Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant.
Deum magnum Dominum * Venite adoremus
Ant.
Deum magnum Dominum * Venite adoremus
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Deum magnum Dominum * Venite adoremus
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Venite adoremus
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Deum magnum Dominum * Venite adoremus
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Venite adoremus
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant
corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Deum magnum Dominum * Venite adoremus
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Venite adoremus
Ant.
Deum magnum Dominum * Venite adoremus
Hymnus
{ex Psalterio secundum temporum}
Rerum
Creator optime,
Rectorque noster, aspice,
Nos a quiete noxia
Mersos sopore libera.
Te, Sancte Christe, poscimus,
Ignosce tu criminibus,
Ad confitendum surgimus,
Morasque noctis rumpimus.
Mentes manusque tollimus,
Propheta sicut noctibus
Nobis gerendum praecipit,
Paulusque gestis censuit.
Vides malum, quod gessimus,
Occulta nostra pandimus,
Preces gementes fundimus,
Dimitte, quod peccavimus.
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi cum
lectionibus
{Antiphonas ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant.
Pretiosus forma * prae filiis hominum, diffusa est gratia in
labiis tuis
Psalmus 44(1-10)
[1]
44:1
Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2
Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3
Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis
tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4
Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et
regna.
44:6
Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet
te mirabíliter déxtera tua.
44:7
Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum
Regis.
44:8
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga
regni tui.
44:9
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit
te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10
Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus
ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre
tuo.
44:10
Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata
varietáte.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Pretiosus forma * prae filiis hominum, diffusa est gratia in
labiis tuis
Ant.
Confitebuntur tibi * populi Deus in aeternum
Psalmus
44(11-18) [2]
44:11
Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere
populum tuum et domum patris tui.
44:12
Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus
tuus, et adorábunt eum.
44:13
Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes
dívites plebis.
44:14
Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis
circumamícta varietátibus.
44:15
Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur
tibi.
44:16
Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum
Regis.
44:17
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos
príncipes super omnem terram.
44:18
Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et
generatiónem.
44:18
Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum
sæculi.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Confitebuntur tibi * populi Deus in aeternum
Ant.
Adjutor in tribulationibus * Deus noster
Psalmus 45
[3]
45:1
Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus,
quæ invenérunt nos nimis.
45:2
Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur
montes in cor maris.
45:3
Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes
in fortitúdine ejus.
45:4
Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit
tabernáculum suum Altíssimus.
45:5
Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane
dilúculo.
45:6
Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem
suam, mota est terra.
45:7
Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:8
Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super
terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9
Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10
Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus,
et exaltábor in terra.
45:11
Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Adjutor in tribulationibus * Deus noster
Ant.
Magnus Dominus * et laudabilis nimis in civitate Dei nostri
Psalmus 47
[4]
47:1
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri,
‡
in monte sancto ejus.
47:2
Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera
Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:3
Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:4
Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:5
Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt:
* tremor apprehéndit eos.
47:6
Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres
naves Tharsis.
47:7
Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in
civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:8
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:9
Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: *
justítia plena est déxtera tua.
47:10
Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia
tua, Dómine.
47:11
Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus
ejus.
47:12
Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domus
ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
47:13
Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sæculum
sæculi: * ipse reget nos in sæcula.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Magnus Dominus * et laudabilis nimis in civitate Dei nostri
Ant.
Os meum loquetur * sapientiam: et meditatio cordis mei
prudentiam
Psalmus 48(1-13)
[5]
48:1
Audíte hæc, omnes Gentes: * áuribus percípite omnes, qui
habitátis orbem:
48:2
Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et
pauper.
48:3
Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei
prudéntiam.
48:4
Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério
propositiónem meam.
48:5
Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
48:6
Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum
suárum gloriántur.
48:7
Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem
suam.
48:8
Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et
vivet adhuc in finem.
48:9
Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul
insípiens, et stultus períbunt.
48:10
Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus
illórum in ætérnum.
48:11
Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina
sua in terris suis.
48:12
Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est
juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Os meum loquetur * sapientiam: et meditatio cordis mei
prudentiam
Ant.
Ne timueris * cum divite non descendet in sepulcrum gloria eius
Psalmus 48(14-21)
[6]
48:14
Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo
complacébunt.
48:15
Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
48:16
Et dominabúntur eórum justi in matutíno: * et auxílium eórum
veteráscet in inférno a glória eórum.
