
Responsorium Versum
{ex Proprio Sanctorum}
Acts 7:59
Positis
autem genibus clamavit voce magna, dicens: Domine ne statuas
illis hoc peccatum, Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino.
R.
Deo gratias
R.br.
Magna est gloria ejus * In salutari tuo.
R.
Magna est gloria ejus * In salutari tuo.
V.
Gloriam et magnum decorem impones super eum.
R.
In salutari tuo
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Magna est gloria ejus * In salutari tuo.
V.
Justus ut palma florebit.
R.
Sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Da nobis, quaesumus Domine, imitari quod colimus, ut discamus et
inimicos diligere: quia ejus natalitia celebramus, qui novit
etiam pro persecutoribus exorare
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusio
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen.
|