www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant. Regem Martyrum, Dominum, * Venite, adoremus.
Ant. Regem Martyrum, Dominum, * Venite, adoremus.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Regem Martyrum, Dominum, * Venite, adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Venite, adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Regem Martyrum, Dominum, * Venite, adoremus.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Venite, adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant. Regem Martyrum, Dominum, * Venite, adoremus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Venite, adoremus.
Ant. Regem Martyrum, Dominum, * Venite, adoremus.

 

Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Audit tyrannus anxius
Adesse regum Principem,
Qui nomen Israel regat,
Teneatque David regiam.

Exclamat amens nuntio:
Successor instat, pellimur:
Satelles, i, ferrum rape:
Perfunde cunas sanguine.

Quid proficit tantum nefas?
Quid crimen Herodem juvat?
Unus tot inter funera
Impune Christus tollitur.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Commune aut Festum}
Nocturn I.
Ant. In lege Domini * fuit voluntas ejus die ac nocte
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In lege Domini * fuit voluntas ejus die ac nocte

 

Ant. Praedicans * praeceptum Domini constitutus est in monte sancto ejus
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Praedicans * praeceptum Domini constitutus est in monte sancto ejus

 

Ant. Voce mea * ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tribulant me qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Voce mea * ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo

 

V. Gloria et honore coronasti eum Domine.
R. Et constituisti eum super opera manuum tuarum

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De Jeremia Propheta.
Jer 31:15-17
15 Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
16 Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici:
17 Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati:
* Virgines enim permanserunt, ideo regnant cum Deo, et Agnus Dei cum illis.
V. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni.
R. Virgines enim permanserunt, ideo regnant cum Deo, et Agnus Dei cum illis.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Jer 31:18-20
18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.
19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.
20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Sub altare Dei audivi voces occisorum dicentium:
* Quare non defendis sanguinem nostrum?
Et acceperunt divinum responsum: Adhuc sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum.
V. Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna, dicentes.
R. Quare non defendis sanguinem nostrum? Et acceperunt divinum responsum: Adhuc sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Jer 31:21-23
21 Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas.
22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus:
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Adoraverunt viventem in saecula saeculorum,
* Mittentes coronas suas ante thronum Domini Dei sui.
V. Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas: et benedixerunt vivontem in saecula saeculorum.
R. Mittentes coronas suas ante thronum Domini Dei sui.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Mittentes coronas suas ante thronum Domini Dei sui.

 

Nocturn II.
Ant. Filii hominum * scitote quia Dominus sanctum suum mirificavit
Psalmus 4 [4]
4:1 Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quæritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Filii hominum * scitote quia Dominus sanctum suum mirificavit

 

Ant. Scuto bone voluntatis * tuae coronasti eum Domine
Psalmus 5 [5]
5:1 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllige clamórem meum.
5:2 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:3 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:4 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:5 Neque habitábit juxta te malígnus: * neque permanébunt injústi ante óculos tuos.
5:6 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in justítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * júdica illos, Deus.
5:12 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:13 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:14 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces justo.
5:15 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Scuto bone voluntatis * tuae coronasti eum Domine

 

Ant. In universa terra * gloria et honore coronasti eum
Psalmus 8 [6]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In universa terra * gloria et honore coronasti eum

 

V. Posuisti Domine super caput ejus.
R. Coronam de lapide pretioso.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 
V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Augustini Episcopi.
Sermo 10. de Sanctis.
Hodie, fratres carissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode crudelissimo rege interfectos esse, Evangelii textus eloquitur. Et ideo cum summa exsultatione gaudeat terra, coelestium militum, et tantarum parens foecunda virtutum. Ecce profanus hostis numquam beatis parvulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio.
Nam, sicut sacratissimum praesentis diei festum manifestat, quantum in beatos parvulos iniquitas abundavit, tantum in eis gratia benedictionis refudit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Effuderunt sanguinem sanctorum velut aquam in circiutu Jerusalem:
* Et non erat qui sepeliret.
V. Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
R. Et non erat qui sepeliret.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Beata es, o Bethlehem terra Juda, quae Herodis regis immanitatem in puerorum exstinctione perpessa es: quae sub uno tempore candidatam plebem imbellis infantiae Deo offerre meruisti. Digne tamen natalem illiorum colimus, quos beatius aeternae vitae mundus edidit, quam quos maternorum viscerum partus effudit.
Siquidem ante vitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis acceperint.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Isti sunt sancti, qui passi sunt propter te Domine: vindica eos,
* Quia clamant ad te quotidie.
V. Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est
R. Quia clamant ad te quotidie.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Aliarum quidem pretiosa mors Martyrum laudem in confessione promeruit, horum in consummatione complacuit. Quia incipientis vitae primordiis, ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum imposuit. Quos Herodis impietas lactantes matrum uberibus abstraxit, qui jure dicuntur Martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos velut primas erumpantes Ecclesiae gemmas, quaedam persecutionis pruina decoxit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Isti sunt, qui non inquinaverunt vestimenta sua:
* Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt
V. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt
R. Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt

 

Nocturn III.
Ant. Justus Dominus, * et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus
Psalmus 10 [7]
10:1 In Domini confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Justus Dominus, * et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus

 

Ant. Isti sunt * qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni
Psalmus 33 [8]
33:1 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:2 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:7 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:9 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Isti sunt * qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni

 

Ant. Posuisti Domine * super caput ejus coronam de lapide pretioso
Psalmus 20 [9]
20:1 Dómine in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:2 Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
20:3 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
20:4 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum, et in sæculum sæculi.
20:5 Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:6 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sæculum sæculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:7 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:8 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:9 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:10 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:11 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:12 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:13 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Posuisti Domine * super caput ejus coronam de lapide pretioso

 

V. Magna est gloria ejus in salutari tuo.
R. Gloriam et magnum decorem impones super eum.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matt 2:13-18
In illo tempore: Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi.
Et reliqua.

Homilia S. Hieronymi Presbyteri.
Lib. 1. Comm. in c. 2. Matth. et apud Gloss. ord.
Quando tulit puerum, et matrem ejus, ut in Aegyptum transeat, nocte tulit, et in tenebris: quia noctem ignorantiae his, a quibus ipse recessit, reliquit incredulis.
Quando vero revertitur in Judaeam, nec nox, nec tenebrae pomintur in Evangelio: quia in fine mundi Judeai fidem, tamquam Christum ab Aegypto revertentem suscipientes, illuminabuntur,
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Cantebant sancti canticum novum ante sedem Dei et Agni:
* Et resonabat terra in voces eorum.
V. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium.
R. Et resonabat terra in voces eorum.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Quorum festum colimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 8
Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophotam dicentem: Ex Aegypto vocavi Filium meum.
Respondeant, qui Hebraeorum voluminum denegant veritatem, ubi hoc in Septuaginta legatur interpretibus. Quod cum non invenerint, nos eis dicemus, in Osoe Propheta scriptum, sicut et exemplaria probare possunt, quae nuper edidimus.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei quod habebant, et clara voce dicebant:
* Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est.
V. Sub throno Dei omnes sancti clamant.
R. Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Tunc adimpletum est, quod dictum est per Jeremiam Prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos. De Rachel natus est Benjamin, in cujus tribu non est Bethlehem.
Quaeritur ergo, quomodo Rachel filios Judae, id est Bethlehem, quasi suos ploret. Respondebimus breviter, quia sepulta sit juxta Bethlehem in Ephrata: et ex materno corpusculi hospitio matris nomen acceperit. Sive quoniam Juda et Benjamin de tribus junctae erant: et Herodes praeceperat non solum in Bethlehem interfici pueros, sed et in omnibus finibus ejus.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, cujus hodierna die praeconium Innocentes Martyres non loquendo, sed moriendo confessi sunt: omnia in nobis vitiorum mala mortifica; ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur.
R. Deo gratias
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.