48:17
Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum
accéperit me.
48:18
Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta
fúerit glória domus ejus.
48:19
Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum
eo glória ejus.
48:20
Quia ánima ejus in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi
cum beneféceris ei.
48:21
Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in
ætérnum non vidébit lumen.
48:21
Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est
juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Ne timueris * cum divite non descendet in sepulcrum gloria eius
Ant.
Deus deorum * Dominus locutus est
Psalmus 49(1-15)
[7]
49:1
Deus deórum, Dóminus locútus est:
‡
* et vocávit terram,
49:2
A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris ejus.
49:3
Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
49:4
Ignis in conspéctu ejus exardéscet: * et in circúitu ejus
tempéstas válida.
49:5
Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
49:6
Congregáte illi sanctos ejus: * qui órdinant testaméntum ejus
super sacrifícia.
49:6
Et annuntiábunt cæli justítiam ejus: * quóniam Deus judex est.
49:7
Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: *
Deus, Deus tuus ego sum.
49:8
Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in
conspéctu meo sunt semper.
49:9
Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis
hircos.
49:10
Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * juménta in móntibus et
boves.
49:11
Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
49:12
Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et
plenitúdo ejus.
49:13
Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum
potábo?
49:14
Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
49:15
Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis
me.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Deus deorum * Dominus locutus est
Ant.
Intelligite * qui obliviscimini Deum
Psalmus
49(16-23) [8]
49:16
Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras justítias meas,
et assúmis testaméntum meum per os tuum?
49:17
Tu vero odísti disciplínam: * et projecísti sermónes meos
retrórsum:
49:18
Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem
tuam ponébas.
49:19
Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
49:20
Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium
matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
49:21
Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et
státuam contra fáciem tuam.
49:22
Intellígite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et
non sit qui erípiat.
49:23
Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo
osténdam illi salutáre Dei.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Intelligite * qui obliviscimini Deum
Ant.
Acceptabis sacrificium * justitiae super altare tuum Domine
Psalmus 50
[9]
50:1
Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
50:2
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem
meam.
50:3
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
50:4
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra
me est semper.
50:5
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in
sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
50:6
Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis
concépit me mater mea.
50:7
Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ
tuæ manifestásti mihi.
50:8
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem
dealbábor.
50:9
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa
humiliáta.
50:10
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas
dele.
50:11
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in
viscéribus meis.
50:12
Ne projícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne
áuferas a me.
50:13
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli
confírma me.
50:14
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
50:15
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et
exsultábit lingua mea justítiam tuam.
50:16
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
50:17
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis
non delectáberis.
50:18
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et
humiliátum, Deus, non despícies.
50:19
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut
ædificéntur muri Jerúsalem.
50:20
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta:
* tunc impónent super altáre tuum vítulos.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Acceptabis sacrificium * justitiae super altare tuum Domine
V.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam
R.
Et exaltabunt ossa humiliata
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors
Dominus. Amen.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ille nos benedicat, qui sine fine
vivit et regnat. Amen.
Lectio 1
De epistola ad Romanos
Rom 2:1-4
1
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas.
In quo enim judicas
alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas.
2
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos
qui talia agunt.
3
Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et
facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
4
An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis
contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te
adducit?
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Hodie nobis de coelo pax vera descendit:
* Hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli.
V.
Hodie illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis
antiquae, felicitatis aeternae.
R.
Hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Divinum
auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 2
Rom 2:5-8
5
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas
tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,
6
Qui reddet unicuique secundum opera ejus:
7
Iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et
honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam:
8
Iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt
veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Quem vidistis, pastores? dicite, annuntiate nobis, in terris
quis apparuit?
* Natum vidimus, et choros Angelorum collaudantes Dominum.
V.
Dicite, quidnam vidistis? et annuntiate Christi nativitatem.
R.
Natum vidimus, et choros Angelorum collaudantes Dominum.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ad societatem
civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 3
Rom 2:9-13
9
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum,
Judaei primum, et Graeci:
10
Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo
primum, et Graeco:
11
Non enim est acceptio personarum apud Deum.
12
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et
quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
13
Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores
legis justificabuntur.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
O magnum mysterium, et admirabile sacramentum, ut animalia
viderent Dominum natum, jacentem in praesepio:
* Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
V.
Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R.
Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Oratio missing
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |