www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Admirabile nomen Jesu, quod est super omne nomen, * Venite adoremus.
Ant. Admirabile nomen Jesu, quod est super omne nomen, * Venite adoremus.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Admirabile nomen Jesu, quod est super omne nomen, * Venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Admirabile nomen Jesu, quod est super omne nomen, * Venite adoremus.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant. Admirabile nomen Jesu, quod est super omne nomen, * Venite adoremus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Venite adoremus.
Ant. Admirabile nomen Jesu, quod est super omne nomen, * Venite adoremus.

 

Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Jesu Rex admirabilis,
Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis.

Quando cor nostrum visitas,
Tunc lucet ei veritas,
Mundi vilescit vanitas,
Et intus fervet caritas.

Jesu dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium,
Et omne desiderium.

Jesum omnes agnoscite,
Amorem ejus poscite:
Jesum ardenter quaerite,
Quaerendo inardescite.

Te nostra Jesu vox sonet,
Nostri te mores exprimant,
Te corda nostra diligant,
Et nunc, et in perpetuum.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I.
Ant. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Psalmus 8 [1]
8:1 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra

 

Ant. In nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum
Psalmus 18 [2]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum; illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum

 

Ant. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: mementote, quoniam excelsum est nomen ejus
Psalmus 23 [3]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: mementote, quoniam excelsum est nomen ejus

 

V. Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo.
R. Multum est enim.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolorum
Acts 3:1-8
1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae.
8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Ecce concipies, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
* Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
V. Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur.
R. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Acts 3:9-16
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes.
12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
15 Auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fueris, misericordiae recordaberis,
* Et in tempore tribulationis peccata dimittis.
V. Et benedictum nomen majestatis tuae in aeternum, qui facis mirabilia solus.
R. Et in tempore tribulationis peccata dimittis.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Acts 4:5-12
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae, in Jerusalem:
6 Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
9 Si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
10 Notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli:
12 Et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Laudabo nomen tuum assidue
* Et collaudabo illud in confessione.
V. Laetabor et exsultabo in te: psallam nomini tuo, Altissime.
R. Et collaudabo illud in confessione.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et collaudabo illud in confessione.

 

Nocturn II.
Ant. Memores erunt nominis tui Domine in omni generatione et generationem
Psalmus 44 [4]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Memores erunt nominis tui Domine in omni generatione et generationem

 

Ant. Magnificate Deum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum
Psalmus 45 [5]
45:1 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:5 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
45:11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Magnificate Deum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum

 

Ant. Omnes gentes, quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine, et glorificabunt nomen tuum
Psalmus 86 [6]
86:1 Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
86:2 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:3 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Omnes gentes, quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine, et glorificabunt nomen tuum

 

V. Propter gloriam nominis tui Domine libera nos.
R. Et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Bernardi Abbatis.
Sermo 15. super Cantica, circa medium.
Non otiose Spiritus sanctus nomen sponsi oleo comparat, cum ita doceat sponsam ad sponsum clamare: Oleum effusum nomentuum. Oleum enim lucet, pascit, et ungit. Fovet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem: lux, cibus, medicina. Vide idem nunc et de sponsi nomine: Lucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit, et ungit. Et percurramus singula. Unde putas in toto orbe tanta et tam subita fidei lux, nisi de praedicato nomine Jesu? Nonne in hujus nominis luce Deus nos vocavit in admirabile lumen suum, quibus illuminatis, et in lumine isto videntibus lumen, dicat merito Paulus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino?
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Sperent in te, qui noverunt nomen tuum:
* Quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine.
V. Exsurge Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum.
R. Quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Hoc unique nomen coram regibus, et Gentibus, et filiis Israel portare jussus est idem Apostolus; et portabat nomen tamquam lumen, et illuminabat patriam, et clamabat ubique: Nox praecessit, dies autem appropinquavit.
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Et monstrabat omnibus lucernam super candelabrum, annuntians in omni loco Jesum, et hunc crucifixum. Quomodo lux ista resplenduit ac perstrinxit cunctorum intuentium oculos, quando de ore Petri, tamquam fulgur egrediens, claudi unius corporales plantas solidavit et bases, multasque spiritualiter caecos illuminavit.'' Numquid non ignem sparsit, cum ait: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula?
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Confiteamur nomini tuo magno
* Quoniam terribile et sanctum est.
V. Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
R. Quoniam terribile et sanctum est.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Nec tantum lux est nomen Jesu, sed est et cibus. An non toties confortaris, quoties recordaris? Quid aeque mentem cogitantis impinguat? Quid ita exercitatos reparat sensus, virtutes roborat, vegetat mores bonos atque honestos, castas fovet affectiones?
Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto infunditur; insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit mihi, nisi legero ibi Jesum. Si disputes, aut conferas, non sapit mihi nisi sonuerit ibi Jesus. Jesus mel in ore, in aure melos, in corde jubilus. Sed est et medicina. Tristatur aliquis nostrum? Veniat in cor ejus Jesus, et inde saliat in os. Et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, redit serenum. Labitur quis in crimen? currit insuper ad laqueum mortis desperando? Nonne, si invocet nomen vitae, confestim respirabit ad vitam?
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Laetentur omnes, qui sperant in te Domine, in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes
* Qui diligunt nomen tuum.
V. Domine in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die.
R. Qui diligunt nomen tuum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui diligunt nomen tuum.

