Incipit
V.
Deus +
in adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Hymnus
Rector
potens verax Deus,
Qui temperas rerum vices,
Splendore mane illuminas,
Et ignibus meridiem:
Exstingue flammas litium,
Aufer calorem noxium,
Confer salutem corporum,
Veramque pacem cordium.
* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi
{ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Alleluia, * tuus sum ego, salvum me fac, Domine, alleluia,
alleluia
Psalmus 118(81-96)
[1]
118:81
(Caph)
Defécit in salutáre tuum ánima mea: * et in verbum tuum
supersperávi.
118:82
Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: Quando
consoláberis me?
118:83
Quia factus sum sicut uter in pruína: * justificatiónes tuas non
sum oblítus.
118:84
Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me
judícium?
118:85
Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes: * sed non ut lex tua.
118:86
Omnia mandáta tua véritas: * iníque persecúti sunt me, ádjuva
me.
118:87
Paulo minus consummavérunt me in terra: * ego autem non
derelíqui mandáta tua.
118:88
Secúndum misericórdiam tuam vivífica me: * et custódiam
testimónia oris tui.
118:89
(Laméd)
In ætérnum, Dómine, * verbum tuum pérmanet in cælo.
118:90
In generatiónem et generatiónem véritas tua: * fundásti terram,
et pérmanet.
118:91
Ordinatióne tua persevérat dies: * quóniam ómnia sérviunt tibi.
118:92
Nisi quod lex tua meditátio mea est: * tunc forte periíssem in
humilitáte mea.
118:93
In ætérnum non oblivíscar justificatiónes tuas: * quia in ipsis
vivificásti me.
118:94
Tuus sum ego, salvum me fac: * quóniam justificatiónes tuas
exquisívi.
118:95
Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: * testimónia tua
intelléxi.
118:96
Omnis consummatiónis vidi finem: * latum mandátum tuum nimis.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 118(97-112)
[2]
118:97
(Mem)
Quómodo diléxi legem tuam, Dómine? * tota die meditátio mea est.
118:98
Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo: * quia in
ætérnum mihi est.
118:99
Super omnes docéntes me intelléxi: * quia testimónia tua
meditátio mea est.
118:100
Super senes intelléxi: * quia mandáta tua quæsívi.
118:101
Ab omni via mala prohíbui pedes meos: * ut custódiam verba tua.
118:102
A judíciis tuis non declinávi: * quia tu legem posuísti mihi.
118:103
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo!
118:104
A mandátis tuis intelléxi: * proptérea odívi omnem viam
iniquitátis.
118:105
(Nun)
Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis.
118:106
Jurávi, et státui * custodíre judícia justítiæ tuæ.
118:107
Humiliátus sum usquequáque, Dómine: * vivífica me secúndum
verbum tuum.
118:108
Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine: * et judícia tua
doce me.
118:109
Ánima mea in mánibus meis semper: * et legem tuam non sum
oblítus.
118:110
Posuérunt peccatóres láqueum mihi: * et de mandátis tuis non
errávi.
118:111
Hereditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum: * quia
exsultátio cordis mei sunt.
118:112
Inclinávi cor meum ad faciéndas justificatiónes tuas in ætérnum,
* propter retributiónem.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 118(113-128)
[3]
118:113
(Samech)
Iníquos ódio hábui: * et legem tuam diléxi.
118:114
Adjútor et suscéptor meus es tu: * et in verbum tuum
supersperávi.
118:115
Declináte a me, malígni: * et scrutábor mandáta Dei mei.
118:116
Ádjuva me, et salvus ero: * et meditábor in justificatiónibus
tuis semper.
118:117
Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam: * et non confúndas
ab exspectatióne mea.
118:118
Sprevísti omnes discedéntes a judíciis tuis: * quia injústa
cogitátio eórum.
118:119
Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ: * ídeo diléxi
testimónia tua.
118:120
Confíge timóre tuo carnes meas: * a judíciis enim tuis tímui.
118:121
(Ain)
Feci judícium et justítiam: * non tradas me calumniántibus me.
118:122
Súscipe servum tuum in bonum: * non calumniéntur me supérbi.
118:123
Óculi mei defecérunt in salutáre tuum: * et in elóquium justítiæ
tuæ.
118:124
Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam: * et
justificatiónes tuas doce me.
118:125
Servus tuus sum ego: * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia
tua.
118:126
Tempus faciéndi, Dómine: * dissipavérunt legem tuam.
118:127
Ídeo diléxi mandáta tua, * super aurum et topázion.
118:128
Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar: * omnem viam iníquam
ódio hábui.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Alleluia, * tuus sum ego, salvum me fac, Domine, alleluia,
alleluia
Capitulum
Responsorium Versum
{ex Proprio de Tempore}
Phil 2:10-11
In
nomine Jesu omne genu flectetur coelestium, terrestrium, et
infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus
Christus in gloria est Dei Patris.
R.
Deo gratias
R.br.
Afferte Domino gloriam et honorem, * Alleluia, alleluia.
R.
Afferte Domino gloriam et honorem, * Alleluia, alleluia.
V.
Afferte Domino gloriam nomini ejus.
R.
Alleluia, alleluia.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Afferte Domino gloriam et honorem, * Alleluia, alleluia.
V.
Magnificate Dominum mecum, alleluia.
R.
Et exaltemus nomen ejus in idipsum, alleluia.
Oratio
{ex Proprio de Tempore}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui unigenitum Filium tuum constituisti humani generis
Salvatorem, et Jesum vocari jussisti: concede propitius; ut
cujus sanctum nomen veneramur in terris, ejus quoque aspectu
perfruamur in coelis.
Per
eumdem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum
vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia
saecula saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusio
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen.
|