www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant. Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Ant. Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant. Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Venite adoremus.
Ant. Christus natus est nobis: * Venite adoremus.

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Jesu Redemptor omnium,
Quem lucis ante originem
Parem paternae gloriae
Pater supremus edidit.

Tu lumen, et splendor Patris,
Tu spes perennis omnium,
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem servuli.

Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.

Testatur hoc praesens dies,
Currens per anni circulum,
Quod solus e sinu Patris
Mundi salus adveneris.

Hunc astra, tellus, aequora,
Hunc omne quod coelo subest,
Salutis Auctorem novae
Novo salutat cantico.

Et nos, beata quos sacri
Regavit unda sanguinis;
Natalis ob diem tui
Hymni tributum solvimus.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Dominus dixit * ad me Filius meus es tu, ego hodie genui te
Psalmus 2 [1]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Dominus dixit * ad me Filius meus es tu, ego hodie genui te

 

Ant. In sole posuit * tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo
Psalmus 18 [2]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum; illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In sole posuit * tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo

 

Ant. Elevamini * portae aeternales, et introibit Rex gloriae
Psalmus 23 [3]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Elevamini * portae aeternales, et introibit Rex gloriae

 

V. Tamquam sponsus.
R. Dominus procedens de thalamo suo.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De Epistola beati Pauli Apostoli ad Romanos.
Rom 4:1-8
1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.
6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
7 Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: ecce de quo dicebam vobis: Qui post me venit, ante me factus est:
* Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere.
V. Qui de terra est, de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est.
R. Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Rom 4:9-12
9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.
10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.
11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
12 Et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Dies sanctificatus illuxit nobis: venite Gentes, et adorate Dominum:
* Quia hodie descendit lux magna in terris.
V. Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea.
R. Quia hodie descendit lux magna in terris.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Rom 4:13-17
13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei.
14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum
17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt:
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis:
* Alleluia, alleluia.
V. Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea.
R. Alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Alleluia, alleluia.

 

Nocturn II.
Ant. Speciosus forma * prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis
Psalmus 44 [4]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Speciosus forma * prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis

 

Ant. Homo natus est * in ea, et ipse fundavit eam Altissimus
Psalmus 86 [5]
86:1 Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
86:2 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:3 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Homo natus est * in ea, et ipse fundavit eam Altissimus

 

Ant. Exsultabunt omnia ligna silvarum * ante faciem Domini, quoniam venit
Psalmus 95 [6]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Exsultabunt omnia ligna silvarum * ante faciem Domini, quoniam venit

 

V. Speciosus forma prae filiis hominum.
R. Diffusa est gratia in labiis tuis.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 
V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Leonis Papae.
Sermone 7. de Nativitate Domini.
Festivitatis hodiernae, dilectissimi, verus venerator est, et pius cultor, qui nec de Incarnatione Domini aliquid falsum, nec de Deitate aliquid sentit indignum. Paris enim periculi malum est, si illi aut naturae nostrae veritas, aut paternae gloriae negatur aequalitas. Cum ergo ad intelligendum sacramentum Nativitatis Christi, qua de matre virgine est ortus, accedimus, abigatur procul terrenarum caligo rationum, et ab illuminatae fidei oculo mundanae sapientiae fumus abscedat.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Congratulamini mihi omnes qui diligitis Dominum
* Quia cum essem parvula, placui Altissimo, et de meis visceribus genui Deum et hominem.
V. Beatam me dicent omnes generationes, quia ancillam humilem respexit Deus.
R. Quia cum essem parvula, placui Altissimo, et de meis visceribus genui Deum et hominem.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Divina est enim auctoritas cui credimus: divina est doctrina, quam sequimur. Quoniam sive legis testificationi, sive oraculis Prophetarum, sive evangelicae tubae interiorem admovemus auditum; verum est, quod Joannes plenus Spiritu sancto intonuit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et similiter verum est, quod idem praedicator adjecit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Confirmatum est cor Virginis, in quo divina mysteria, Angelo nuntiante, concepit: tunc speciosum forma prae filiis hominum castis suscepit visceribus:
* Et benedicta in aeternum, Deum nobis protulit et hominem.
V. Domus pudici pectoris templum repente fit Dei, intacta nesciens virum, verbo concepit Filium.
R. Et benedicta in aeternum, Deum nobis protulit et hominem.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
In utraque ergo natura idem est Dei Filius, nostra suscipiens, et propria non amittens: in homine hominem renovans, in se incomutabilis perseverans. Deitas enim, quae illi cum Patre communis est, nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec Dei formam servi forma violavit: quia summa et sempiterna essentia, quae se ad humani generis inclinavit salutem, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed quod erat, esse non destitit. Unde cum Unigenitus Dei minorem se Patre confitetur, cui se dicit aequalem, veritatem in se formae utriusque demonstrat: ut et humanam probet imperilitas, et divinam declaret aequalitas.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Benedicta et venerabilis es Virgo Maria, quae sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris:
* Jacebat in praesepio, et fulgebat in coelo.
V. Domine audivi auditum tuum, et timui: consideravi opera tua, et expavi: in medio duorum animalium.
R. Jacebat in praesepio, et fulgebat in coelo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Jacebat in praesepio, et fulgebat in coelo.

 

Nocturn III.
Ant. In principio * et ante saecula Deus erat Verbum, et ipse natus est hodie Salvator mundi
Psalmus 96 [7]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In principio * et ante saecula Deus erat Verbum, et ipse natus est hodie Salvator mundi

 

Ant. Ante luciferum genitus * et ante saecula, Dominus Salvator noster hodie nasci dignatus est
Psalmus 97 [8]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Ante luciferum genitus * et ante saecula, Dominus Salvator noster hodie nasci dignatus est

 

Ant. Nato Domino * Angelorum chorus canebat, dicens: Salus Deo nostro, sedenti super thronum, et Agno
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Nato Domino * Angelorum chorus canebat, dicens: Salus Deo nostro, sedenti super thronum, et Agno

 

V. Notum fecit Dominus, alleluia.
R. Salutare suum, alleluia.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 2:21
In illo tempore: Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer: vocatum est nomen ejus Jesus.
Et reliqua.

Homilia sancti Ambrosii Episcopi.
Liber 2 in cap. 2 Lucas, circa med.
Circumciditur itaque puer. Quis est iste puer, nisi ille, de quo dictum est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis? Factus est enim sub lege, ut eos, qui sub lege essent, lucrifaceret. Ut sisterent eum Domino. Quid sit autem in Jerusalem sisti Domino, dicerem, nisi in Isaise commentis ante dixissem. Circumcisus enim vitiis, Dominico dignus judicatur obtutu: quia oculi Domini super justos. Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futuri: nam et circumcisio purgationem significat delictorum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Sancta et imaculata virginitas, quibus te laudibus efferam nescio:
* Quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
R. Quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 8
Sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi, humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur, eo per octavum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio, resurrectionis praefigurabatur aetate. Hoc est enim illud: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Verbis enim legis promittebatur Virginis partus. Et vere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse, qui lege signetur, in eumdem modum ab Angelo repetita verba declarant: Quod nascetur, inquit, Sanctum, vocabitur Filius Dei.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Nesciens mater virgo virum, peperit sine dolore:
* Salvatorem saeculorum, ipsum Regem Angelorum, sola virgo lactabat libere de caelo pleno.
V. Domus pudici pectoris templum repente fit Dei: intacta nesciens virum, verbo concepit Filium.
R. Salvatorem saeculorum, ipsum Regem Angelorum, sola virgo lactabat libere de caelo pleno.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Salvatorem saeculorum, ipsum Regem Angelorum, sola virgo lactabat libere de caelo pleno.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae, immaculati partus novitate non senserit, et caelesti majestate depulerit. Nam si litteram sequamur: quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat?
Numquid sanctus Achab? Numquid sancti pseudoprophetae, quos ad Eliae preces ultor coelestis injuriae ignis absumpsit? Sed ille sanctus, quem in figura futuri mysterii pia legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos Dei, immaculatae foecunditatis aperiret genitale secretum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi praemia praestitisti: tribue quaesumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meriumus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.