 

Nocturn III.
Ant. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus
Psalmus 95 [7]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus

 

Ant. Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua

 

Ant. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei, qui asedndit super occasum, Dominus nomen illi
Psalmus 97 [9]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei, qui asedndit super occasum, Dominus nomen illi

 

V. Afferte Domino gloriam et honorem.
R. Afferte Domino gloriam nomini ejus.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 2:21
In illo tempore: Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus.
Et reliqua.

Homilia sancti Bernardi Abbatis.
Sermon 1 de Circumcisione.
Magnum et mirabile sacramentum! Circumciditur puer, et vocatur Jesus. Quid sibi vult ista connexio? Circumcisio nempe magis salvandi, quam Salvatoris esse videtur: et Salvatorem circumcidere potius decet, quam circumcidi. Sed agnosce mediatorem Dei et hominum, qui ab ipso nativitatis suae exordio divinis humana sociat, ima summis. Nascitur ex muliere, sed cui foecunditatis fructus sic accedat, ut non decidat flos virginitatis. Pannis involvitur: sed panni ipsi angelicis laudibus honorantur. Absconditur in praesepio: sed proditur radianlie stella de coelo. Sic et circumcisio veritatem susceptae probat humanitatis: et nomen, quod est super omne nomen, gloriam indicat majestatis. Circumciditur tamquam verus Abrahae filius: Jesus vocatur tamquam verus Filius Dei.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Tribulationem et dolorem inveni:
* Et nomen Domini invocavi.
V. Turris fortissima nomen Domini, in ipso speravi, et adjutus sum.
R. Et nomen Domini invocavi.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 8
Neque enim ad instar priorum meus iste Jesus nomen vacuum aut inane portat. Non est in eo magni nominis umbra, sed veritas.
Caelitus siquidem inditum nomen Evangelista testatur, quod vocatum est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur. Et attende verbi profunditatem: Postquam natus est Jesus. Jesus vocatur ab hominibus, qui vocatus est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur. Idem quippe et Angeli Salvator, et hominis: sed hominis ab incarnatione, Angeli ab initio creaturae. Vocatum est, ait, nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo. In ore ergo duorum vel trium testium stat omne verbum: et ipsum, quod in Propheta abbreviatum, manifestius in Evangelio legitur caro factum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Exspectabo nomen tuum Domine,
* Quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
V. Ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua.
R. Quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Merito sane, dum circumciditur puer, qui natus est nobis, Salvator vocatur: quod videlicet ex hoc jam coeperit operari salutem nostram, immaculatum illum pro nobis sanguinem fundens. Neque enim jam quaerere est Christianis, cur voluerit Dominus Christus circumcidi. Propter hoc siquidem circumcisus est, propter quod natus, propter quod passus.
Nihil horum propter se, sed omnia propter electos. Nec in peccato genitus, nec a peccato circumcisus, nec mortuus est pro peccato suo: magis autem propter delicta nostra. Quod vocatum est, inquit, ab Angelo, priusquam in utero conciperetur. Vocatum plane, non impositum. Nempe hoc ei nomen est ab aeterno. A natura propria habet, ut sit Salvator: innatum est ei nomen hoc, non inditum ab humana, vel angelica creatura.

V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui unigenitum Filium tuum constituisti humani generis Salvatorem, et Jesum vocari jussisti: concede propitius; ut cujus sanctum nomen veneramur in terris, ejus quoque aspectu perfruamur in coelis.
Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.